장음표시 사용
431쪽
vitatem adaequat, non expellatur ab aqua exteriori, quae est vicies millies majori ALEx. Taedium foret, a principio illius rei causam investigare. Idcirco, paucis dico aquam intra Antliae cavitatem expelli non pone; quia ejus altitudo, non modo est dimetienda, ab inferiori Antiis orificio ad superius, quo in casu, non excedit sorte vigili ti pedes inclusa columna, sed ab eodem ad aquae summuni o quod sorte ex imo viginti passibus distat. FRAN c. Pro be id concipio. ALEx. Opus est alio conceptu dissiciliori , ad rem penitus intelligendam. FRANC. Quonam rA L Ex AND. Fingamus totam illam partem aquei cylindri , quae est extra superius orificium Anthre, ad ma ris summum usque, in nihilum redigi. In tali casu. si
reliqua aqua non coiret, remaneret quasi angustus admodum puteus, seu profundum seramen , non majoris ca vitatis , quam est mali crassitudo. qui ex aquae summo, ad superius Autliae orificium extenderetur. FRAN cIs c.
Quam optime te calleo. Sed quid tum postea ALEM AN D. In tali casu, summa vi pelleretur sursum. interna. Aniliae aqua, in angustum illum puteolum; idque a sela
externae aquae gravitate. Ratio est manifesta, quoniam hasis illius brevis cyIindri aquei intra Antliam, non tanto pondere premit aquae landum, quanto illud premit aqua externa, quum hujus cylindri fiat multo altiore ejus cylindro. FRANCIs c. Nihil usquam audivi clarius dictum. IV. ALEx AΝD. Iuxta hanc doctrinam, cIarissime patet ratio ascensus aquae per Canales, Siphones, & id genus alia instrumenta hydragogica. Item hic videre est rationem, cur per fistulas, & tubos ascendat subjectus liquor ad os sugentis. Item causam cur Nicotians sumus, per tubum luteum, in attrahentis sauces perveniat. Nam aer exterior , qui tubi orificium obsidet, quasi persen -
432쪽
tiscens aeris particulas, quae per Nicotianam disseminatur, introrsum recedere, & , qui in crure existebat, aerem, fauces versus insequentes, confestim per accensam Nicotianam irruit ue & inde secum deserens iunium, in os sugentis Pervenit. FRANC. Vulgaris, triti'ue experimenti, jam mihi venit in mentem, non tamen spernendi, cujus phae nomena ut opinor vix possunt secundum nostras hypo. theses bene salvari. ALEx. Quid istuc, quaeso, est experimenti , cujus esseruium causas, ex supra tradita doctrina reddere, & explicare nequimus 3 FRAN c. Est Nicotianae exsuctio, angusto tubi orificio multum insta aquam demediso, ut in praesenti experimento cernere est. Ubi A G E F Dest acetabulum vitreum, a qui ad dimidium EF repletum.
GL tenuis fistula, qua effunditur liquor. HK vitri orisi. cium, pice R re si na obs gnatum. ABC D tubus lateus, per idem orificium immissus , ampullam habens B A Ni-COtiana resertam. Si jam admoverit aliquis seramini G Iabo, & exsuctionem inde faciat, taeda accensa ampullae orificio A apposita. tum non citius exequetur id, qQm ex
ampulli A B descendet semus per tubi tibiam BCD, &bulliens, tandem per fistulam LG, ad os sugentis pervenit. ALEx. Tritum sane experimentum. FRAN c. Paucissimis tamen contigit ejus phaenomenon causas, & ratione3 cognoscere. DRo. Ego, here, saepenumercustius rei periculum feci, cum ex junioribus esseiri. cumque primum Nicotianam haurire caepissem. Et profecto, me interdum nonnullos audire probe memini super hujus rei caus a phi-.Iosophantes. qui frequenter de Vacuo, cujus vos saepenu- mero meministis . locuti sunt, quo causam emergentis sumi per aquam reserebant. Co R. Haud absurde dictum. Dromo. R A N c. At dissicultas, quae occurrit, videtur
haec. Quaeriam puta sit causa, cur ex tubi ampulla A Bdescendat sumus, per tibiam B C D ; & egressus orificio
433쪽
D , ascendat per aquam , ad ejus sumnium L F; & inde adorisisium G , cui sugentis os applicatur 3 Coa. Non inepta quidem videtur vulgaris responsio, qua asseritur hoc. evenire ob merum Vacui. Etenim. dum sit exsuctio aeris extenui fistula ci L, nonnihil interni aeris, superliciei EF incumbentis, indubie attrahitur, adeoque ne detur Var um, descendit sumus, illius iugandi cavs.l. FRAN c. Non sitis clare video, quomodo hoc possit salvari phaenomenon, juxta nostras hypotheses. A L E x. Ego tamen id clari Inae video: quod ut tibi manifestius evadat. sciendum est primo , interciusum aerem, aquae summo E F incumbentem. uon minoris esse gravitatis, quam Hydrargyri cylindrus viginti novem digitii altus, & tribus crassus ue tanta enim est vitri cavitas inter latera. Sciendum secundo, tametsi vitri orificium HK, arctissime caemento obsignetur , inclusum tamen acrem, tanto subesse Elaterio, quam si directe, Rimmediate, toti Atmosphaerae ponderi . sub dio subjaceret. Tertio sciendum, me non priusexstactionem facere ex ramine G , quam internum ad em extemplo relaxari , adeoque nonnihil de suo Elaterio omittere.& ex consequenti, aquae superficiem EF minus inde premere. Sciendum quatio. inclusum tubo aerem BC, cidem subesie I faterio, cum aere externo. & etiam cum aere Acetabulo incluso. Hac de causa, ejusdem exacte est ponderis, cujus est tenuis Hydrargyri cylindrus, viginti novem digitis aliatus , & tot unius digiti partibus crassus, quot est tubi cavitas. Co R. Sed quid existit in inseriori tubi parte inter I&P ALEX. Aqua, quae ut nosti, tam alte intra tubum aDcendit . usque ad I, quam est aquae superficies EF extria. Inde est, ut inclusa haec aqua I D, totam interclus aeris B C gravitatem sustineat. Denique sciendum, accuratist mam intercedere aequilibritatem, inter aerem HKEF, cui aquae BF innitirur, & acrem B C, qui aquae summo L
434쪽
dicunt Vacuum esse impossibile, nihilominus Naturam semper studere , ut id praeveniat. FRAN c. Est solummodo impossibile , quia illi ri tura adversatur. ALEX. Nequaquam , sed quia in sui notione, quemadmodum Hirtacervus, contradictionem involvit. Proindeque bene sequitur Naturam non studere ullo modo Pacuum praevenire, quod nullius potentiae est objectum. XI. ALEX. Pag. m. Proponit quaestionem Deus n-gius , quomodo in Soli pylam calcfactam aqua attrahaturi in danda responsione , Riale inquit in quidem Pecquetus, circumfuso incendio c obnias plurimum exhalare, quem continet , acram, inquit : at perperam porro Elateri aeris extorioris , quasi aquam tu eaoliniam propellenti . attribuit id, quod potius tribuendum aeri interiori refragesienii, adeoque contractivo sui motu aquam introrsum in erui Οὐ iam a icienti. Haec ille. Postea duo adducit argumenta, quibus evincere conatur aquam in Azoti pylam , non in trudi, sed allici, Mattrahi duntaxat. Quorum prius est, si ab aeris externi Ela-ierio dependeat, quod aqua cui immergitur ita lipylae orificium , id subintret , tum quo sortius est , hoc est , quo magis incendio, Vel aesu flagrat, eo plus aquae introrsum adigeret : atqui tum impedit potius, quo miniti tantundem aquae subintret. Respondeo, parum referre, sive calidus , sive non fuerit aer externus . modo aqua, cui demergitur ASoli pyla , sit frigida ue quum de virtute hujus . solummodo pendeat, quod plus , minusve aquae irrepat: nam si aqua , subter quam demergitur Roli pyla , sit valde frigida , tum major est interni aeris contractio ι & ex consequenti , plus aquae subintrat : at si quasi tepida sit, tum minor est interni aeri, contractio ; & per consequens, minus aquae subintrat. Posterius argumentum hoc est. Si ingressus aquae in Rolipriam , ab Elaterio externi aeris penderet,
435쪽
LIARI 1 v. Di A Locus. III. 39rpendered, tum nonnihil saltem aquae in Robpylam frigidam irreperet , quod experientiae adversatur. Ratio sequelae est, quia externi aeris Elaterium, quippe qui multo ma jor est moles , facile Elaterium interni aeris , qui tam est pauxillus , superabit. Respondeo , hoc argumentum non majoris esse precii, quam praecedens. Nam tametsi aer externus , sit multo majoris molis, & quantitatis , quam aer internus , adeoque maioris ponderis , si in libra artificiali ponderetur , non tamen totum ejus Elaterium , adversus interni aeris Elaterium exercetur. Sed ut verbo dicam nequit aqua in frigidam Rotipylam irrepere , quia aut internus eidem subest Elaterii gradui, cui aer eXternus; sunt enim in aequilibrio.
436쪽
Tuaenam sit immediata causi cur aqua ascendat sentitam Personae Colloquentes. Franciscus. Alexander. Cornelius .Dromo Famulus. I. FRANCIs Cus. JElum nunquam vidi seremus, & tranquillius, quam nocte proxime praeterita. Veluti gemmae lucidissimae , Omnes ad unam in firmamento stellae , praeterquam paucissimae Horizontem obsidentes, sulgebant. Sed ante omnes cernere erat Hesperum, fulgentissimis radiis nitentem, qui id temporis, in ipso AEquatoris puncto existebat, primo Arietis puta. ALrx. Non longe a Cometa distabat ergo 3 FRANc. Aliquanto caeli plaga, ubi postremo visus fuerat,occidentalior. Ai Ex. Nullusne alius e Planetatum numero erat tibi in conspectu FRANc. Nullus sane. ALEx. Vix Cometen discernere poteras. FRAN c. Non, etiamsi lyncei mihi fuissent oculi. ALLY.Quid 3 An penittis desiit apparere 3FRANc. Intentissimis oculis quadrantem horae aspexi, at ne quide quicquam, quod vel ipsum reserebat, discernere vaIui. ALLx. Certissime jam evanuit. FRAN.Stellulas fere cunctas sexta: magnitudinis notabiliter discrcvi ; at ne vel Cometar
437쪽
Cometae vestigium. ALEX, Notetur jam dies. quo prinio apparere desit. FRANC. Est ipsa L chnocata. ALIx. Mente profecto exciderat. CORN. celeberrimus quidem dies.
quem probe memini . eX quo pater , meo praeceptori, me instituendum tradidit. F R A c. Antonione isti plagoso . cui omnis noxa capitalis erat ue quique non magis puerorum pepercit natibus, quam si corium fuissent bubulum.
Cox s. id quidem inficiari haud possum: nam severissime
disciplinam in nebulones exercebat. Animus adhuc inhorrescit, quoties illius scholae mihi in mentem venit, ubi nihil nisi verbera, & fletus, audiebantur. ALEx. Inscribantur Ephemeridi, quarto ηoxas Februarias, die Jovis, an
ni c I a. I c. LXV. apparere desiit, Cometes. FRAN c. Fa- .ctum.
II. ALEx. Hucusque de omnibus Baroscopii phaeno. menis, & dissicultatibus inde emergentibus collocuti sumus. Proxima cura est, ut nonnulla alia faciamus experimenta , in quibus exequendis, inque comm causis, re rationibus investigandis, multa praestantia Naturae secreta.& mysteria revelabuntur, quae non parum supra positae doctrinae stabiliendae conducent. In hoc obeundo munere, prius rationem, & causam reddam, cur aqua ascendat Antliam. Deinde . quaestionem definiam. stum ad quamlibet altitudinem ascendere queat 3 Anilia Graece Αντλιον , ά ά του. τλειν ab hauriendo, Machinam ad aquam hauriendam significat. Magni est usus, & momenti in arte hydragogica, ut omnes probe norunt, qui illius scientiae sunt periti. Necesse non est, rudiorum ergo, eam schemate vel figur1 aliqua, describere, quum plerisque. imprimis Naupegis , nautisque abunde innotescat , qui navibus, navigandi causa, utuntur. Idcirco, id operis praetermittens, hanc solummodo quaestionem, ad Autliam potissimum spectantem, proponam, eamque, quὶin paucis fie-
438쪽
ri potest, resolvam; quaenam videlicet sit causa, cur attractam Embolum confestim insequatur aqua ἔ Vulgo respondetur sateor juxta vulgaris nostrae Philosophiae princi pia, aquam ascendere Antliam, Embolumque insequi, e-' vitandae tacuitatis gratia.,Nam, si attractu in Embolum non insequatur restagnans aqua, cui ejus inferius orificium immergitur, spatium inane relinqueretur. Embolo ascendente: atqui, ut vulgo dicitur. Natura abhorret a Vacuitati bus, & omni conatur modo . eas praevenire. Inde est, ut gravia, non modo habeant in seipsis, principium motus deorsum. sed principium etiam motus sursum a in commodum nimirum Univetii, periclitante Natura. Tametsi haec videatur satis plausibilis, & jucunda ratio. praesertim non qnullis, qui plus auctoritatis, quam veritatis causa, sua Philosophiae principia amplectuntur, invenientur tamen, ut supra dilucide ostendi, egregiam non cauis pro causa, fallaciam esse. Fateor iis ignoscendum, & condonandum esse , qui talem ex Aristotele adducunt rationem, ad hoc Naturae phaenomenon salvandum: nam nisi Baroscopii ex. perimentum, & id genus alia nonnulla, mortalibus inno- tuis lent experimenta, quam pauci mi communem han rationem in quaestionem ivocassent, vel de ejus susticiem tia, di validirate animi pependissent. Verum enimvero, quum incomparabiles aliae Naturae operationes excogitatae ,& mortalibus manifestatae jam sint, quis amplius in vulgari.
communique ratione, ex metu tacui deducia, lubens acquiescet 3 Agnoseo sane, mereri eam. non modo respectum & honorem , quoniam a plerisque vitis doctis, d ctrina & e iuditione praeclaris vindicatur, sed & praeterea ,
ob venerandam etiam canitiem multum est honoranda. Uerum, istis sepositis aestimationibus , non majore habenda est precio, quam vetus fabula jamdudum exoleta. 'IIL ALEx. Dico igitur proximam, & immediatam
439쪽
causam ascensus aqvie per Aniliam, essis pondus & gravitatem aeris, subjectiliquoris, cui Antilae orificium immersis tur , superficiei sortiter incumbentis. Nihil hac responsi
ne clarius, ex innumeris, quae supra secimus, experimentis. Imprimis ex Baroscopio, cujus cylindrum Mercurialem, aeris pondere & gravitate sustentari, invictissime demonstravimus. Si jam circum sus hic aer, illius sit potentiae & roboris , ut valeat columnam ex Hydrargyro cujusvis crassitudinis, adeoque cujusvis ponderis & gravitatis suspendere, mitum videri non debet est 'enim argumentum a sortiori) si aquam, quod est corpus Hydrargyro inubis levius in Aniliae cavitatem adigat, eamque, attra oΕmbolo, sursum pellat. CORN. Si illius pliae omeni causa sit petenda ex aeris ponderositate, stagnanti aquch super--ficiem deprimente i. tunc ascenderet aqua per Aniliam, etia si nullus Aret Embolus: ratio xidetur haec, quoniam Antilae orificium, aquae stagnanti, cui desecto innitur aeris pondus, immergitur. AI. Ex. Nullius precii est hoc. contra meas rationes, argumentum, quod quidem vix responsionem meretur. Sed quoniam ejus solutio . non nihil ad rem ipsam clarius intelligendam conducit, ideo paucis respondere non dedignabor. Dico itaque stagnantem aquam , in tali casu ascendere non posse. tametsi externus dr, ejus superficiem satis graviter premat: & rario est, quoniam aer intra Antliae cavitatem, extracto & sublato
Embolo, tantum valet aquam extrudendo, quantum aer exterior, eam intrudendo. FRANC. At aer externus, multo majoris est potentiae, quippe majoris molis & quantitatis, quam est aer internus; proindeque nequeunt ejusdem esse potentiae & sortitudinis : quare dicendum est, aerem exteriorem, aquam debere in trudere, non obstante aere interno. 'ALEX. Licet vicies millies major sit aere, qui est in Aniliae cavitate , non tamen majoris est potentiae ad
440쪽
pellendam aquam sursum S i quum Mida sibi mutuo aequi-
ponderent, secundum altitudinem solum; ideoque, cum columna acris i ntra Antliam, ejusdem sit altitudinis, cum aeris colum a extra Antliam . oportet huic Cqui pondeuret. FRAN c. At aeris cyjipdrus intra Antham longior& altior non est supremo ejus ori ficios ex erioris vero ae ris cylindrus, ad Atmosphaerat isque ascendit. ALEx. Non est simpliciter aeris columna intra Antilam , quae hunc praestat essectum , sed eadem columna, quatenus concipitur ad eandem altitudinemo cum externo aere accendere. 'FRAN c. Sunt itaque ambo ejusdem altitud, nisi A Ex AN D. Imo. Non tamen ejusdem ambo cras. situdinis ; quum haec non crassior sit Aniliae cavitate; it. Ia vero indefinite in crassitiem extenditur. Infirmitas a
lati argumenti amplius patebit, si fi igamus Antliam abseque Embolo in fundo maris erigi , ubi eodem modo ab aqua ambitur , quo hic ab aere: & insuper ejus orificium infimum, stagnanti Hydrargyro ibidem posito, im mergi. In tali casu , inepta admodum & seivola foret quaestio . si quis r)tionem quaereret, cur non sursum prematur Hydrargyrus per Aniliae cavitatem ue quum aqua exterior, sit multis paralangis, aqua interiori major, S
etiam gravior. FRANCI se. Non spernendae videtur auctoritatis illa ratio imprimis, quum aqua in suo loco gravitate' exercere stipponatur. ALEM.Sed supponamus ejus inserius orificium. non stagnanti Mercurio immergi, sed in aperta aqui consistere. FRAN c. Quid inde A-LEx AN D. Essetne ineptissimus , qui ex me sciscitaretur causam , cur non aqua interna, quae Aniliae cavitatem.
implet, ab aqua externa, quae est ea millies major, expellatur 3 F R A N c. Id clare video fateor ) at non sa-i tis distincte causam illius rei cognosco. Quaenam itaque est ratio, cur aquae columna, quae non plus quam tubi caritate