Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

s a.

Ltast I V. Di ALocus III. 4r7His colloquiis omnia Baroscopii phaenomena, omnesque etiam dissicultates, ex iis salVandis emergentes, perstrinximus nunc: nec non Variis admodum, diversisque experimentis, aquae marinae. quam in suo exercet loco, gravitatem diliacide demonstravimus. Et quoniam per tres iam integros menses, hisce studiis perficiendis. sedulo ope. ram navavimus, non modo interdiu, in novis experimet tis de Acris gravitate & pondere iaciendis, sed etiam no ctu, in Cometae observationibus; ideo, studiis, & laboribus multum jam desessi, & defatigati, a Calendis Maratiis, in Calendas Aprileis, animi relaxandi causa, studiis piosequendis desistemus. At interea, cura laborque omnis minime est omittendus: neque inertiae, hoc seriarum tempore, est indulgendum, sed in proximi mensis initium. nova experimenta sunt excogitanda , quibus susceptum munus seliciter exequamur. Vobis itaque, hoc quicquid est Iaboris, id operis, serio commendo. Neque ipse interim deero. Valete.

462쪽

DIALOGORUM iPHILOSOPHICORUM.

LIBER SEXTUS,

D nquo Pariis rideto sendi experimentis, corpora

suida posse in perpetuum miser

DIALOGUS PRIMUS.

' 'Trimum experimestum motus perpetui ostenditur. Personae Colloquentes. t lexatae . Franciscus. Comelius. Dromo ramulus. I. ALEXANDER. .

Unc demum memet beatum praedico cum vos, charissimi amici, salvos advenisse video. Nam ex quo studiis, Calendis Martiis, valeis diximus nostris , mirum est, quam ardentissii , lis me Vestri desiderio flagrarem, & de vestro reditu indies torquerer . Quid enim volupe, aut jucundum mihi censere possum, nisii habeam, quibuscum familiares conserre sermones possim t omnium societatum praestantior nulla est, nulla firmiori quam cum viri boni, studiis,& moribus similes, sunt familiaritate conjuncti. Neque invita humana est aptius aliquid, neque ad beate vivendum accommodatius, quam cum viris bonis, virtutis & Philosophiae studiosis, nostrique amantibus vivere. F R A N c. Lae tantur vicissim, quod nos incolumes, te incolumem offenderimus, quod te salvum, nobis selicem regressum gratulantem repererimus, Vehementer gaudemus.Neque injuria, ia

463쪽

interim praestantissimis habenda est amicitia, quippe, cui omnia insunt, quae homines expetenda putant, honestas, gloria, animi tranquillitas, atquejucunditas, sine quibus vita beata nequit elle. Et quoniam res humanae stagiles, caducaeque sunt, semper aliqui acquirendi sunt, quos diligamus. & a quibus diligamur. Charitate enim. benevolentiaque sublata, omnis e vita sublata est jucunditas . Sed ut de Amicitia in Philosophiam deveniamus, studium in quod unice est incumbendum nunc ue scitote, ex eo tempore, quo opus postremum, ad umbilicum feliciter produximus, non

exiguam novorum experimentorum copiam , mihi ante o

culos obversatam suisse, quorum praecipua coram vobis in medium proferre, his sequentibus diebus, minime gra, hor. Et quoniam egregium in Philosophia Naturali censetur experimentum, Motam extrucre perpetuum, rem non miniis

jucundam , quam admirandam, idcirco, hujus diei colloquio, & sequentibus , nonnulla adducam experimenta, a me recens excogitata, quae Iuculentissime eum demonstrahunt. ALEx. Nihil sane tali invento praestantius, & opta. bilius : at vereor valde, nequa subsit fallacia, cum ad periculum. iaciendum perveneris. F Nc. Errare nequeo , modo vera sint, nostrae doctrinae, de Aeris pondere. &Εlaterio. indamenta. MAL Lx. Quid i Hn corporibus fluidis, motum autumas ei licere perpetuum 3 F R A. N. Imo. Alioqui. Distatis con incentur nostra principia , quae nunc verisilma supponimus. ALEx. Nihil dubito, quin receptui sis canturus; nam persuasissimum habeo, nullius hominis cerebro cujuscunque euici poste , ut Hydrargyrus, vel aqii in perpertium moveantur. E R A N C. Non conjectura, sed oculis rem teneo. ALEX. Quid ' An experi. entia probatum est ERAN c. Nondum. Nili. lominus res ipsa est infallitatis 'ALEx. Nihil temere asseras. FRAN c. Quid temere alat Est mihi tanquam in manu. ALEx. No-

464쪽

vi multos, Francisce, qui eo persuasionis processere, ut abfuerit parum, quin liquido dejeraverint se invenisse spost diutinum tamen scrutinium, operam & oleum per dentes, suam repperere stultitiam. FRAN c. Ruinam trahent nostra principia, de Aeris cum Hydrargyro aequi pondio , nisi propositum assequar: nam ex iundamentis illis non potest non esse. ALEx. Bene habet. Iam perge, &primani tuam nobis extrue demonstrationem. FRANC.

II. FRAN c. Essiciatur tubus. Thermometri vitro simillimus, rotundam habens ampullam ABCD, quat or vel quinque in diametro digitorum. Inde descenciat fistula. AK, cujusvis cavitatis , at longitudinis , quatuot plus minus pedum. Ad haec, sit soraminutum D in ampullae latere; qua intromittatur brachium BDE, Siphonis BDEG. Quo semel immisso, aditus arcte caemento occludatur. ut nihil externi aeris in sphaerulam irrepere possit. Quod ad sphonem attinet, si crus BDΕ. decem, vel duodecim digitorum in longitudine; crus vero E G aliquanto longius sit. Denique Comparetur vasculum H IK, in usum stagnantis Mercurii , quo opus erit. Ut hoc machinamento extruatur motus perpetuus, tota machina ad

perpendiculum circiter erigatur , donec orificium K, &etiam orificium G, sursum spectaverint. Et sic constitutae insundatur Hydrargyrus per orificium Κ, usque dum ampul-Ia ABCD, & sillulari K impleantur. Secundo. insundatur etiam Hydrargyrus orificio G, donec eodem, totus repletus sit siphon BDEG, Tertio, occludatur arcte ob- thuramentis orificium Κ, & orificium G. Quarto, totae machina denuo invertatur, fistulaeque orificium Κ, adiundum vasculi, quod stagnantem Mercurium HI continet, demittatur. Quinto, si illum machinae tribuas situm,

quem habet in Schemate, ita ut ampullae medietas OR.

465쪽

III. A Lxx. Non vulgare experimentum hoc quidem: esse sateor: sed motum inae perpetuum sequuturum. Valde ambiguus, incertus sum. Nihilominus nonnuda v

Quam exactissime sit viginti novem digitis , altior stagnantis Hydrargyri superficie HI tot enim interjacent digiti inter N&Μ & orificium K aperias, confestim videbis Mercurium, desuperiore parte ampullφ subsidere, Spatio O C R relicto vacuo, & ultra medietatem spharulae OR non descendere. Sexto, si aperias siphonis orificium G, Hydrargyrum inde essivere mox invenies, frius motus in perpetum perseverabit.

466쪽

de gregia Naturae phaenomena, quorum explicationes, doctrinae supra traditae confrinationi , multum conserent Sed dicas mihi primo, Francisce, unde scias Mercurium perpetuo exoritico G uxu in L FRANC. Ex modo, ruo otarantur sphones. Nam, .ut probe nosti, quam-iu alterum sphonis orificium, est aquae superficie inserius, unde venuiumor, ta in perseverat motus. At si-

lihonis orificium G, est multo inferius, ut vel oculo mani-estum est, superficie suspensi Hydrargyri O R : quare,s semel emitat, necesse est, perpetuo estuat, quum Hydrargyrus EG , multo sit gravior Hydrargyro BDE. Co R.

Hac ratione nihil certius, & clarius. quam testatur etiam experientia. Nam si eundem extrahamus siphonem ex Ampulla, ejusque alterum extremum B, aquae immergamuS, eam ex altero extremo G, perpetuos acti. semel su- stione, esiluere comperiem us ALEx. Id sane verissimum est. Sed hic nova suboritur difficultas ; quomodo nimirum, emuente Mercurio, exorificio G, qui indubie ex sphaerula venit, novus suppedite rur FRAγC. Secundum no Diras hypotheses nil ali prorsuc est hic dissicultatis: nam licet perpetuo essiuae inde, novus ramen liquor, singulis momentis, ex institore vasculo, per fistulam K A , acl ampullam ascendit, eique suis ienter novam materiam ministrat. Et hoc fieri necessiim est, propter aequipondium, inter aerem videlicet externum, qui sortiter stagnanti Me

curio III incumasit. & Mercurium . qui per fistulam K Asursum truditur: nam oportet is si undetriginta digitis. sem per superficie Hl, altior. ALEXAND. Invincibilis

quidem ratio , cui contradacere nequeo. F R A N c. Quod

467쪽

hilo minus . summam video in tuis rationibus evidentiam sequas propterea stiperare nequeo. CORN. Si verum sit, quod vulgo inter vos receptum est, cylindrum Mercurialem , aeris pondere & gravitate in Baroscopio sustentari,& consequenter, aequi pondium inter ea esse, manifeste sequitur , Hydrargyrum o R, deficere nunquam posse uequum ad aequi pondium conservandum, novus ex inseriore vasculo, aeris pondere sursum trudatur. ALEX. De illius rei veritate, ne vel minimum habeo scrupulum. Co R N.

Quid itaque impeditὶ ALξκ. Aliquid haud dubie sali ciae subest, quod primo intuitu . percipere non possum. FRAN c. Ego certe nil video, quod vel probabilitate censeri possit impedimentum. ALEx. Haec res, i ni fallor mihi jam subolet: jam praesentio ubi nam latet fallacia. Andicam FRANC . Non vereor, quin errare possis. ALEx. Sum remorae certi m mus Fa AN C. Dic. ALEX. Ecce.

Tametsi inserius vastulum lassicienter suppeditet ampullae novum Hydrargyrum, non tamen inde ascendet liquor per siphonis crus B DE. Ratio est perquam evidens; quoniam est nihil aeris, in suprema sphaerulae parte, qui Hydratorum sursum trudat, per brachium B DΕ , ut inde descendat, per alterum crus E G. C o R N. At Mercuriussistulae EG, est multb gravior Mercurio BDE; & proinde , si semel emat ex G, necesse est, ne detur Vacuum mut perpetuo emuat. A LE M. Nihil sane tua ratione verius, s ob metum Vacui sit, quod fluidorum motus per sphonescontingat. At hoc Alsssimum esse principium supra dilucidi ssime demonstravi. F R A N c. Nunc demum fallaciam video. At fierine potest foraminutum in vertice C, qua intromittatur externus aer, qui suo Elaterio superficiem o Rpremens, Hydrargyrum sursum trudat, per erus siphonis B D E 'A L Eκ. Si vel cuspide acus aperiatur foraminu. Eim in vertice C, indubie trudetur sursum Hydrargyrus:

468쪽

at interea idemmet Ar ingressus, deorsum etiam detrudet totum, brevi tempore, Hydrargyrum OR AK, & sic

de motu perpetuo actum est. F R A N c. Demiror 1ane , quod hunc errorem non praeviderim. IV. ALEX. Quanquam ex hoc experimento, non 1equatur motus perpetuus; nihilominus nonnulla inde eme stunt phaenomena, quae mirum in modum, Aeris vim MDotentiam demonstrant. Quae ut sigillatim explanem , op rae precium erit. aliud facere experimentum, juxta subsequentem figuram, quam hic depictam , ides. Suffciatur itaque siphonis loco, cujus meministi, tubus vitreus A C B, tribus circiter pedibus altus, non modo inferne sed etiam superne apertus. Cujuscunque sit cavitatis, parum resert. Ubi semel Machinae illum tribueris situm, sub quo in schemate representatur, ita ut ampulla medietas O R, non sit altior superficie HI, vel puncto N, viginti novem digitis: tunc arcte occludatur fistulae orificium N, ut nullus pateat aditus liquori egressuro, vel ingressuro. Dein, per apertum orificium R. insundatur Mercurius, donec tota eodem repleatur Machina. Quibus lactis, arcte etiam O gnetur cimento orificium B. ut nullus pateat aeri introitus,in fistulam B C A. Novissime. s aperias orificium K. quod prius Ohthurabatur, ex superiore sphaerulae parte, Hydrargyrum ad O Rsubsidere videbis, spatio OCR Vacuo relicto. Imo, non mo do hoc continget, verum etiam totum Mercurium, qui implebat tubum, inter superficiem O R, dc B, prorsus defluere conspicies. non solum supremo sphaerulae dimicuo inam relicto,verum etiam toes tubi cavitate, inter superliciem O R,& verticem B, vacua existente. FRAN. Non video quorsum hoc tendat experimentum. ALE. Eo, ut admirabit Aeris vim & potentiam scias, &de ea certo persuadearis. Nam, si

dum hune situm obtinet Machinaue id est, dum superficies o R, non sit altior superficie HI, undetriginta digitis, ar-

469쪽

Lia Ret VI. DIALoeus I. 4 is irruente per foraminutum externo aere, paulatim & succes- sue tubum A B ascendere, donec in puncro Equieverit. Plaetantissimi hujus rhaenomeni causa est externus aer, qui per seraminissum C irruens, & suo Haterio superficiem

O R. graviter premesis ; Hydrargyrum per tubi orificium A tradit. Eretasque facit, donecta punctiim L per-Hhh venerit,m occludas orificium Κ, quod jam latet in sendo vasculi, subter stagnantem Mercurium H I; M, eo facto, foramin lume pide acus in umice C recludas , tum admirandum videbis Naturae phaenomenon, Hydrargyrum videlicet,

470쪽

venerit ubi placide quiescit. FRANcii Sed quid subest

causae, .cur praecise in puficto E,&non in alio, Mercurii ascensus termineturi EA LEx: Quia id punctum est aequi pondii, inter aerem videlicet externum, & Hydrargyrum suspensum; ut millies supra diximus. F R A N c. Quid si tubus BCA, triplo amplior seret, quam de facto est 3 A-LEx AN D. Ascenderet tamen Hydrargyrus eo altitudinis. F R A N c. Quid Z An tam pauxillum aeris, sursum trudet viginti novem Mercurii digitos, tans eximiae crassitudinis 3 ALEX. Quamvis exiguae is aer sit molis. qui in supremam ampullae partem irrepsit , non tamen minoris eri Elaterii, quam est integet aerius cyliudrus ex Atmosphaera d scendens. V. ALEx Sciendum hic est. Hydrargyrum inter scendendum, non velociter, sed tarde moveri sursum, adquietis punctium Ε. Ratio est, quoniam ob angustiam soraminis C, non parum labitur temporis , priusquam totu singrediatur aer, qui ingredi debeat. Sciendum insuper, Hydrargyrum inter ascendendum, non recto motu per tuisbum erepere, sed nonnullis potius volutationibus, quas oculo percipere facile poteris super cylindri verticem, ubi globulus quidam ex ipsal Imrargyri spuma, non hori Ton- taliter . sed verticaliter tardes aicendente Mercurio, cimcumvolavitur. F R A N c. Sed etiamnum miror magnopere, qui fieri possit, ut tam exigua aeris copia, foraminutum C subintrans, spatium etά O R., quod non plurium est digitorum in diametro, quam trium Vel quatuor ad summum, replens, tantae possit esse potentiae,& vis, ut undetrigi nia Mem curii digitos sursum trudat ad punctu Ε, non obstante etiam

'spatium O C R replentem , quae, si in lance ponderetur,

SEARCH

MENU NAVIGATION