장음표시 사용
411쪽
Si enim minoris foret potentiae aer interclusus , quam externus, tum latera eousque deprimerentur, donec ad iustam resistentiam perventum iit : & e converso , si debilioris foret Elaterii aer circumfusus . quam inclusus , tum latera
eoulque tumescerent , donec ad aequi pondium uterque inter se pervenerit. Et confirmatur etiam ex Hydrargyri sustentatione sub tecto aedificii , vel in multo angustiori loco, ubi aeque bene , & facile suspenditur , atque sub dio,& caelo aperto , cujus rei rationem rcddidi scitone tertii , Dialogi tertii , libri terrii. Neque mirum Deusingio videri debet , dicente Pecqueto, aequilibrium inter externum, internumque aerem sollis constitui, quum nihil sit communius & frequentius , in plerisque corporibuς, ab aere ambitis. Nam ut dilucide saepenumero supra ostendi , dum
aliquis manum in aperto aere expandit , in accuratissimo est aequilibrio , inter aerem prementem sursum , aeremque prementem deorsum, ut luculentissime ostendi, in medio sectionu tertiae , Dialogi secundi . libri tertii. Insuper, dum aliquis ambulat , vel stat , vel quovis alio Fodo erigitur, aut inflectitur corpus , in aequissimo semper est aequilibrio :proindeque , nisi tanta aeris vis & potentia , pectus &ventrem . partes nostri corporis anteriores , quanta partes posteriores , tergum puta & scapulas urgeret , summa vi & impulsu propelleremur antrorsum , adeo ut nequiretullus , vel robustissimus pedibus immotus consistere , n dum tam impetuoso impulsui obviam ire ; quum vis & potentia Elaterii aeris , quae omnes partes corporis retrorsum spectantes urget , gravitati mille tantum non librarum aequivaleat : quum vel aeris columnam, quae palmae innititur , exceptis digitis, centum libris pendere demons ratum sit, ut patet ex Dialogo secundo, libri tertii. Certe jam multo plures, quam decem palmos in scapulis, & ter-SO , reliquisque corporis partibus posterioribus invenie-B b b mus:
412쪽
373 DIALOGORuM PHILoso 'HIC O Rusimus : at cxiis sane nullus est, cui non centum aeris pondo incumbunt.
IV. ALr x. In salvanda aeris irruptione in viscera sol
lium , ait, dum follis dipenditur, spag. s9. J nequaqua anὲ
ii tatu spontaneo rarescit aer interior, sed vi externa , qu. esblIem Hsendit, diducitur ara tuterior , cogiturque rare cere; unde violentiam patiens per disracrionem Γ nequaquam ab in 'iaio Elarere , dilatatu debiliori , ut vocat Pecquetus, rare censJad satum naturalem, nempe coratractiorem, innata quadam inclinatione adnititur, sicque exterior aer infundibulo proprior, sequi ad latera defuit, introrsum ad implendum spatium attrahitur. Haec ille. At demiror , quam ob caussam rarescat internus aer solium , dum latera vi externa , verbi grati1, meis manibus distrahuntur. Ob metum vacui sieri nequit, quum gula & etiam insundibulum aperiantur , qua externus aer irruere possit ad illud praeveniendum. Praeterea, quemnam influxum physicum , potest hominis manus tabellas divellens, in aerem interiorem , ut inde rarescat , habere Certe is nisi alia statuatur causa esliciens hujus dilatationis , nunquam rite explicabitur , quomodo ea contingat. Quid itaque est, quos internum rarefacit aerem, an requam per infundibulum , cxternus ingrediatur Nequitcne Natura, quae, ut omnes norunt, nihil facit frustra. Possetne illa, si vacuum metueret, potius primo quoque tempore , ut exterior ingrederetur aer , essicere ; quam tanto uti labore , verbi gratia primo, internum aerem rare sacere, dein eo facto, externum introducere. Persuasium est, nullum posse esse aliud extrinsecum agens , quod hunc effectum producere possit , nisi statuatur Natura. Neque probabiliter regeri potest , interni aeris rarefactionem , contingere assi uxu ingredientis R. theris ι quum, id temporis tantum , & non alias utatur eo Potura . quando corpora alia vacuitatem praevenire nequeunt. Sed ad secundam partem
413쪽
' Lia RI IV. Di A Locus III. 379tem Deusingiani argumenti pervenio. Vnde finquit J violentiam patiens per distensionem dcc. Respondeo. Quivis
judicet , num verisimile lit , causam aliquam extrinsecam esse , quae internum sollis aerem , antequam per insundibulum externus subintret , torqueat. & distendat. Multo ne verili milius est , dilatationem illam provenire ex principio quodam, ipsi aeri intrinseco ι puti Elaterio , quod
tot egregia comprobant cxperimenta 3 Imprimis, dum in vacuitate , Cyprini piscis vesicula tumet & in statur. Idem cernere cst , ii in Recipiente, vesica flaccida alicujus animantis . obstricto orificio , ponatur. Nam haud dubie, ut saepenumero vestris vidistis oculis , non prius prima sit aeris exsuctio , quam illico tumescant latera , saltem nonnihil. FRAN c. Satis memini , parvulo tuo Recipienti, te, clapsa septimana , vesicam ovillam flaccis lateribus, imponere , multis cruditis viris circumstantibus, qui oculati testes . decem . vel duodecim factis cxsuctionibus , vesicam dimidiatim solummodo aere plenam, eo usque tumere , α instari viderunt, quasi sua sponte , donec rigidissime lat ra distenta suissent , quod cuncti adstantes demirati sunt. C o R N. Ego etiam illius probe recordor. Nam eorum Unus, qui praesto crant, hanc illius phaenomeni causam subdidit, ubi nonnulli sententias rogati respondissent , inflatio illa, inquit, accidit, ne, exsucto aere, detur in vitro, spatium aliquod inane. Et interrogatus , quomodo Respondit, conatur jam Natura, quantum potcst , vesicaeae rena ratefacere, ut ejus distentionc, spatium intra Recipientem aere destitutum , suppleatur. Novi etiam non neminem, qui hanc ejus sententiam jocose irridebat, atque eam pro deridiculo putabat, quam tamen lubens flocci pendere nolo. ALEX. Sed ad rem ipsam revertamur. Quaero insuper, quaenam est connexio, inter interni aeris violentam distensionem , e
414쪽
ι8o DIALoco RuM PHILO soria Icostu,si ternique aeris ingressum 3 FRANC. Forte sympathia quaedam , qua aer exterior intime commotus , interioris aeris distractione . ejus dolorem consolandi cauba, irrepit. ALEX. Non explicat nobis id Deusingius , quod exteriorem aerem introrsum attrahit; sed solummodo ait attrahitur. At quidnam est 3 Certe intrinsecus est, si Omnino est. FRANC. Imo. Natura enim omnibus viis & modis annititur, ut unio
inter partes Universi conservetur. ALs x. Sed quid subest
causae, cur cfficiat Natura, ut exterior aer potius attrah
tur, quam intrudatur t An quia est illi opus magis arduum,
aerem in trudere, quam attrahere
V. LEX. Pag. 9 . In resutanda Pecqueti doctrina, qui docet portionem aeris , spontaneam posse habere dilatationem , eamque etiam Ope & auxilio causae cX ternae, puta caloris, polle augeri, dicit Deu singius id manifestam contradictionem involvere , quatentis enim, inquit, vi causae cxternae dilatari statuitur aer , nequaquam rarescit dilatatu spontaneo , adeoque nequaquam Elaterio nativo. Pag. sequente , contradictorium censet, assirmare spontanea dilatatione enervari virtutis Elasticae robur : & ratio est , inquit , quoniam quod alicui est naturale, nequit, suam exercendo energiam , debilitari; sed potius suis actibus exercendis , magis magisque intendi, & firmari: sic gravia gravitando, gravitant magis, ac deorsum feruntur, & perpetuo corum motus velocior evadit. Respondeo ad priorem partem ; nulla est hic contradictio, ne Vel apparens: nam, ut opinor, nihil amplius vult Pecquetus, quam spontaneam aeris dilatationem , multum posse firmari & augeri , virtute & energia causae externae , puta caloris , quum sua
natura , non aerem tantum, sed & multa alia corpora rarefaciat, dilatetque. FRANC. At qui potest aer dilatari, tum nativo Elaterio, tum causa ex uinseca r Nam si ejus dilatatio
415쪽
Lra Ret IV. DIALocus III. 38itatio sit spontanea , nequit esse a causa aliqua externa; nam quod est a causa extrinseca , si nihil conferat principium intrinsecum , est simpliciter violentum : at contradictorium cst, asserere aeris dilatationem , tum esse a principio intrinseco , tum extrinseco. ALEX. Censeo aeris dilatationem posse esse ab utroque principio , absque ulla repugnantia :quoniam principium extrinsecum , nempe calor , solummodo firmat & corroborat principium intrinsccum , nativum videlicet Elaterium , faciendo id sortius & intensius ad operandum , ratione cujus , partes aeris multo ulterius
sese dilatant , & expandunt. Verbi grati I, si lapidi descendenti, praeter nativum impulsum, vis aliqua extrinseca, ut velocior fiat motus , imprimatur ; an ideo inserendum est, quia virtute hac extrinsecta corroboratur descensus, principium internum nihil huic motui contribuere 3 imo , a principio intrinseco , puta ipsius lapidis gravitate motus inchoatur, & virtute ejusdem perseverat, & durat. Sic de aere loquendum. Nam dum spontaneo nisu seipsum raresa. cit , ct expandit, si ejus corroborctur , adventicio calore, Elaterium ; non propterea inde sequitur, calorem destruere Elaterium , ejusve energiam , quo minus se exerceat,
impedire , vel inter se illa prorsus incompatibilia esse. Ad secundam partem respondeo , & dico nullam esse hic omnino contradictionem , nam nihil est rebus Elaterio indu-tis , magis consonum & naturale ; quam, quis magis partes dilatantur , & expanduntur, eo magis Vim , & potentiam debilitari, & infirmiorem reddi. Id manifestum est in Automatis Florariis , quorum Gyristae , eo magis , magisque de sua vi , & potentia deperdunt , quo magis , magisque se expandunt , & aperiunt: quemadmodum e con-Verso, quo plus contorquentur, eo intensius & sortius Elaterium evadit. Patet itidem in aeris condensatione intra Tu-
416쪽
bum Pneumaticum : nam quo magis ope Emboli , aer introrsum comprimitur, eo fortior, vahdiorque evadit ejus vis, & potentia ; S contrario modo, quo minor sit cjus compressio , retrahendo videlicet intrusum Embolum. co minor est potentia partium sese relaxantium. Ratio est luculentissima ; nam corpora , quae potentia aliqua extrinseca Elaterium subeunt, nequeunt, illa amota potentia, sese ad quamvis extendere quantitatem, vel ad quoslibet terminos dilatare ; sed ad certos & determinatos, suis naturis & doli-hus proportionatos , sub quibus a Natura , vel artificis manu ponuntur. Hinc est , ut existimem Acri, esse suum
maximum quod sic, ultra quod dilatari nequit : dc etiam suum minimum quod sc, ultra quod comprimi & condensati nequit. Memini quidem, fateor, me supra ione d rima, Dialogi quarti, Libri secundi , dicere aerem posse in infinitum comprimi ; nihilominus. hisce, quod ibidem dixi, nihil obstat ; quoniam hic loquimur solum de eo , quod actu fieri potest , & defacto fit. FRAN c. Nova quidem
sententia , cui facile tamen assentiri non possum. ALEx. Satis evidenter, eo loci ostendimus, illius rei rationem. FRANc. Sed an opinaris aerem posse etiam in infinitum dilatari ZALEx.
Quid impedit. si in infinitum possit comprimi F R A N c. Non deest ratio , quae de infinita aeris compressione mihi persuadet ; at non video causam ullam infinitae dilatationis. ALEx. Non desunt tamen , qui id audacter afferunt. Sed ut revertamur , censeo exemplum , quod affert Deusingius ad probandum aeris Elaterium debere potius, eXercendis suis actibus , intendi & augeri. quam remitti, & diminui, nihil prorsus ad propositum esse . nam , cuinam non cst manifestum , corpora virtute Elastica subjugata, certam dc determinatam habere metam consistentiae ultra quam dilatari nequeunt : at lapis verbi gratia , in infinitum mo-
417쪽
vetur deorsum, si nihil ejus motui ossiciat. Praeterea, proprium de peculiare est potentiis vitalibus solummodo, non
autem rerum in animarum qualitatibus , cxercendo suos actus , facilitatem & habitum prompte agendi comparare& acquirere : proinde que veritati non est consonum, vit-tutes naturales , nisi sint vitales , suis exercendis actibus,
magis magisque intendi,& quali promptitudinem facile agendi acquirere.' uis unquam Philosophorum dixit, lapidem inter descendendum, & quo ulterius deorsum sertur, intrinsecam
aliquam facilitatem descendendi comparare Fateor ejus motum velociorem, reali incremento evadere; non tamen sequi tur, exercendo hunc actuna, naturalem lapidis virtutem, puta gravitatem, intendi, dc augeri. VI. ALEX. Pag. Io . proponitur quaestio , quomodo in Cucurbitulam, caro & sanguis per attractionem subintrent i Et inquit intrudi vult Pecquelm : nempe e Cucurbitu i ignis accensius maximam partem rarefacti a. ris exterminat , ac deinde Cucurbitula in externi aeris intcrdictum, appressa valide cuti . extinguitur sec. Postea , suam ipse dat responsionem, dicens, t miror sane non tribui aeri intra Cucurbitulam calefacto , Elaterem fortiorem , quo carncm ct sanguinem retrorsum potius adigi contingat , usumque inclusum sub Cucurbitula corporis spatium deprimi potius, quam ira
tumorem e urgere , veluti calefactin in ampulta aer , ob Elarerem adauctum in Therm copio aquam deprimit, atque exterioris aeris robori praecellit. Haec Deusingius. At dico nullam csse hic causam admirandi , si rem ipsam rite assequamur :quoniam, dum Cucurbitula cuti apprimitur calida , internus aer, extincto calore , actutum remitti incipit, & languorem quendam pati . & proinde, aeris Elaterio hanc ob causam debiliori facto, internoque aere , per virtutem ex tetni frigoris, sese contrahente, adeoque minorem locum
418쪽
possidente , nequeunt sanguis & caro extrudi , sed potius in trudi. Fateor quidem, si, dum actu Cucurbitula apprimitur , internus calor augesceret, & fortius, sortiusque intenderetur, tum procul omni dubio , carnem & sanguinem in tumorem exsurgere non sineret. sed revera ambo deprimeret. At , quum, ca valide cuti appressa , statim internus aer relanguescat , nequit amplius sanguinem , & carnem retrorsum adigere, sed potius, ipse sese contrahens, utrumque introrsum pelli patitur. Quam affert instantiam ex Theris mos copio , nihil est ad rem , quoniam , dum ejus ampullae , manus calida applicatur , internus aer , virtute illius caloris, statim rarescit, ejusque Elaterium fortius evadit ;& proinde non mirum est , extantem aquam deprimi. At, ubi Cucurbitula est semel adhibita cuti, internus cjus aer, ut dixi, confestim contrahitur , cxterni puta frigoris vi tute , latera penetrantis , sicque ejus Elaterium debilius dc remistius evadit, quod in causa cst indubie,cur sanguis & caro
non deprimantur. VII. ALEX. Pag. Io 6. Sed bene, inquit, interea haberi quod nune tandem aeri intra Cucurbitulam calefacto, adeoque
rarefacto , igneos spiritu , hoc es , ipsam ignis sub antiam ,
fu e Stherem admixtum esse agnoseat Pecqueius, adeoque ii, iam Vacui sui Chimaeram nunc deserat, atque ad solidiorem re me tatur PhilosopLiam. Haec Deusingius. Multum sui videtis persuadetur , Pecquetum aetheream admittere substantiam,& ex consequenti, de Vacuo actum esse. Sed , ut supra notavi, parum Pecqueti refert, sive detur Vacuum, sive non: illius enim demonstrandi causa , non sua affert experime ta ι sed solummodo ut demonstret corpora omnia fluida, non tractu, sed pulseu moveri solum . adeoque sanguinem in motu circulationis non attrahi, sed in cordis cavitatemi trudi. Neque ejus multum reseri, sive substantia agnoscatur aetherea,
419쪽
L i a R I IV. D 1 ALocus III. at saetherea , sive non. Nihilominus perperam ejus interpre- tatur verboDeusingius, dum ait per igneos spiritus, Pecque- tum iEthera intelligere : nam certe per cos, nihil aliud intelligi potest, nisii parvuli quidam atomi ignei intra Cucurbitulam remanentes, quorum pernicissimo motu huc illuc,
VIII. ALEX. Pag. Io 7. Quaerit, cur non sanguis o chra in Cucurbitulam intrudantur . non ante in eadem excitato
calore , nec aere calefacto , adeoque hujusce Elaterio non ante firmato, vel aucto. Vtique externi aeris ambientis Elaterium facillime praevalebit Elaterio pauxilli illius aeris in Cucurbitula contenti , si Elaterium aliquod adsit. Ut Deusingio satisfaciam , sciendum est ex supra certissime demonstratis, internum Cucurbitulae aerem , dum cuti frigida applicatur, tam graviter interclusas partes carnis premere , quam si Hydrargyri cylindro viginti novem digitos alto, totque crases o , quot est in diametro vitri orificium , quod in amplitudine duorum esse digitorum suppono , deprimerentur. FRAN c. Tam pauxillum aeris ALEX. Imo. Idcirco, mirum videri non debet, si externi aeris ambientis Elaterium, Elaterio pauxilli illius aeris interni, non praevaleat. At, si hoc sit verum, quod nempe pauxilli illius aeris Elaterium. gravitati & ponderi undetriginta Hydrargyri digitorum aequi- valeat , fieri nequit, ut aer exterior illi praevaleat. FRANc. At aer exterior multo maioris est molis , quam aer intra Cucurbitulam. ALEX. Isto. Non tamen majoris est ponderis , & Elaterii. Sed ulterioris claritatis causa , supponamus Cucurbitulam ita locari, ut ejus apertum orificium recta sursum spectet. FRAN c. Quid tum poste 1 3 ALEX. In tali casu . integeriae aerius cylindrus , ex Atmosphaera descendens . ejus sundo inniteretur FRAN c. Nihil certius , modo sit sub dio. ALEx. Supponamus insuper, Cucurbitulae cavitatem duorum esse digitorum. FRAN c. BenEC c e habet
420쪽
habet. ALEX. lam dico ut supra nosti) cylindrum istum
acrium , ejusdem esse ponderis , cujus est MerArialis, ejus dem crassitudinis. FRANC. Id memini ex Dialogo tertio ni fallor)libra secundi. ALEX. Probe recordaris. Supponamus tandem Cucurbitulam , eundem situm servantem , ad summam oram aqua impleri. Ex hac suppositione, aerii cylindri basis, aquae summo innititur. FRANc. Nihil eviden i ius. ALyx. In tali casu , non minore pondere premitur, quam si ei inniteretur cylindrus Mercurialis , loco aeris substitutus FκAN c. Id etiam credo. ALEX. Jam ponamus aquam cilandi , aeremque succedere. FRAN c. Quid inde ALEX. Annon eodeminet pondere , internus premitur aer , quo prius aqua Z FRANC. Mihine concipiendum est . internum aerem, suam habere superficiem, quemadmodum habuit aqua 3 ALEx. Recte imaginaris. FRANc.
Et cylindri aerii basin , suam etiam habere superficiem, vel potivis, si ita loqui fas sit, subterficiem , quae interni aeris superficiei innititur 3 ALΞx. Rectissime. FRANc Quid jam ex hisce omnibus , ad rem ipsam infers t ALEX. Ac rem intra Cucurbitulam , dum frigida cuti applicatur , non minori subesse partium compressioni , quam si pondere viginti novem Hydrargyri digitorum premeretur ι & consequenter , tam sortiter dictum acrem , partes corporis
interclusas deprimere, quam si gravitate tantidem ponderis deprimerentur. FRAN c. Vis itaque pauxillum illud inclusi aeris , ejusdem esse ponderis , cujus cst integer cylindrus de Atmosphaera usque , descendens ALEx. Ita censeo. FRAN c. Nunquam sic persuadebitur Deusingio. ALEx. An verbo dicam FRAN c. Dic. ALEx. Nequit in Cucurbitulam frigidam intrudi caro, quia aer internus , cidem subest Elaterii gradui , cui aer externus FRAN c. Sunt itaque in aequilibrio ὶ ALEx. Accuratis
