Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Lin Ri IV. DIALocus I. ' 3s quo caemento conglutinarentur. Et hoc etiam aecidit,

propterea quod necessum sit, antequam separentur, ut

aer proxime ambiens, motu condensationis moveatur,

quod ob vim sui Elatexu, lachi dissicillimum est: nequit

enim motu locali moveri, quum totus circumjacens adeo Atmosphaerae pondere comprimatur, ut vix supersi locus, quo se recipiat. CORNEL. Sed cur facile separantur, cum non ex omni parte aequaliter distrahi. ALEx. Nulla est tum dissicultas , quoniam ambiens aer , motu locali tantum moveri cogitur. Nam quando aer, ab na extremitate dilabentis corporis premitur, alteram &oppositam habet, quo confugiat . atque ita motus evadit facilis ue non secus atque, cum una mensa plana, per alterius superficiem trahitur: atqui quando duo marmora, ex omni parte aequaliter, distrahere conaris, necesse est, ut aer, qui tum inferne, tum superne incumbit, quique ea conjungit & unit, prius condensetur , quam moveatur; quod quidem sacere, non minoris est labo.

ris , & dissicultatis . quam integrum Atmosphaerae pondus, pro tanto saltem, allevare. CORN. Quid 3 An divelli possunt, modo aequaliter ex omni parte distrahast

A L E x A N D. Si ad evitandum vacuum divelli renuant, tunc nulla humana arte , quamvis auxilio validissimae in mundo potentiae mechanicae utaris, divelli possunt, sal. tem absque fractione: sed si ob rationes supra memoratas solum cohaereant, tunc minore labore separari queunt , quamvis coneris ex omni parte aequaliter distrahere. FRANC I sc. Quantum virium censes adhibendum esse ρ ALEx.

Pro longitudine , & latitudine Planorum. vires proportione sunt adhibendae. Hoc est, quo longiora, & latiora sunt, eo major vis requiritur; & quo longitudine, &latitudine sunt minora, minor vis ad ea divellenda, requi-V v ritur.

372쪽

titur. Forte paradoxum videbitur nonnullis, si affrmetur duo corpora plana, humanis viribus separari posset &majores requiri vires, in divellendis majoribus de latioribus, quam angustioribus, & minoribus, abstrahendo nimirum ab eorum propriis gravitatibus. Sed certe nihil est hic, quod fit litatis jure insimulari potest, modo recte superiores perpendantur demonstrationes . quas imprimis Dialogo tacito, libris aedi, proposuimus. F R A N C. Sed quaenam eicilla proportio. quae inter resistentiam aeris,lapidi talis quantitatis incumbentis, & hominis vires requiritur ALEx. Si planum, quod ab altero est separandum; sex fuerit pedum in longitudine, totidemque in latitudines suppone planum inserius terrae affixum J oportet tantum virium requiri & adhiberi, in eo ab altero divellendo , quantum a terra, Hydrargyri massam sex pedes longam, totidem latam . & undetriginta digitos altam tolleret ;qoud quidem plus est oneris, quam viginti robustissimi viari allevare ponent. Inde jam est. quod tam dissiculter sollium tabellae divelli renuant, obthuratis nimirum forami. nibus 'i quum aeris pondus , & gravitas quibus coadunan-rur, non minoris si oneris, quam Hydrargyri moles uia. detriginta digitos alta , &tot crassa, quod est tabellae planum , ab uno extremo ad oppositum omni modo. Quod cum ita sit, mirum videri non debet. tantam inveniri r sistentiam . & dissicultatem , in tabellis sollium separandis. obstructis orificiis, quum tanto pondere extrinsecus uniantur. Observandum hic est, quod aeris moles, quae cuivis corpori innititur , quae, quantum ad gravitatem.

Hydrargyri moli aequivalet. tantae quam exadissime. st longitudinis, d latitudinis, quantae est corporis facies, quam premit. Uerbi causa, si corporis facies sit quadrata, tum inserendum est, modo sit hinc inde quatuor pedum,

373쪽

ris , eujus est Mercurii cylindrus, vel moles quatuor pedum in longitudine & latitudine, undetriginta digitorum

in altitudine. ObserVandum etiam, quod, sicut eadem-met moles aeria, Mercuriali cylindro, quantum ad gravitatem, aequi valet; ita aqueo cylindro, servata nimirum debita proportione, itidem aequivalet. Hac de causa, assero aeris gravitatem, quae dicti corporis laciem pre mit . quainjustissime ejusdem esse ponderis, cujus est cylindrus aqueus, quatuor pedibus crassiis omni modo , ac triginta quatuor nedibus altus. Hoc necessario est admittendum, quum ill aqua Hydrargyro quatuordecies levior. Videmus jam, quam turpiter errent, nonnulli, qui censent prorsus impossibile, ullis viribus humanis, corpora plana semel unita divelli posse, absquefractura: comititere; . n plus virium requiratur , qu in lassiceret Atm Dirae ponderis gravitatem superare, quod pers cile superari& vinci potest saltem illius tantum, quantum , verbi gratia, superficiem hujus, illiusve corporis

premit. .

VIII ' A LEx AN D. Hinc invincibile argumentum, ad conchidendum corpora plana. selliumve latera, non ob metum vacui cohaerere . quod ad hunc modum est propouen dum. At priusquam lacia'us hoc, abeundum est tibi , Dromo, hinc in Mustum supremi cubiculi, vio cum perveneris, plana duo aenea, quibus, non multis abhinc die-hus , nonnulla experti sumus, in capsi ila ibidem stante , invenies, quae huc propere adseras. DRo. Ego illa , here, tan quam digitos novi. Cedo clavem ostii.' ALEX. Ac-eipe. DLOM. Dicto citrii here. sum reversus. ALEx

Laudo equident diligentiam. D R o M. Quid hisce nunc est ficiendum Z ALEM Arcte, quantum fieri potest, 'unian

374쪽

tur. RRO. Siccinet A L E x. Dexterrime. Infigatur clavus tecto, quo unita suspendantur. DRO. Factum. A-L E x. Sic iam argumentor. Si tantum ponderis & gravitatis , huic plano inferiori appendas; quantum sussiciet sup rare, & vincere Aeris Vim N Llaterium, quibus unitur superiori, tunc statim ab eo distrahitur. Ergo lo Acris Elaterio , alteri unitur, & colligatur, non autem ob metum Varui. De consequentia hujus ratiocinii, nemo mentis bene sanae ambigere potest . Superest itaque solum, ut veritatem Antecedentis vobis dilucidem, quod certa comprobabo experientia. Appende itaque. Dromo, illi inferiori plano, corpus illud grave plumbeum, quod sexaginta circiter libris pendet. DRoΜ. Vahi Quid hoc sibi vult 3 ALEx. Illud etiam appende. D R o M. Metuo missum. Quid Z Ne nonaginta quidem libris distrahunturi A-Lε x. Illud insuper tertium pondus adde. DROM. Nequi est , here, illa omnia sustinere. ALEM Supputa, quot libras appendisti. DRO & 3o faciunt so, & 9 sunt sq. A L E x. An praesto est una solum Iibra 3 DROM. Eccam. ALEX. Appendatur cum caeteris. DRo. Quid sequetur, si hoc seciam 3 ALEx. Separatio indubie. DRo. Quam metuo, here, ne inter distrahendum, Vacuum contingat, &sic tota haec stupenda mundi fabrica ruat. ALEx. Parce metui, Dromo, nihil est periculi. DRO M. O I x , tu monstrum es horrendum, quod omnia Creatoris opera adeo metuunt, ut priusquam te existere sinant, Coelum cum Terra misceri, Elementa consendi , omniaque demum sursum & deorsum , huc illuc . & quaquaversum ferri velint. Crede mihi. here, cuncta haec tanquam fidei articulos vera esse credo. AL EX. Haec scta sunt omnia, Dromo ue erras si haec credas. DRo. Vix mihi persuaderi

potest, here, si distrahatur, quin ingens aliquod malum

conseis

375쪽

consequatur. Π A L E x. Plus aequo meticulosus es. D R o. Ego non meae solum, . sed vestrae etiam timeo vitae. AH Lex. Fac periculum. Omnia sarta & tecta manebunt, procul omni dubio. D R o. An revent, here,. hanc libram jam demum appendam ALEM Imo. D R o M.

Heli vati Quam misere me miserum lJ decidente pol dere. procuduntur pedisdigiti, ad sanguinem usque i Sed

gaudeo valde, quod non plus mali nobis acciderit. A-LEx. Videtis jam, quam egregium sit illud experimentum, quod invictissime demonstrat corpora plana, non vacui metui cohaerere, sea aeris pondere, ejusque Elateriodintaxat: alioqui i seis. Angelis, nedum nobis homun .cionibus, multum negotii & laboris sacessisset in hac separatione faciend1. FRAN c. Rem mirificam nobis ostendisti, cui, ut fidem haberem, nunquam animum induiscere antehac potui. .Sed cur potius contigit separatio,.

centum appensis libris, quam quovis alio pondere ξ : ALEX. R alio petenda est ex planorum dimension ibus: quo enim sunt ampliora, eo plura pondo sunt appendenda: Me contrario, quo sunt angustiora, eo pauciora. Nam quo majoris sunt diametri, eo majoris quantitatis est cylindrus aerius, qui iis innititur, & ex consequenti, majoris est gravitatis idcirco, plus ponderis est appendendum, ad faciendam separationem. & ad illud pondus superandum. . FRAN c Sed quid subest causae, cur illa duo corpora plana, quorum utrumlibet, ut Videtur, quod via deo rotundum. est in diametro, ut opinor, trium plus minus digitorum, pondere nimirum praecise centum librarum . paterentur separationem 3 ALEX. Quia cylindrus aerius, cujus pressura uniuntur, centum libris est gra vis: FRAN c. Quid sit . dupi minoris forent di metri ZALEx. Tum quinquaginta pondo sufficerenta FRAN c.

376쪽

Quial si duplo majorisiorent diametri priore mensura LEX. Non minus ducentis libris est appendendum Coκ-N E L. Si mihi certo persuad eri po siet, cuncta haec vera

esse, libentissime in vestram descenderem sententiam, e-ianaque ex animo exoscularer. Nani ingenue mihi faten-ldum est illas vestras rationes. illius evicaciae & roboris esse, ut eorum lumine adeo convinc tur intellectus, ut non possit non iis asentiri, tametsi multum a propria sententii. quam deserere absque causa nefas puto , vestrae re

IX. i 4xi 1 κ. Ex hac doctrini colligi potest. non modo via modus, hujus vel illius, cujusvis cylindri aerii gravitatem inveniendi, verum etiam univers aeris , quod iste absque magna dissicultate, rudi saltem Minerv1, ad hune modum fieri potest. Investigemus itaque primo , quod levi brachio lacere possumus, exactam cylindri aerii fravitatem ἰ quae plano qua rati cujus dacres est duodecim omni modo digitorum , incumbit . quam inveniemus ejusdem esse ponderis accuratissime, cujus est Hydrargyri moles quadrata duodecim digitonim in longitudine, totidemque in latitudine V at undere inta in altitudine. Hae eadem methodo, perfacile est determinare gravitatem molis aeriae, quae quadrati plano, quinque, decem, viginti, vel triginta in amplitudine digitorum innititur: ex consequenti, molis adria gravitatem, quae quadrato milliario incumbit. Quod s jam certo semel ii bis constiterit, de quadratorum milliatiorum numero integro, quae totam Terrae superficiem operiunt, quod quidem inventu non est admodum dissicile. tum inde gravitatem totius acris Univers inserre possumus. Supponamus jam ex sit pr. i demon strat is, ut paret.ex mialogo. lese

ita , libri Hua i , cylindri acrii gravitatem, qui plano. .' quadrati,

377쪽

quadrati, duodecim digitorum, innitituri, i ejusdem esse pondetis . cuius est Mercurii Notra quadratae' idem mensurae in crassitie, & viginti novem in altitudine: vel quod eodem redit, cujus est aquea moles quadrata illius eram. Gei, & triginta quatuor pedum in alti dine. Supponamus secundo', pingui Minerva, singulos pedes illitis

aquae molis viginti quatuor pondo esse , est enim perse dius cubus: & ex consequenti, omneS triginta quatuor

simul, Si 6. Iibris pendere. Ergo moles aeria, quae plano quadrati duodecim in amplitudine digitorum incumbit, ejusdem est gravitatis. . Ponamus 'tertio, in singulis milli. ariis, imo passus, seu pedes 3 O. reperiri r quo posito,

si soco ducas in s O ωα surget 2F. CCC. O . numeruS quadratorum pedum, qui quadratum milliarium complent adaequante. Ut inveniatur aerii cylindri gravitas. , qui tantumlim Terrae spatio innititur, numerus. 8a 6 in praeacedentem ducatur , & invenies libras 2C. qm 'Coo. Odo. quibus aeris moles, quadrato Terrae milliario insidens pendet, & gravis est. Ponamus denique crasse, integram Terrae, aquarumque supersiciem, quadrata continere milialiaria: ta 83 S O : tum si hunc numerum , in Σά qoo.

o. Coo. ducamus, inveniemus numerum librarum , videlicet 3. o82. 8. CSO. OCO. COO. O . quibus totus Universi aer est gravis. F R A N cI S C. Papae t ALEx AN D. Tametsi incerta videatur haec , quam laci , argumenta-ltio: nihilomilis fundamentis rite, quibus nititur . ex minatis, non tam ambigua, quam primo obtutu apparet, invenietur ., Nam si elementum aeris, determinatae si ab titudinis, uti supra innuere visus sum; item, si totum usidem sit consistentiae, a vertice ad Terrae supersiciem, uti sunt aquae marinae r denique i si exactam Tertae, seper oficiei mensuram inequi possemus, quis dubitaret . quin

multum

378쪽

s 4 DrALoco Ru Μ PHILos OPHI collu Mmultum in se. probabilitatis habeat. In ea tamen extri enda, non tam me accuratum praebere, studui, quam methodum aliis , qua res ipsa accuratius fiat, praescribere statui. FRANC. At dum in aperto aere teneo quadratum planum, situm habens horizontalem , non modo, 816. aeris librae , supremae incumbunt faciei, sed etiam totidem infimae, aeris enim Elaterium , quod gravitati aequivalet, non minus sursum , quam deorsum urget ALEx. Nullius momenti est argumentumue quoniam e lindrus ille aerius est intepre respiciendus . prout nimirum , inter Atmosphaerae summum, Terraque convexit tem sine interruptione coextenditur. X. i A L Ex. Quarta instantia, quam proserunt ad dea monstrandum Naturam Vacuam refugere, desumitur Maris iturione iη orificium AEolinia, ubi semel omnes suos s tus aerios emist. Descriptio ejus in hunc modum breviter se habet. a Sumatur V as. rotundum, ex aere aut serro ue mole& specie instar utris vitrei, sed multo angustiore otiscio praeditum. Ad summum usque, Vel propemodum aqua

repleatur, es igni admoveatur , ut ejus calore, partes aquae inclusis raresant.' Hoc peracto, Vapores tanto impetu . & celeritate, per angustum Orificium erumpere videbis . ac si potentia aliqua extraordinaria intrinsecus ex. pellerentur. Cessante hac eruptione, quae diutile dura bit. 2Loliola ab igne remota aliquo, ubi ab aere frigido

ambiatur, tunc tanto impetu externum aerem irrumpere

videbis, praesertim si .Holipylae fundum stigidae immergi.

tur, quam calidi vapores eruperunt. Ratio prioris phaen mellillaec est, externus videlicet calor, Aoli pylla latera penetrans, inclusam aquam rarefacit. & in vapores eam convertit, qui cum copiosius multiplicentur, quam malleat exitus, propter colli & orificii augustiam, se multuo

379쪽

mo comprimunt, & propter loci amplioris inopiam, lius alium extrudit, & expellit, idque cum impetu, &violentia maxima Alterius phaenomeni causa hyc est. A.

qua universi in vapores conversa, cunctisque tantumnon expulsis, ac denique Aolipyli in aerem frigidum transsa-ia. ambientis aeris frigus ejus latera penetrans, vaporum reliquias, siqui supersint, condensat, & contrahit: unde

aer extrinsecus, qui orificiunIcircumstat, non mediocri vi& impetu irruit, totumque spatium occupat, ex quo evapocaverat aqua. Hujusce rei ratio. inquiunt, est, ne Inane, 1eu Vacuum contingat. Sed regero metum Vacui non magis posse esse causam, cur aerianto festinet opere, angustum d oli-pylla orificium ingredi, quam possit esse causa, cur ruat aer in viscera sellium, divuliis tabellis: atqui aeri selles duntaxat intrat, quod graVitate & Haterio externi aeris violenter intrudatur. Ita hic astero, proximum aerem, nullam aliam ob causam, in I oli pylae orificium irruere, sed quod pondere& gravitate externi aeris violenter impellatu . Hoc clarissime demonstratur eximio illo phaelaomeno aeris, inBaroseo-pit tubi orificium. irruentis ue ut patet ex vialogo sexto, obias imi. Oportet jam eadem sit utriusque ratio, externus puta aer, liberationem a partium compressione quaerens, in orificium violenter irruit elevato enim celeriuscule tubi orificio extra stagnantis Mercurii superficiem, impendentis in tubo Hydrargyri aliqua pars intuit: unde acrambiens, ejus reliquum gravitate sibi impar, quas persentiscens, confestim irrumpit, extantemque Hydrargyrum, non exiguo impetu sursum pellit. Dico igitur, quaecunque sit causa, cur aer tam subico in Baroscopii fistulae orificium irrumpat, eandem esse causam, cur tanto impetu per orificium holi- pylae irruat: atqui dilucideo loco supra citato demonstravi, aerem in Baroscopii tubi orificium irrumpere tantummo-

380쪽

do. quia compressione, & proxime adjacentis aeris Ela

teri o , ei obtruditur : ergo necesse est , ut ob eandem causam. in Eoli pylae orificium irruat: Nam circumfusus aer, qu.di sentiens Eos pylae vapores retrocedere, quirpe ab externo frigore constrictos ; &conseqnenter, locum spatiumque dari, quo fugiendo, suas partes, a compressione liberet. extemplo irrumpit, & Izolipylam replet, donec debita ejus portio irruperit, & eundem, cum aere externo propulsante, Haterii gradum adeptus fuerit. Sed ut hujusce rei veritas magis elucescat. & omnis omnino dubitandi ansa praecidatur, has ditis instantias assero. Pomquam itaque Mercurius ad ustatam suam in Baroscopio ab titudinem deiluxit, & inane interstitium mediocre, supra se reliquit, perseretur in vertice tubi soramen, non latius, quam ut possit cuspis acus intrare et quo facto, externum aerςm impetu irruere videbis ; eodem prorsus m do , quo per orificium aEolipylae. Nemo, ut Mibitror,

dicet hunc aeris motum , ad evitandum vacuum conlisa gere , quum contrarium in innumeris experimentis supra demonstraverim Ergo neque irruptio acris peroli pylae orificium, ad sugandum vacuum contingit. ALtera est, ubi Recipiens, per Emboli extractiones, omni interno aere exinanitus est, quod refert Deusingius, Pagin. IIo sui libelli, is Vacuo, se e Attractionc , , si convertatur clavis volubilis, adeo ut externo aeri pateat introitus , tanta vi & impetu irruit, ut si quis, Recipientis orificio, os propius admoveat, ob res pirationis c sectum,.tantum non exanimetur ; tanta enim celeritate ambiens subintrat aer, ut in pulmones nihil sere descendere possit. observandum est, cum 2Eolipyla ab igne removetur , s ejus orificium aquae immergatur, eam tunc ascensuram, atque non exiguum spatium repleturam in-

SEARCH

MENU NAVIGATION