Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

test, ut sacile pilum capitis crassitie adaequet. Meministine me supra Sectiones lima , mialogi secundi, 'Itari secundi praecerintis domisae, quS mentionem facere 3 FRAN c. Pro be. ALE x. At si tibi placet Inuicem ex alia materia conficere , tum per ejus medium, acus cuspide per retur ra- minutum, quo vertex ei uniatur in transversum, admodum literae T. Ita tamen, quod inprimis est notandum, ut non libere, quemadmodum acus magnetica circumseratur ue sed ita Aisti vertici adhaereat, ut unum absque altero converti nequeat. Denique, si post unionem factam, illam amputes cultello et q/issae partem , quam paulo ante asperam, & acuminatam esie dixi, quam jam ex Inice prominentem invenieS. rem totam assecutus es. In ν sis

tamen ad hunc usum deligendis, peculiare quoddam discrimen est habendum non enim Omnes ex aequo, H I Ucopia fabricand q. sunt aptae &idoneae. idcirco . est quoddam genus Aυenarum, quarum sunt Culmi aliis multo longiores, ct densores, ex quibus seruntur Grana grandiora. & etiam di nigriora. quas Vulgo appellant Avenas Agrestes. Ex his, frugibus ad maturitatem provectis. praestantissimas ob longitudinem , & sertitudinem colligere esti quo enim sunt Ion. giores , & sortiores, eo lapius circum moventur. IV. ALEx Ubi semel. hoc pacto, HVgrosivium extruxisti, si periculi iaciendi causa, vel oris anhelitu tenere placideque t ripa amaretur , mox Iiaicem sonuerti paululum, &denuo reverti videbis. Hujus phamomeni causa es heri, humiditas, ex pulmonibus proveniens ea enim quam intime assicitur rist . I tem, si ex hoc caenaculo in aliud deseratur, modo plus si humiditatis aeris in uno , quam in alio, illico persentiscens differentiam. aliquantulum contorquetur, quod Inaicis mutatione percipies. Adhaec. sex loco uiue humido, in sicciorem multo, verbi gratui. excellario in caenaculum, ubi aer ambiens, propter accensum Yyy ignem,

582쪽

338 D in Locus L.

ignem c plus habri sccitatis, transferatur, tum notabilen in Inuice percipies mutationem. F RANC. Quid si propius

ignem admoveatur Z AI Ex. Id saepenumero tentandi causa, sum expertus FRANC. Quid tum repperisti 3 AL E x. Cum intra sex, . vel quinque passiis ad ignem accessi, coepit Disa: statim moveri. sed lentὰ: nihilo secius notabiliter. At quo propitis , propiusque; eo magis magisque

notabiliter contorquebatur ut ex motu Invitas qui Velocior evast, animadverti. Tum demum, cum non pluribus quatuor ; vel tribus pedibus ab igne distaret: mirum est

quanta festinatione contorqueretur ; Index enim non ta dius circumlatus est, quam palma ntomati Horarii, sublato Inquieto. Idem plane accidit, si in aprico statuatur loco, ubi perpendiculares radii Solares, plus quam medio

crem excitant ardorem.

V. FRAN c. Sed quoties solet D. circumserri, chiri quatuor, vel tribus pedibus distaret H grosivium ab igne A L E X, Interdum tres, interdum quatuor plenas habuit revolutiones. Sed plurimum dependent haec ex seri quantitate; quo enim longior est ea, & altior; ebsaepius Indo convertitur ue & quo brevior, eo pauciores habet conversones. . Sed, ubi semel ad maximum quo se; id est, ubi eousque pervenerit, ut ulterius secitate contorqueri ne isqueat, tum s lynceis ilIam intuearis oculis, quam artifici sissime adinstar testudinis chordae contortam videbis. Dum sit contorquet ς . si aquae guttula in eam incidat, statim explicari, & retorqueri incipiet; & toties hac circumvertetur, quoties illac circumlata fuerat. Quod si, finito ni tu, Aristum denuo inspicias, tum eam non amplius contortam, ut ante invenies. sed laevem, &politam, omni

penitus tortu liberam, & immunem. Observavi itidem motum Dicis, dum prope staret ignem Artua, non praeciae continuum, sed in eo morula nonnulla4 esse. Imo, no-

583쪽

xtavi saepe solere Indium aliquantulum retrogredi; & ru sus, cum majori impetu progredi; ac si divicultas aliqua

fuisset superanda in contortionibus iaciendis. Idem accidit, dum humiditate retorquetur. F R A N C. Valde scire cupio, utrum ex Oriente, per Meridiem ad Occidentem, vel ex Oriente per Boream. eodem humiditate soleat circumserri r ALEx. Humiditatis insuentia ex Oriente per Meria diem ad Occidentem perpetuo circumfertur ue &ex cons quenti, ex Oriente per Boream ad Occidentem siccitate. F R A N c. Sed forte non omnes ubivis locorum eiusdem naturae sunt inis i & proinde haud absimile veri est. nonnullas alicubi posse invenixi. quae motum contrarium observant. ALEx. Fieri potest , at ego tales nusquam adhuc vidi. VI. ALEκ. Supra dicebam Aveo Aristum, ob terruit --tem, rem, prima fronte , vilissimam . & despicabilem apparere . tametsii in ea non pauca admiranda Naturae secreta involvantur. Ideo, quum non sit parvi usus homini-hus ad aeris temperiem humidam, & siccam discernendam, unde multum nostra dependet interdum valetudo . hanc ob causam nonnullis ornamentis extrinsecis decoraripotest; ut in majore precio & honore habeatur. In hunc itaque finem , Pyxidem eburneam, cui includatur , comparabis preciosissimam, trium quatuorve digitorum in diametro sduorum vero triumve in altitudine. Latera inueniosissime instar Thecae pulsantis Antomati Horarii perirentur , ut

sit mutuus accessus, & commercium inter Wrem int , aeremque extrinsecus ambientem , nam absque eo operari nequit In lando Pyxidis duci possunt circuli ad placitum; a que in partes aequales, ut tibi visum fuerit, in prires pauci

inesve distingui possunt ι Ut inde, si vel paululum hac.

moveatur Index humiditate , vel illac, siccitate, distincta dignoscas. Expediet praeterea, ut sit odo non modo ex

V yy α levissima

584쪽

levi gima materia, vertim etiam ut assabre, ingenioseque sertaetur, veluti palma Automati Horarii. vel Acus e lar-netica . cujus in hoc extremo diversa est figura ab illa. quae in opposito est. Pixidis orificium operculo crystallino obtegatur; ut per id omnes Indicis mutationes, circulorumque divisiones distincte percipiantur. Rebus sic compositis, locetur Hygroscopium in loco aliquo caenaculi, ubi neque est humiditatis, neque siccitatis excessiis, ex quo pro aeris anteratione singulis horis, nedum diebus, ex humiditate insccitatem, vel contra, Inicis mutationem invenies. Si vero animum inducas scire, utrum hujus, vel alterius loci aer, qui serte multis passibus hinc distat, sit humidior, se-ciorve, tum perfacile id dignoscas, observata prius hoe in loco Imlicis positione, atque in loco distantiore, ejusdem variatione. FRAN c. Sed an minimam aeris alterationem indicat ALEx. Exquisitissime. Nostine quam accurate aeris stigiditatem.&caliditatem demonstrauFRANc. imo. ALEM Exquisitius multo, manifestat 'gros evium adris humiditatem&siceitatem. FRAN c. An in id unice incumbit ALEX. Quid ambigis 3 FRAN c. Quia

videtur aeris calorem etiam indicare: nam quo propius accedit ignem, eo magis contorquetur 3 &quo magis retrogreditur, eo magis retorquetur. A L E x. Causa illius phet, nomeni est calor ignis tantum ex accidenter perse vero est ejussccitas. FRANc. Vis itaque ut aeris caliditatem, & frigiditatem, exquisite The fcopium, ita aeris humiditatem, &siccitatem mirifice Hyaroscopiuω demonstrare Z ALEx. NisHI verius.

585쪽

D IALOGUS SECUNDUS. .

Aliquot propoηηntur q siones circa naturam Hygroscopii Personae Colloquentes.

Alexander. Francisus.

I. ALEx. Perquam dissicile est, prima fronte, omnium essectuum causas, quos in Hur copio cernimus. detegere, aut explicare lassicienter; tam enim multa in eo, natu a , involvuntur secreta, ut. nisi quis vel Lynceam perspicacitatem haberet, aut eximium, ad instruendos oculos Of-crosiopium, arduum opus admodum, ejus naturam, & proprietates plene assequi censeam. Nam si inquiratur, unde eveniat, ut *groscopum, adeo humiditatis, &siccitatis insuenta assiciatur ue ut non citius in aere, vel minima ex sc- citate, in humiditatem alteratio contigerit, quam mox in eo insignis consequatur mutatio 3 Item, quaenam sit causa, cur potius humiditatis influxu, quam siccitatis, ex Oriente per Meridiem, ad Occidentem & inde per Boream denuo convertatur Z F RA N C. Censeo illam quaestionem priori multo dissiciliorem. II. ALEx. Quanquam facile non sit, horum phaenomenon causas & rationes satis explicare, conabor tamen id in medium proserre, quod verisimile saltem videbitur. Noli enim hic, ut in Baros copii phaenomenis salvandis eorumque causs , & rationibus reddendis. evidentes extruere demonstrationes, ad intellectum penitus convincendum , annitar: eae enim inveniri non potant, etiamsi sint. Ut priori itaque quaestioni satisfaciam. sciendum est, Francisce,' tenuem hanc creaturam, ex multis, variisque partibus ho- mogeneis, ut veris mile est. constitat i quemadmodum ex multis tenuibus silamentis, silum sericum, vel chorda ex

586쪽

pilis capitis intorquetur. Tametsi nequeat ullus nudis oculis, vel etiam in roscopio, multitudinem aliquam filamentorum, facta disiectione, discernere : nihilominus qu2- hdam crassiora inveniuntur, qualia in chorda explicata. quod probabile est argumentum, tenuiora ibi esse. Si jam talem in obtinuerit, Natura fabricam, mirum videri non debet, s modo humiditate explicetur, modo siccitate explicetur. At siccitate implicari nequit, nisi contorqueatur ue neque humiditate explicari potest. nisi retorqueatur. Quotidiana docemur experientia, humiditatis influxu plurima corpora tumescere , siccitatis vero condei asari, eorumque partes ad densiorem ordinem reduci Periculum facere poc llumus chorda ex multis capitis pilis, vel filamentis nexi ;quam censeo, si aqu i diluatur aut humectetur, tumidam eva-

multum mihi persuadetur, aeris humiditatem, Arista partes magis porosas penetrare, atque per tenuia ejus flamenta permeantem, tumefactio nem in iis emcere: Sed tumefactio haec nullatenus fieri potest, nisi retorqueatur. quum Natura eam tortam & implicatam finxerit. Praeterea siccescente aere qua filamenta tumescebant, statim exsorbetur humiditas;& proinde partes contrahantur. &ad densorem, compactioremque ordinem reducantur, necesibin est. Sed id fieri non potest. nisi contorqueantur filamenta ue quandoquidem Natura tortuositatem iis concessit. Nam, si vel nudis oculis, nedum emicro copio, finitis siccitate contorsionibus, Aristam inspicias, eam penitus contortam, ad instar Cochleae , intueberis. FRANC. Vulgaris cujusdam experimenti modo mihi in mentem venit, quod, ni fallor, in veritatis testimonium tuae sententiae merito adduci potest. ALEMCujusnam FRAN c. Sumatur Testudinis chorda, quam

587쪽

Igo ex animalium intestinis nectunt. Si in partes brevio res nanc cultello seces, easque veluti sementem . super faciem cibi calidi dispergas, &dissemines, statim, perinde

atque totidem forent Vermiculi, sese huc, illuc, revolvent. ALEx. Aptissimum sane experimentum. Nam censeo revolutiones illas partium chordae evenire propter cibi humi ditatem , quae cum calore evaporans , atque per chordae

Particulas penetrans, eas statim explicat, & evolvit. Sed hoc sane nullo modo fieri potest, nisi revolvantur, quum sint multo usu tortuosae factae; quod enim est tortuosum, explicari nequit, nisi revolvatur. Idem seci experimentum jam memini) cum ipsis Aristis, quarum plurimas manu collectas, quodam tempore super cibum calidum disseminavi. FRANC. Quid sequutum est y ALEx. Putares illas, parvulos suisse vermiculos sese revolventes. Imo , si in patina ante ignem, vel in loco aliquo aprico, ubi aestuat calor . Solis, earum aliquod ponas, eandem rem videbis III. FRAN c. Sed ad posteriorem quaestionem, quae priori idissicilior multo est, quid tibi dicendum videtur 3 Puta quaenam sit ratio, cur ex Oriente per Meridiem ad Occidentem. di per Boream ad Orientem denuo, & ita deinceps convertur humiditate ρ Et e contrario convertatur ecitate ex oriente

per Boream ad Occidentem,& inde perblcridiem ad Orientemὶ ALEx. Ingenue mihi endum est, causam hujusce rei iinventu dissicillimam esse, quam censeo neminem absque multa praemeditatione , reddere posse & vix tum demum. Perfacile est causam reddere, curnac, vel illari Testudinis , chorda , aut flum sericum aqua dilutum contorqueatur.

Quoniam dum Linissea filum aut stamen diducit, hac, vel tillae, Fusillus torquebatur. At quisnam est, qui hoc de Arisa assimare potest, quum opus sit ipsius Naturae , cujus operationes, modosque operandi in plerisque ignoramus.

Siquis autem ad incitas hac quaestione proposita redactita

sueris ,

588쪽

ue DrALocus II. fuerit,absque gravi aliquo absurdo respondere poset,rem ita se habere, quoniam sic a Natura constitutum est. Fateor eum

non satis Philosophice respondere ue quandoquidem Phil sophi est, proprias, &specificas rerum naturalium effectu.

um causas, & rationes reddere ι non autem in generaliori, ct communiori sistere, quod etiamsi verum est. non tamen inde scientiam habemus . tandem hanc ob causam A sopus, herum Xanthum . dum in horto olera legerer, merito irrisit. Hortulano enim Xanthum Philosophum oranti . ut unicam sibi quaestionem resolveret, quaenam puta esset causa, cur quos propria manu terrae flores insereret, minus selicitet crescerent, quam qui ex terra, sua sponte enascerentur; respondit Xanthiss id ita esse, quod sic Natur a comparatum esset. Inde merito Asopus herum cachinnis accepit. Tam

etsi huic quaestioni perfacile satisfacere potuisset Xanthus,

quemadmodum postea fecit a opus. sunt tamen quam plurimae, quibus neque Xanthus, neque AE respondere queunt. FRAN c. Sed sciendi desiderio flagro. quas super hac re conjecturas propria, habeas t A L ε x. Licet diis cillimum sit hiijusrei causam indagare. conabor tamen rem sic explicare. Censeo itaque A sum potius humiditate, quam siccitate ex Oriente per Meridiem. ad Occidentem circumferri, quia illac , nocturnae humiditatis influxu explicari aut evit; dum in agris. puta a stivo & aulumno tempore . cresceret. Et e contrario, censeo Arid iam siccitate

ex Oriente per Boream converti, quia hac. interdiu contorqueri semper assueta est. FRAN c. Ratio quidem omnium obscurissima: nam innuere videris, Aristae motum hac,

vel illac, ex solo usu, di quasi habitu, quem noctu , & in terdiu acquisivit, dependere. ALF x. Ita. l: F AN c. Quando ergo Arasta ςxcerpitur . di in Hygroscopitulam destinatur, vis eam quasi memorem prioris vitae cursus. atque

jam in suis operationibus, & contorsionibus sectendis. iis sese,

589쪽

is, quas olim exercuerat, conformare ALEX. Non male conjectas. F R A N C. At non video quomodo hac, vel illae, noctu, R interdiu , converti assueverit 3 ALEx. Id facile concipi potest; nam occidente Sole. atque aeris humiditate invalescente, oportet e 1ista singulis noctibus explicetur, & retorqueatur. At, Sole oriente, atque ob

calorem, aere siccescente, Arista denuo contorqueatur necesse est: ex ejus enim poriS& filamentis, tota, quam no- imbibit, humiditas, aeris siccitate interdiu exsorbetur: & proinde singulis noctibus explicari, & retorqueri, atque singulis diebus contorqueri, &.implicari cogitur. Ecce jam usum, & consuetudinem, quam, dum in agris cresceret, acquisivit. F R A N c. Nira narras, si vera lint. A-L Ex. Indubie verum est, quod singulis noctibus atque diebus , pro aeriS mutatione sic contorqueatur, & retorqueatur. At inde dii ficultas non tollitur; nam adhuc inquiri potest, quaenam sit causa, cur oriente Sole, & aeris sic. citate invalescente, contorqueatur Aristi potius ex Oriente

per Boream ad Occidentem, quam per Meridiem FRArrc. Id facile, ut opinor. solvi potest. Nam, ut dicebas, quum nocturni aeris humiditate . ex Oriente per Meridiem, nocte novissime elapsa, explicata fuerit, oportet die sequente, oriente Sole, atque aere siccescente, ex Oriente per Boream contorqueatur. ALEx. Non satisfacis. Nam etiam inquiri potest, quaenam est causa, cur nocturni aeris humiditate, ex Oriente per Meridiem potius, quam Boream converteretur. Dici non potest, ut modo ebas, quum diurni aeris siccitate, ex Oriente per Boream. die novissime elapso, contorsionem passa fuerit oportet nocte sequenti, occidente Sole. atque aeris humiditate invalescente ex Oriente per Meridiem retorsionem patiatur. Nam sic idem, per idem explicas , quod absurdum merito ab omnibus cen

590쪽

ue Di A Locus II. primo Arsam determinavit, ut sccescente aere interdiu; ex Oriente per dorem. potius quam per Meridiem contorqueretur Vel quaenam est causa. cur prima contorsio potius suerit per Poream, quam Meridiem Z Replicare nequis, hoc ideo evenisse, quia explicatio suit prior ea, ex Oriente per Meridiem ; quum nulla possit esse explicatio,

nisi prius fuerit contorsio. FRAN c. Non itaque rem explicat Tatio a te supra allata Z A LEx Solummodo ostendite frictam, siccescente aere . interdiu contorqueri . atque

noctu acre humescente, retorqueri.

IV. ALrx. Alia etiam quaestio proponi potest, utrum puta censeri possit Aisa in statu naturali, an violento, dum eontorquetur, necnet FR AN c. Quantum jam ex dicti assequi possum , videtur mihi sua natura tortuosa esis , a que, dum explicatur, violentiam quandam pati, & sus-serre. ALEx. In hanc etiam sententiam descendere. animum indux i meum; quoniam, cum ad maximam laxitatem& explicationem humiditate pervenerit, si ab uno extremo ad aliud, eam cultelli cuspide findas in varias partes , eas sua sponte ad tortuositatem propendere, & inclinare, imo . defacto contorqueri invenies, quod fieri non potest

nisi sit A sae proprium. & naturale maxime, conrorso nem pati: quemadmodum cernere est in tenuibus chorda:

flamentis, quae post explicationem , & separationem, adhuc retinent non exiguam propensionem ad primum suum statum, sub quo jamdiu extiterunt. Sequitur hic: consequenti , explicationem fore illi Batum quendam

praeter Naturam, & non naturalem. Et revera tumes,

ctio est genus quoddam motus violenti, sive causa sit ita trinsecus , sive extrinsecus.. poti ssimum hoc postremo modo, uti humiditas est Aristi. Nequit enim haec ejus mlamenta & poros penetrare , nisi nonnullae aqueae, ii midaeve acris particulae imbibantur: atqui nequeunt iIN. ta,

SEARCH

MENU NAVIGATION