장음표시 사용
341쪽
Liasti III. DIALocua III. 3or esse illum, de quo in suo argumento loquitur Lipus. Item, tubi verticem S, non miniis superne esse apertum, quam ejus orificium Ε, quod est inferne. Tertio, spatium inter tubi dimidium T , M verticem S, cui applicatur digitus, a re solummodo repleri: alterum vero dimidium. inter T &orificium Ε, Hydrargyro repleri. Denique, sublato digito ex orificio Ε, Mercurium notabiliter fui inquit LinusJ ex T ad R descendere. Hinc jam est vis ejus argumenti, Vide- . licet qui fieri possit, ut viginti. novem Hydrargyri digiti. aeris pondere & Elaterio renitente, suspendantur in Baroscopi o. quum nequeat vel illos vinginti. qui sunt inter T& Ε suspendere, quandoquidem ex iis tres vel quatuor e L suere sinit , notabiliter enim descendit Hydrargyrus ex TUR. VII. ALEx. Tametsi luculentissime, ex Sectione ritimarenta, Dialogi primi, Libri tertii, illiusmodi argumento satisfecerim, unde huic clarissima solutio: nihilominus, paucis etiam aliquid hoc in loco subdere, majoris claritatis ergo, non renutabo. Dico itaque externum & obsidentem aerem, qui tubi orificium Ε communit, non posse omnes illos viginti Hydrargyri digitos sustentare, ted debere, ut ex iis tres, vel quatuor effluant, sinere : posse tamen viginti novem in Baroscopio . absque lapsu vel unius suspendere. Ratio prioris partis haec est ; quia cum primum aufertur digitus ex orificio Ε, digito superiore arcte tubi vertici Zapplicato, incarceratus aer, qui est inter S & T, confestimsele expandit, & expandendose, Hydrargyrum detrudit ad R usque. F R A N c. Sed quid caulae, cur expandendose. magis detrudat Hydrargyrum, quam sursum pellat digitum3 ALEx. Procul dubio in omnem partem se expandere annititur ; sed quia, Hydrargyrus sublato inferiori digito. sa citius ei cedit, quam digitus superior, quem arcte orificio superiori affixum teneo: ideo deorsum, non autem sursum
342쪽
se dilatat. It profecto, ineptissima est tua quaestit; nam
Pari ratione quaeri potest, cur non etiam tubi latera distendat, eaque extrorsum premat. FRANC. Sed quaeret Linus, quidnam in causa esse possit, cur, sublato inseriore digito, incarceratus ille aer, sese dilatet, Hydrargyrumque nonnihil detrudat 3 ALEx. Ratio ex loco citato est manifesta; nam antequam aufertur inferior digitus, incarceratus. aer ST, tantae quam exactissime est potentiae, quantae externus aer, qui orificium E obsidet: ergo, eo semel sublato, omnino necesium est, ut sese expandat. FRAN c. Non video sequelam. ALEx. Bene sequitur; quia inserus aer, qui loco sublati digiti succedit. persentiscens quasi se sustionere, non modo incarcerati aeris gravitatem, qui ejusdem est cum seipso ponderis. verum insuper gravitatem viginti Mercurii digitorum: ideo aliquantisper se vinci sinit, essiuaxu videlicet trium, quatuorve Hydrargyri digitorum ex orificio Ε, &tamdiu hoc facit, donec reliquus Mercurius, &incarceratus aer, aequissimumconstituerint cum seipso aequi-pondium. Inde jam causa, cur incarceratus aer, sublato inseriore digito, se dilatet, & expandat: quia nempe, inserus aer, qui succedit, plus aequo pondere gravatus, loco, cedit, & aliquid Hydrargyri tamdiu essuere sinit, donee aequilibrium contigerit. Inde etiam causa patet, cur superior digitus intra tubum attrahatur, vel potius in trudatur, & non sursum repellatur: quoniam incarceratus aer inter punctum R. & digitum superiorem, post dilatationem, multo est debilior, & minoris Elaterii, quam ante: ideo nequittam sortiter digitum extrudere . quam pondere aeriS exte ni YZ intruditur. Nam ante dilatationem, habuit gravi tatem viginti novem Hydrargyri digitorum, post vero gravitatem solummodo habet duodecim. At vero aer externus YZ , qui digitum intrudit, habet gravitatem viginti novem: at viginti novem unciarum pondus, duodecim unci
343쪽
arum pondus facillime degravat. Cuncta haec quae satis videntur obscura, intellectuque dissicilia, ex loco nuper citato, clarissima & admodum perspicua sunt, quem consulas velim. Ratio posterioris partis, Videlicet, quod aer externus possit viginti novem Mercurii digitos in Baros copio suspendere, absque vel unius lapsu, haec est, quoniam inter
cylindri Mercurialis verticem, tubique Verticem intuS, nihil est aeris sere, qui virtute sua Elastica Hydrargyrum deprimat. VIII. FRANC. Pag. I 8. ad hunc modum etiam argumentatur. Quia finquit J ex eosiqueretur rgentum vivum , per similem iuIum, viginti videlicet digitorum, ex vasculo exsugi posse . eadem prosus facilitate, qua ex eodem exsugeretur aqua: quod tamen experientia repugnat, qua docemur aquam in os gentis facissime attrahi , qua tamen Argentum vivum, ne toto qui im adhibito conatu perduci queat 3 imis Ux ad tuli medietatem.
Sequelam sic ostenda ; quia cum in haesententia, nihil aliud agendum sit, ad hoc, tu per rubum A ascendatsubjectus liquor, si aqua fuerit, sise Argentum, vise ut rigendosursum trahatur aer tubo inclusus, quo sic attracto, ascendit illicosubjectus liquor, protrusis nimirum ab externo aere jampraeponderaate, manifestum est eadem plane facilitate exsugendum sic Orgeorum vivum, qua exin
sugitur aqua, quod cum experientiae tam aperte repugnat, necesse est enuntiam ex qua sequitur falseam egue. Haec ille. A - 1 Ex AN D. Lexi brachio hoc etiam solvi potest argumentum. Idcirco, dico Hydrargyrum ope tubi. vel canalis, non posse eadem prorsus facilitate, e vasculo exsugi, qu1 ex eodem exsugitur aqua: & ratio discriminis est, quia nequit tam lacile, aer tubo inclusus exsugi, ascendente Hydrargyro, quam aqua ascendente. Si hoc rite semel explicuerim, quis dubitet, quinde hoc Lini argumento actumst. Ut itaque disparitatis ratio dilucide innotescat, sciendumest, nullam omnino in hoc experimento iaciendo, M. . . QSI. A ctionem
344쪽
tionem, ut proprie sumitur, contingere ue sed Tussonem, &, ut loquuntur nonnulli, Trusionem solummodo. Hic de causa, dum tubi extremo applicatur os, ad aquam, Hydrargyrumve . ex inseriori vasculo sugendum, aer tubo inclusus. qui prius est exhauriendus, quam ad os ascendat aqua, nullatenus attrahitur, aut squod vulgo untd exsugitur, sed sursum truditur, & propelli tura corpore quod immediate sequitur. Sciendum secundo quo gravius & ponderosus est corpus insequens. & sursum pellens, eo dissicilius aerem tubo inclusum sursum trudi, pellique: Re converso. quo levius est, minusque ponderosum, eo facilius, & expeditius, caeteris paribus. Hac de causa, cum Aqua sit Hydrargyro quatuordecies levior, ideo quatuordecies facilius aerem tubo inclusum sursum pellit, ad eandem ejusdem tubi altitudinem, quam Hydrargyrus. Vel, si loquendum sit cum vulgo. quattordecies mihi facilius est, sugendo, a. quam quatuordecim digitos in tubo allevare, quam Hydra gyrum attrahere, sugendo. Dixi caeteris paribus, quia ea-aeminet prorsus est dissicultas . in attollenda aqua duodecim, vel quindecim pedes, per tubum viginti pedibus altum . quae in attrahendo Hydrargyro duodecim vel quindecim digitos , per tubum viginti digitis altum. FRANC. Sed velim, ut clari iis mihi explices causam & rationem, cur, quo gravius est corpus immediate insequens. eo disiicilius
sursum trudatur per rubum aer, ad os sugentis: & contra, quo levius, eo facilius. ALLx. Ratio hujus indubie petenda est, ex incumbente aere, qui est omnium horum motuum, primum A absolutum principium: nam dum tubi extremo applicatur os ad sugendum . nullus liquor ascenderet neque aer tubo inclusus fauces intraret, ia i si externus aer, qui stagnantis liquoris superficiei innititur, suo pondere eum, sursum truderet. pelleretque. Hinc est, ut, quo gravius
est corpus incumbens, eo majori impetu , subj cctum liquo
345쪽
rem sursum trudat: & e contrario. quo levius est, eo min ri. Vel, quod eodem recidit, quo levius est, ut dicebam, corpus attrahendum, eo facilius, & majori impetu sursumi e llatur, & quo est gravius , eo minori impetu. &dissici. ius. Inde aliud insero, quo nimirum levior est subjectus
liquor attollendus, eo altius ascendat. &quo gravior, eo minus alte. Id luculentissime patet in aqua, quaequatuordecies altius Hydrargyro sursum pellitur. Hac de causa, sit i n-cumbenS aer. quatuordecies boret gravior, quam de facio est, eademprorsus facilitate Hydrargyrum ex vasculo exsugerem, eumque tam alte in tubo ascendere facerem. quam aquam ascendere, nunc facio. Et contrario modo, si aer eo
lex itatis digrederetur , ut non plures valeret aquae digitos suspendere, quam viginti novem, & consequenter non plures Hydrargyri digitos duobus . tum non minor seret dissicultas decem aut duodecim attollendi, qu1m nunc in decem, duodecimve Hydrargyri digitis attrahendis. FRAN. Rem miram mihi narras ; qua tamen nihil usquam vidi clari. iis & manifestius. ALEx. Priori in casu, Baroscopii cylindrus Mercurialis, quod obiter noto, triginta quatuor so-ret pedum in altitudine, & cylindrus aqueus esset pedum 476. Inferre etiam postum, quo gravior est subjectus liquor. qui exsugitur ex vasculo, & quo inius sugendo assurgit. eo
magis praeponderantem aerem ejus pondere gravari, &ex consequenti, eo inde infirmiorem, & impotentiorem evadere, ad aerem tubo inclusum, sursum ad os sugentis trudendum. Et vice versa , quo is est levior, &quo minus alte ascendit, eo minus renitentem aerem ejus pondere grava ri. & quod inde sequitur, eundem acrem firmiorem. &potentiorem manere, ad aerem . qui est in tubo , ad attrahentis os pellendum sursum. Hinc iam patet, Francisce, quid tuae postremae quaestioni respondendum. Dico itaque, causim & rationem, cur, quo gravius est corpus insequens,
346쪽
seu liquor subjectus. qui exsugitur, eo dissicilius sursum trudanir per tubum aer ad os sugentis, esse, quia quo est gravius, eo magis externus aer, qui est hujus motus principium, ejus pondere gravatur, &consequenter, eo inde infirmior & inipotentior redditur. ad tubi aerem ad sugentis os pellendum sursum. Et contrario modo, quo stagnans liquor est levior, eo minus externus aer ejus pondere gravatur, &ex consequenti, eo majoris est vis & potentiae, ad tubi acrem sursum protrudendum. FRANC. Uelim nunc, ut formaliter ad argumentum propositum respondeas , &luculenter , juxta nostras Hypotheses, causam & rationem ostendas, cur non eadem prorsus facilitate, e vasculo exsugatur Hydrargyrus, qua ex eodem exsugitur aqua, dum per tubum viginti, vel triginta digitorum in altitudine attrahitur. ALEx. Meministi me supra dicere rationem hujus discriminis esse, propterea quod nequeat aer tubo inclusus, tam facile exsugi, vel potius sursum trudi, ascendente Ne curio , quam ascendente aqua FR A N C. Probe id memini.
Iam rem persice verbo. ALEX. Est ex dictis in propatulo, nam quum Hydrargyrus si corpus aqua multo gravius, ideo
multo magis ejus pondere externus aer, qui est principium ratis motus gravatur, dc inde multo infirmior &impotentior ad tubi aerem pellendum sursum redditur, quam aquae pondere, quo multo minus incumbens aer degravatur, & ex consequenti, multo minus infirmior &impotentior, ad inclusum tubo aerem trudendum sursum in os sugentis , redditur. FRAN c. Satis quidem dilucide Video, quomodo externus aer, magis Hydrargyri, quam Aquae pondere gravatur: at nondum clare vidi, quomodo inde sequitur eum, illius pondere infirmiorem, & impotentiorem reddi, quam hujus. ALEX. Licet ex mialogo primo, Libri Tertii, cuncta haec sint evidentia, nihilominus ulterioris claritatis causa, unum aut alterum verbum, subdam, quod hoc uno fa-
347쪽
esam exemplo, quod non modo perspicue illustrat, sed &clarissime rem demonstrat. Hac cie causi, Dromo, cedo
tres istos bacillos ferreos, quos in angulo istic stantes vides DRo. cos, here. ALEX. Videtis hunc qui est brevissimus. duorum esse pedum in altitudine, & sex pendere libras, illum quatuor in altitudine,& duodecim libras pendere: istum denique. qui est longissimus, sex pedibus esse altum, Muavitatem octodecim librarum habere. Brachium jam,
Francisce, in longitudinem porrige, atque manum expande. F R A N c. Siccine ALEx. Palma non deorsum, sed recta sursum spectet. Recte. Erige jam , Dromo, eorum brevissimum super Francisci palmam. DRO. Factum. ALEx. Sentisne manum nonnihil ejus pondere gravari 3 FRANC. Nihil verius. ALEx. Indene est manus etiam infirmior &impotentior, nunc quam ante , ad trudendum aliquid sursum FRAN c. Neque id inficior. . ALEM. Tenta, num
possit impulsum aliquem tecto cubiculi imprimere. FR AN C . Perfacile. ALEx. Bene habet. Auferatur brevissimus, Dromo, &secundus ejus loco erigatur. DRO. Feci. ALEx. Estne manus jam, Francisce, dum majori illo pondere gravatur, inulto infirmior, & impotentior ad imprimendum tecto impulsum, quam ante i FRANC. Est quidem. ALFx. Tandem, Dromo, isto sublato longissimum erige. DRo. Vix. ut opinor. here, ejuS sustinebit gravitatem. FRANC.
Quid An plus pendet octodecim libris 3 ALEx. Ne vel
uncia. FRANC. Perfacile itaque porrecto brachio . eum supportabo. DRo. Erexi, here. ALEx. Dic jam ingenue Francisce, annon triplo impotentior est manus nunc, quam prius 3 FRANC. Mirum i Vix positim minimum imprimere tecto impulsum. ALEx. Heus Dromo, digitum interpone inter hac illi extremitatem. & cubiculi tectum, dum imprimit ei impulsum. DRo. Vereor ne digitum procudat. Hui. Nullam sere sensi pressuram. ALEx. Rem ex- R. r perire,
348쪽
perire, Francisce, breviori bacillo ue illo qui est tantum
duodecim Iibrarum. DRo. Agedum. Non metuo. FRANC.
Nullamne jam sentis pressuram Dao. Ah. Quid malum lVideris multo validior &potentior. Francisce, leviori bacillo, quam graviori. ALEX. Luculentissime jam vides, Francisce, quo majori pondere, manus gravatur, eo infir. miorem , ac impotentiorem eam fore: & e contrario, quo minori, eo potentiorem & validiorem esse . ad aliquid sustollendum. Ideminet hoc de Aere est dicendum. FRANQUideo jam de Lini argumento sere conclamatum esse. Nihilominus ante exitum magnopere scire cupio, quamobrem nequeat ullus Hydrargyrum, e vasculo exsugere altius decem. quindecim, vel viginti ad summum digitis ALEx.
Ut tibi hac in parte satisfaciam, sciendum primo, eandem occurrere dissicultatem in exsugendo aquam, servata pro- . portione, quae in exsugendo Hydrargyrum. Nam si tubus, cujus ope attrahisi sit viginti . vel triginta pedibus altus, tum, si non plures Hydrargyri digito, quam decem sugendo
attollere queas , ope rubi viginti digitis longi. tum certe a. quam non altius ascendere facias, undecim plus minus pedibus; & ita deinceps. Sciendum secundo, culpam hanc, de desectum non imputandum esse externo aeri, qui stagnanti Hydrargyro incumbit; quasi vero is impotens, & minime par esset, ad eum altilis trudendum: nam si ope emboli, sursuin aer tubo inclusus protruderetur, ascenderet Hydrargyrus undetriginta digitis, nedum viginti. Ideo sciendum tertio, hujus rei rationem, ex debili pulmonum vi petendam esse. Hac de causa, quo major est Vis pulmonum a tractiva, eo altius ascendit Hydrargyrus , & quo minor, eo minus. Vel sic ne me hic errare putes, quo sortiores sunt musculi, quibus elevatur pectus, & ex consequenti . quibus dilatantur pulmones, nam ex ejuS elevatione, horum dependet dilatatio, eo altius ascendit liquor, &su
349쪽
Lix Ri III. DIALocus III. 3 issem truditur pertubum. FRANC. Non satis clare illam deo consequentiam. ALEx. Optima est sequela. Nam quo altius elevatur pectus, eo magis dilatantur pulmones: quo magis hi dilatantur, eo plus intus spatii & loci esseitur. quo se recipiat aer e tubo protrudendus, & quo plus hujus protruditur, eo altius subjectus liquor ascendit: unde, si eo capacitatis dilatari possent pulmones, uti in sollibus videre est, ut facile totum, qui est in tubo, aerem, quem viginti novem digitis longum suppono, recipiant, tum haud dubie, Hydrargyrus ad ipsam summam tubi Oram exsugere. tur. Dixi paulo ante , quis fortiores sunt musculi pectori idque propter gravissimum aeris pondus, quod ei, & thoraci incumbit: idcirco, quo sunt sortiores, eo validius pectus, conatra obnitentis aeris gravitatem, dilatatur, &extrorsum urgetur, & quo minoris sunt potentiae & roboris, eo minus pectus allevatur. FRANC. Videris jam innuere, quod ex debili pulmonum vi attractiva, petenda sit ratio, cur miniis alte ascendat Hydrargyrus ad os sugentis, quam Aqua; eκ eo, quod externus aer Hydragyri pondere gravatuso infirmior, & impotentior reddatur, ad hunc, quam ad illam trudendum sursum. ALEX. Nequaquam. Sed ut tibi satis
iaciam, sciendum est duas hic proponi posse,quaestiones.
Prior, quaenam sit causa, cur majori facilitate, ex vasculo exsugatur Aqua . quam Hydrargyrus 3 cui in solvendo Lini argumento. abunde satisfecimus, videlicet, quod extet. niis aer, qui omnium horum motuum est principium, infirmior & impotentior Hydrargyri, quam Aquae pondere reddatur. Posterior, quaenam se causa, cur nequeat ullus. Hydrargyrum altius decem , quindecim, vel viginti ad sumismum digitis exsugete, eui postremum itidem satisfeci, di eendo id evenire ex debili pulmonum vi attractiva . vel, quod eodem recidit, ex debilitate musculoriam, qui in omnibus satis potentes non sunt, pectus eousque allevare, do-
350쪽
n.r ev capacitatis, dilatati fuerint pulmones, ut facile totum aerem tubo inclusum recipiant. FRAN c. Fateo am bunde mihi satis factum esse. DRO. Licetne pauca, here ALEx. Recte admones. Novi quorsum tua tendit oratio. DRo. Nunquid meministiὶ ALe. Probe. DRO. Cornelio istuc committam quicquid est negotii, nam is est, cui jure, secundae attribui possint. ALEx. In hac re magnum habebis eum adjutorem. Coa. Quid me vis tibi facere, Dromo. Concede ad dextram. DRo. Quam maxime abS te postulo. CORN. Dic clare. DRO . Ut rationi meae, utcunque opus sit, Verbis subvenias. CORN. Ego quid dicas, nihil sane intelligo. DRO. Plus vides. CORNEL. Satisne sanus es DRo. Nondum puto perforatam hydriam, & tauri libum, tibi animo excidisse; unde duo, pro tua sententia. argumenta validissima. Opus est tuo mihi ad hanc rem exprompto judicio. C o R. Nihil est, Dromo, quod mea opera opus sit tibi in hac re. DRo. Ne Hercules quidem contra duoS. COR. Periculum facias. Si opus sit, ut potero, opem seram. DRo. Id unum solummodo te obsecro. CORN. Satis spectata ergate jampridem amicitia est mea. D R o. In quovis loco tibi semper paratus tui, ut probe nosti ; neque dum tibi pr sim, capitis periculum adire curabo. CORN. Propemodum tibi fidem habeo, Dromo, ideo nolo tibi ullum in me claudi commodum. D R α Non est, quod alium censeas me nunc , atque olim. CORN. Loquere quid velis, dum datur tempus. IX. DRo. Ut gravitas & ponduS, liere, horum me rum argumentorum sentiatur, visum est mihi ad modulum.& figurationem illa reducere , quemadmodum , ut bene
nosti, quos jam pridem tripodes proposui illos , quibus f
lernum, multo suavitis Nectare callentissime demonstravi. Novi quidem, quam multas esse soloecismorum figurantias. quas recensere nunc, nihil opus video. Suffciet, ni fallorii in una aliqua, haec mea Versentur argumenta. Insuper . neque