장음표시 사용
401쪽
LrBRI IV. DIALocus. II. 367stio, num in fallibiliter concludat. A LE X. Si ab omnibus unanimiter concedatur, lumen puram putam esse qualitatem, quemadmodum cst calor & frigus, quae plerique in Categoria Qualitatis cum Aristotele ponunt , quae absque subjecto existere nequit, tum cssicaciter concludendum esset, nullam esse in spatio B A Vacuitatem ; quoniam, ubicunque est accidens , ibi etiam necessitate plus quam Metaphysices , est substantia. FRAN c. Etiamsi hoc admittatur, non tamen video,
qui essicaciter hoc possit argumentum semper concludere: nam ex hypothesi, quod in tenebris extrueretur Baro scopium, minor propositio foret salsa. videlicet supremapars tubi lumine repletur: ALEx. Licet in tali casu, spatium B A lumine non repleatur, semper tamen in eo manet subjectiam luminis, quod quandocunque advenit, illud recipit. FR AN c. Si res ita se habeat, nihil video, quo minus non sit efficax ubique, & omni tempore. ALEx. Nullius est apud cum momenti, qui lumen esse substantiam pertinaciter propugnat, & ex consequenti existere posse, ubi nulla alia substantia est. FRAN c. Adhucessicaciter concludere videtur,quando suprema tubi pars lumine repletur, quod substantia est. ALEX. luxta hanc hypothesin, ne vel flocci tuum argumentum pendo, praesertim extructo in loco Baroscopio, ubi nihil luminis existit. VI. ALEX. Secundum argumentum hoc est. Ubi creatur sonus, ibi non est Vacuum , atqui post Hydrargyri defluvium, potest sonus in spatio B A creati: ergo in eo non e Vacuum. Major propositio videtur certa, quoniam nequit sonus existere, iiisi praesto sit Aer, vel aliquod id genus vehiculum, quo ex uno loco in alium transseratur. Minor certissima immortalis Mischeri experientia comprobatur, qui nonnihil de natura Soni, obiter initio surgiae, locutus, paucis hanc proponit& resolvit quaestionem, num in vacuo sonus crearipsit necnc ' In quaestione determinanda, non spernendum adducit e Xpe timentum , quo enicaciter concludere videtur, nullam in su
402쪽
ptema tubi parte esse Vacuitatem; quod in hunc modum describit. Tubum comparavit plumbeum, centum circiter pedibus altum. In superiori ejus parte; primo ampullam aeneam, deinde vitream eximiae crassitudinis imposuit, tam ingeniose tubi collo uniebantur, ut nullus aeri ad tubum cstet introitus. In hujus phialae meditullio,summa arte campanulam, una cum serreo malleolo ejus lateribus infixit, ut ille virtute Magnetis ab extra attractus, & elevatus, & dein Magnete retracto, liber propria gravitate in campanulam illideretur ac sonum ederet.
Hisce omnibus peractis, tubum non Hydrargyro, sed aqua solummodo satis feliciter facileque implevit ; quae, ubi, aperto inseriori orificio, quemadmodum Mercurius, ad debitam altitudinem subsedisset, & suprema tubi pars cui ampulla vitrea
annexa suit, vacua extitisset, Magnetem, quem manu ab extra tenuit, ad superiorem phialae partem admovit ; virtute cujus malleolus allectus, & inde elevatus, campanulam. remoto Magnete, ita impigre percussit,ut clarissimum omnibus astantibus sonum ederet. F R AN c. Ingeniosissimum sane experimentum: at argumentum inde deductum , non tanti videtur momenti, quanti Vulgo aestimatur: sed quia est tam egregii viri, quem totus mundus tantum non admiratur; ideo pluris est habendum. CORN. Luculentissime demonstrat, nullam ibi esse Vacuitatem: imo; dilucidissinae inde sequitur, in eo ipso loco aerem existere, quum sonus absque aere tanquam Vehiculo propagari nequeat. FRAN c. Neque id inficior. At unde putas aerem venisse t Co R N. Ex aqua delabente. FRANC. Quam ob causam censes aerem inde in phialam ascendisse
N on certe co fine, ut evitetur et ac una: sed solummodo, quia, subsidente aqua, latitantes intra eam particulae aeriae fortuito ascendunt. Neque multum dubito, quin, tametsi , ne vel minima foret ibidem aeris particula, sonus exaudiri possit; potissimum quum campanula, & malleolus ferrcus, phialae lateribus inserantur: tremor enim ex campanula ad vitri latera,
403쪽
Lin RI IV. Di A Locus II. 369& Inde ad aures pervenire poterat. A L E X. Si ad praesens institutum pertineret, & e Via in diverticulum digredi non censeremur, per tacite foret soni, ex sonante, ad aurem, propagatio. nis modum demonstrare: nam,cum circumfusus hic aer, quem haurimus. & quo corpora omnia ambiuntur, non exiguae subia,
sit partium pressurae, omnesque inde suas partes densissimὰ compactas, & unitas habeat, ideo nequit una pars percussionem pati, quin altera ei Vicina eandem patiatur, quam oportet per multos pedes . Vel passus propagari, non sectas atque . dum hic aliquis, trunci arboris extremum, Vel leniter pulsat, aure alteri extremo applicata, sonus exauditur. Certe dum malleus campanae illiditur , continuo tremor quidam per omnes percurrit partes: & tam certum est, incumbentem illi acrem , qui glautissime lateribus & labris innititur, tremorem illum recipere, eumque pari intensione pati. Jam si hic aer
vicinus, tremebundus fiat, tum ei proximus tremescat necesse est. & ita deinceps , donec tremor ad multos passus communicatus fuerit. Veluti, dum quis chordam , vel sun ic tum in multos passus porrectum, rigideque distentum, in hoc extremo percutit . tremor quasi undula pernicissime per on.-nes percurrit partes, donec ad alterum extremum pervenerit. FRANc Non video, quomodo possit sonus propagari ad multa milliaria, vento in contrarium flante, si ad eum audiendum , aeris tremor, veluti aquae undula necessario postuletur. ALs x. In solvenda hac dissicultate , non desunt qui speciem soni intentionalem comminiscuntur, quam autumant onoreati produci, ejusque vicem per multa milia, non ob stante rapido vento, gerere. At haud dubie commentum est; quum nullam videam illius fingendae necessitatem. FRAN. Tremorem itaque propagari vis per decem millia passuum interdum, quousque bombardarum audiuntur fragores 3 ALEX. Ita censeo. Neque injuria, quum tanta sit partium aeris presesura ubivis, ut una pars tremere nequeat, quin ei pro imari a vi etiam
404쪽
3 o DIALoco RuM PHILoso PHIC o RuM etiam tremat. F R A N c. Sed dissiculter, ni fallor, Echus naturam. omnium sonorum jucundissimae, sic explicabis. ALEx. Perfacile. Nam percussa campanula, tremor vcluti undula ocissime peracrem propagatur, donec ad corpus aliquod o vium pervenerit . ubi ejus Motus sistitur , quod quasi perse tiscens , ictu oculi citius, reflectitur, cogiturque eodem pro sus modo retrocedere . quo promotus iuerat : quo enim modo partes aeris tremebundae , parietem reflectentem diaverberant ,. eodem sane modo vicissim , a pariete diverberatae retrogradiuntur. FRAN c. Satis intelligo quomodo aer tremulus diverberet Reflectens : at nequeo assequi, quomodo a Reflectente vicissim repercutiatur, quum sit rupes interdum immobilis, quae alternatim agere nequit. ALEx. Nostisne modum, quo repercutiuntur Oceani fluctus ex praeruptis
rupibus, in littore extantibus Simili modo retrocedunt undulae aeris ex Reflectente. F R A N c. Sed quid tibi dicendum videtur, de senestrarum vitrearum fractura, quae in aedifi- ciis nonnunquam contingit, dum in loco aliquo iis vicino, Bombardae accenduntur Z ALEX. Id indubie evenire censeo, ob maximam vicini aeris pressuram : nam dum violenter erumpit flamma, pulvere sulphureo excitata, confestim totus vicinus aer, qui orificium Machinae ambit, ab ejus violentia dilaceratur : unde sit, ut impulsus, & vis, quae hisce partibus imprimitur, vicinioribusque pariter communicatur , statim corpora quaeque obvia concutiat. FRAN c. Unde se gorem oriri existimas ALIX. Ex dilaceratione partium aeris : & etiam , quod potissinu est, ex subita ejus in Machinae cavitalcm irruptione : nam inde flammae violenti1 e pulsus, extemplo, ea extincta , eodem impigerrime involat. FRAN c. Unde motus Machinae retrogradus ALEx. Ex impetuosa aeris irruptione , Machinae fundum diverberantis. F R AN C. Credibile t A LE x. Probabile. Nam expulsa namma, Machinae cavitas, parum vel nihil habet intuso aeris:
405쪽
Lra RI I v. DIALocus. II. 37rueris: & revera, haec videtur caussa, quod tam subito vici nus aer irrumpat. FRAN c. Potius ex flamma, in instant i creationis , quae se conatur tam retrorsum , quam antrorsum eX
plicare. ALEx. Minime. Nam non retrocedit Machina, antequam tota flamma expulsa fuerit; cujus rei certum indicium est, quod audiatur fragor, nonnullis fere instantibus, priusquam Machina retrocedere incipiat. FRANC. An censes flammam, totum cavitatis aerem expellere ALEX. Ne vel particula remanet non expulsa. FRANC. Certe, erumpente flamma, nonnihil aeris per conceptabulum subintrat. RLEx. Sed minime sufficit,4 ad totam Machinae cavitatem replendam. Dein accendi potest Machina, etiamsi conceptabulum non habeat. FRANC. Valde scire cupio . num aer in cavitate, antequam expellatur , flammae egressurae obluctetur ALε x. Nihil certius. FRAN c. Sed unde luctat lo oritur 3 ALEx. Ex forti aeris Elaterio, qui pulveri proxime adjacet. Nam si tubi cavitas sit, verbi caussa, decem digitorum in amplitudine, dc diametro, tum aeris pondus superandum, non minorem facit resistentiam , quam Hydrargyri moles expellenda , decem digitorum in crassitudine, & viginti novem in longitudine, quam ultra trecentis pondo pendere conjecto. FRAN c. Rem inauditam narras. ALAx. Ea tamen nihil verius. Ponamus jam Machinam ad perpendiculum erigi, in loco aliquo , ubi nihil suppono esse aeris, & tantundem Hydrargyri post impositum pulverem infundi, an non inter se luctarentur , saltem pauxillum temporis 3 FRANC. Promptissime ergo erumperet flamma, si nempe nihil aeris Machinam ambiret ALEx. Non dubito, quin mullo ma jori vi, obvia quaeque globus ferreus prosterneret. FRANGAn audiretur sonus 3 ALax. Nullus. FRAN c. Quid si subter profundam aquam ALEx. Dilaceraret flamma aquam ambientem, absque aliquo stagore: sed emergente sumo, audietur sorte bombus quidam. FRAN c. Emergeretne flamAa a ma
406쪽
3 1 DIALocos uri ILoso prirco nurima λ ALEx. Nequaquam; nam non prius orificio crumpet, quam extinguetur. FR AN C. Multo majorem faceret aqua resistentiam, quam aer. ALEx. lndubie . FRAN c. An eo profunditatis potest demergi, ut nequeat flamma, aquae resistentiam superare 3 ALEX. Aquam altissimam id postulat exinperimentum.
VII. ALEx. Sed ut in viam redeamus, inquiri potest
quanta rationis vis , in xircheri reperiatur argumento, quo probat nullam esse in Phiala vitrea vacuitatem, eo quod inde audiatur sonus. Censeo, antequam quicquam, hoc probet argumentum, campanulam, & serreum malleolum, intra Phialam ita debere suspendi, ut ejus lateribus minime adhaereant, neque ullo modo illa contingant. Nam dum lateribus inseruntur, eorumve ope suffulciuntur, propagari transmittique potest sonus, ex uno ad alterum. FRAN c. Sed quomodo per vitri latera transmittitur sonus ALax. Si intus sit aliquid adris, quod certum puto, Vel si ejus latera campana tangat, tunc, cum malleolus ei illiditur, & inde sonus creatur, internus ctiam aer fit tremulus, qui suo tremore , vitri latera interiora di verberans, essicit, ut, aer etiam eXternus eundem tremorem recipiat, & patiatur. FRAN c. Quid si nullus insit aetin vitro 3 ALEx. Licet in eo nihil sit aeris interea, oportet sonus audiatur, modo ejus latera campanula tangat: nam ex ea transmitti potest sonus in partes vitri proximiores, quae ex
ternum aerem diverberantes, sonum ad aurem transmittunt.
Fateor difficile esse id demonstrare evidenter ; nihilominus censeri potest probabile. Nam si quis apponeret aurem uni extremo trunci arboris, & alius quispiam oppositum vel levis ter pulsaret ι audiet tamen is pulsum, etiamsi nihil acris liginnum ambiret. Hoc idem eveniet, si subter aquam, ejusdem rei periculum saceremus, ubi nihil est aeris. Praeterea, quid manifestius . quam nos sonum exaudire lapillorum , intra cavitatem sphaerulae aeneae aut serreae agitatorum, tametsi
407쪽
Liani IV. DIALocus. III. 373 cmiae crassitudinis latera sint. Certe, in tali casu , dum sic interclusit crepitant lapilli, interiora basis latera percutientes, tremorem quendam in iisdem generant, qui indubie proxime ambienti aeri communicatur , & inde ad aurem. VIII. ALEx. Hactenus omnes perstrinxi rationes probabiliores , quae vel in gratiam Vacuitatis, vel quae adversus eam, nempe in suprema Baroscopii parte, militare videntur. FRANc. Sed utra sententiarum tibi verisimilior videtur ALEx. Censeo supremam tubi partem posse, navata opera , omni omnino aere evacuari. Hac de caussa, recte sensiit Linus, qui hujusce rei veritatis indubius, Funiculum cst commentus, ne ibi admitteretur vacuum. At statuere nescio, cujusmodi sit illud corpus , quod spatium occupat, post delapsum Hydrargyrum. FRANC. Non vis itaque in Baroscopii tubo vacuum existere 3 ALεx. Puerile est commenti nid vel cogitare, nedum asserere. CORN. Rem acu jam tetigisti.
Derius examinatur Deusingi, doctrina in libellade Vacuo & Attractione. Personae Colloquentes. Cornelius. Franciscus. lexander. I. CORN. Fortuito in hortulum , hesterna nocte, limra octava , egressus , Cometen, quem vix acie oculi ame- qui potui, in illa coeli plag. 1 , multum enim Meridiem suerat praeterlapsus , unde Noto:*0rus ruit, conspexi. Et quoniam coelum erat sudum , serenum, & maxime tranquilla omnia , illico , extructo Quadrante Astronomico, altitudinem primae Arietis stilia , primo observavi, primae inquam 'praecedentium , quam triginta duorum circiter graduum ab
Horizonte deprehendi. Dein Cometae altitudinem, qui ea A a 3 nom
408쪽
37 DrALoco RuM PHIL osoris Coauu nonnihil occident alior erat, quam viginti novem esse graduum comperi. FRAN c. Tam illi vicinus 3 COR N. lino. FRAN c. Certo persuadeor, eum intra quatuor, vel quinque noctes non amplius appariturum. ALEx. Computemus ejus aetatem F R A N c. Ex initio quidem Decembris elapsi anni, in hunc diem , qui est tertius ante Kalendas Februarias duravit. ALEx. Papael Tres sere menses. Notetur dies in Ephemeride. FRA c. Factum. ALEX. Inscribatur etiam annus. FRANC.
II. ALE x. Deusingit doctrina jam paucis est examinanda. Primo itaque pag. 23. conatur demonstrare adversus Pecquetum, nulla spatio la inania inter partes aeris disseminari, tumescente in supremi parte Baroscopii Carpionis piscis vesicula. POm spatiola ista, inquit, velsum aliquid , vel nihil. x t certe nihil esse dici nequeunt, quum mel habeant Irinam dimensionem, vel unt ipsa ιrina dimensio e si ergo alia
quid dicenda sint, iei sunt sub antia, vel accidens : si s2b
stantia, quae trinam habet dimensionem, utique jam datur aliqua corporea sub antia intre particulas ipsius aeris interjecta quod quidem a Pecqueti mente alienum σὲ at accidens, seu ipsumet trina dimenso existere sine subjenso nequit. Haec ille.
FRAN c. Non spernendum sane argumentum. CORN. Hac in parte inenatum Des Cartes patronum habet. ALEx. Ut rationi ejus satisfiat, sciendum est non eo tendere , praesertim Prequetum in experimentis suis de Acre exhibendis, ut probet dari Vacuum, vel disseminatum, vel coacervatum; sed solummodo, ut ostendat sanguinem non tra sed pulsis duntaxat in cordis cavitatem intrudi. Interdum, fateor, innuere videtur, in tubi suprema parte vacuitatem ex istere: atqui , inde ratio deduci non potest, eum in ea fuisse opinione. Quod ad Deusingit attinet argumentum , censeo id non magni esse ponderis, ad demonstrandum ex Vacui existentis, contradictionem sequuIuram, quae ejus est opinio pag. 9. quam
409쪽
. Lia RI IV. Di A Locus III. 3 sdicit in sua notione repugnantiam involvere Sed dico spatio la isthaec inania, intcr partes aeris sese dilatantes interjecta, esse purum putum nihil. CORN. N equeunt esse nihil. ut ait quia tres habent dimensiones, vel sunt ipsa trina dimentio. ΑLs x. Habent solum dimensiones spatiales, non vero reales. quales in substantiis videmus corporeis, quibus necessitate intrinseca, conveniunt esse longum , latum , dc profundum. Per dimensiones patiales , quae , licet reales non sint non tamen sunt prorsus fictitiae, & notionales, intelligo tales , quales spatio alicui, omni corpore destituto , sunt propriae. Verbi caussa , si inter parietes hujus cubiculi, nullum interjiceretur corpus , forent dimensiones spatiales , dc imaginariae ; tantum enim foret distantiae inter hunc , de illum parietem , eo in casu , quantum nunc in hoc casu. FRAN c. At si interponatur nihil, parietes oppositi coirent. Λ Lax. Interjicitur tamen aliquid patiale, quod sussicere videtur. FRAN c. Quocunque nomine Vocetur, semper nihil est. ALEx. Est nihilreale: id est, neque est substantia, neque accidens, neque ens aliquod Categoricum, sub quibus omnia creationis opera comprehenduntuρ, est tamen at
quid spatiate ι dc ob id non inepte aliquid merito dici potest ;quum sit corporis alicu jus recipiendi capax. FRAN c. Eandemne habet vim, hoc Deusingit argumentum, contra V cuum disseminatum , quam adversus Vacuum coacervatum ALEX. Imo. Sed multo clarius adversus hoc, quam illud militat. FRAN c. Non itaque hujus, sed illius ergo solvisti argumentum ALEx. Satis nosti non me1 interesse,
sive detur Vacuum coacervatum , sive non . Neque mea aliquid resert Vacuum disseminatum, nisi quia ejus ope, quam quovis alio modo, condensatio, dc rarefactio aeris, facilius
explicantur. III. ALEx. Pag. 8 . & 88. conatur Deusingius evincere, tabellis sollium divulsis, externum acrem non violenterint rudi.
410쪽
intrudi, sed fugi & attrahi solummodo. Sed prius Pecqueti
sententiam evertere studer, qui pro virili contrariam propugnat opinionem. Nam inquit Pecquetus , dum sollem distendis, ctiam tum interior aer, ut in Carpionis vesicula planum est, spontaneo, proindeque debiliori dilatatu raresceret , nisi exterioris sortior virtus propiorem insund bulo extrinsecus aerem , aut & liquidum quodvis, intus ad aequilibrium impelleret. Adversus haec dicit D culingius, ρ ter omnem rationem esse , ut aequilibrium aliquod constituatur inter aerem intra complicati, clausique follis latebras delitescem tem, atque exterius circumfusum et qui enim tantilli aeris, inter complicati, clausique follis latebras delitescens Elaterium, positiaequivalere tam vastae motis aeriae exterius circumfusa ' Vtique,
quod follis complicatus non dilatetur propria sua sponte , sed
immotus permaueat, id nequaquam aequilibrio intus delitesce
tis aeris tribuendum est , sed gravitati superior parietis , qui nequaquam sua sponte ab inferiori , cui applicatus accumbit, Amalet abducere. Haec Deusingius in solvenda Pecqueti ratione. Respondeo , magnam quidem, vastamque esse dispariatatem, inter aeris molem exterius circumfusi, aerisque intus delitescentis , quod tamen nihil impedit , quin ambo eiusdem sint Elaterii. Id est, in ea sum opinione, ut existimem , aerem intra sollium latera, tabellam superiorem tanta vi urgere sursum, quanta externus aer eandem deprimit. Non cnim aeris sortitudo dc vis, seu Elaterium quod exerincet , ex ejus quantitate & mole est mensurandum ; qutim
tantum possit esse Elaterii in uno pede, quantum in mille. Nonnihil de hac re, Francisce, si probe memineris, colloquuti sumus, sub calcemsectionis sexta, Dialogi quarti . libri secundi. Illustratur ulterius ex saccidis vesicae lateribus, obstricto orificio, quae quidem indubie sunt in aequilibrio, inter aerem intus delitescentem , aeremque exterius circum-
