장음표시 사용
251쪽
, Contagiosa febris flavae natura a plurimis negatur 3 i). Ipse Americanae Reipublicae Prae
es huic opinioni assentitur contendens, febrem flavam solummodo urbibus, quaru in fluminastinum, et refluxum experiuntur, Propriam eS-
se s3a . Non desuerunt qui hujus morbi origi ginem ex putridis vegetabilibus, inprimis ex corruptis fabis colleae repeterent 33). Modus, quo febris flava ex India doccidentali ad Americam septentrionalem , dein ad Hispaniam , tandem ad Italiam delata fuit, ac praestantia legum hic praeprimis contra propagationem morbi, veluti si de contagio ageretur, latarum, de contagiosa ipsius morbi natura ultro testari videntur, neque de ea dubitat summus hac in
ficiamur et hujus contagii vim a variis rerum Eonditionibus nunc suffulciri, nunc deleri. Esus carnium, abusus liquorum fermentatorum, gra-
252쪽
ves labores sub ardentibus radiis solaribus per
acti , ad morbum disponunt 35) S. XLV.
DIAGNOSIS. PROGNOSIS. Di noris.
- I. Febrem quidem flavam pro febre typhodo declaramus : at certe non semper pro simplici; saepe saepius enim morbus complicationem inflammatoriam , nee non gastricam agnoscit, praesertim ab initio. Aegrorum constitutio, atque symptomatum inflammatoriorum, aut gastricorum praesentia hic complicationem indicant. Quamvis ηαυa dicatur haec febris, sciendum , saviai ncm cutis haud semper, ac vix unquam ab initio morbi observari. Nec reticendum similem flavedinem in aliis febribus typhodibus, quae nequaquam cum febre flava confundi debent, ut vidimus, aliquando OCCurrere.
a. Febris flava interdum ipsa peste lanestior. Vix unquam ea crisi persecta terminatur. Quo soridior, atque robustior corporis habitus : quo major Sopor, atque delirium: quo citius flavodo cutis ingruit, eo majus periculum. Symplomatum remissio gradatim contingens, Praesertim
253쪽
α34 DE FEBRIBUR imminutio vomitus, atque pulsus vi crescens, bonum plerumque eventum praesagiunt. Eo gravius in America alienigenae amigebantur, quominus climati adsueti erant. In Europa Aetio-Ρes, et Hispanos, qui similem morbum in America jam perpessi erant, liberos evadere,
1. In Vallachia, Moldavia, Bessarabia, ne non in IIungaria inferiori, Verbo in Dacia, quo-Vis anno , aestivo tempore , febris peculiaris typum hemitritaeum sequens, magis forsan ad febres acutas,' quam ad acutissimas Pertinens, nunc Sporadice , nunc epidemice grassatur, quae non solum exercitibus, sed et civibus maxime insensa est. Optima, atque recentissima hujus morbi descriptio praeclaro viro MINDERERO M-
254쪽
I. Morbus extemplo, nullisque praegressis prodromis , Plerumque horis pomeridianis a frigore , haud tamen constanti, incipit. Mox sequitur calor intensus viscera adurens. Aeger debilitatem artuum, dolorem lumborum, ardorem in regione epigas trica, anxietatem, nauseam , vomituritionem accusat. Accedit vomitus biliosus sine levamino, ac sub continua jactatione. Ita pungentes dolores hypochondriorum, et pectoris Cum Sensu Constrictionis totius abdominis. Alvus aut stricta, aut laxata nimis. Paeees biliosae , se lidae. Urina parca, obscure rubra potus coiscae ad instar, interdum atra. Superficies corporis ab initio sicca, aSPera, dein humida. Vigento vomitu sudor copiosus sinc levamine prorumpit. Apud plurcs species urticariae alternatim in Cute apparet, et e a- nescit. Sub nixu ad vomitum, vomituque ipso , non raro epistaxis, absque symptomatum imminutione, in conspectum venit. Urgent inquietudo, insomnia, cephalaea, delirium, siccitas oris, sitis inexplebilis, angustia respira-
255쪽
tionis. Facies collabitur, atque a serma Consueta valde recedit. Oculi in orbita prosunde iacent, eorum iCtus serox. Vasa albugineae tu gent , ipsa vero albuginea non flavet. Pulsus
inconstans. Lingua pura , tardius tantum alba, sava, nigra. Circa mediam noctem angustiae, Vomitus, et Calor remittunt, pulsus vero se-brilis manet. Secunda morbi die mane morbus de novo exacerbatur, iisdem symptomatibus, sed
majori vi urgentibus. Sitis praecipue intolerabilis , et potus ingurgitatus vomitu redditur. Versus meridiem nova remissio, citra eam pulsuum. Τertia die aeger expergefit sublevatus, et stadium remissionis ad pomeridianas horas protrahitur. Exacerbatio hic ingruens minoris momenti esse solet. Ita exacerbationes longio-Tes , sed mitiores cum exacerbationibus brevioribus , sed sortioribus alternatim eodem ordine , eademque vi contingunt ad septimam usque diem. Hoc tempore symptomata ad aemen perveniunt. Si tunc vomitus creber spontaneus oriatur, si saeces foetidae , biliosae copiose sepedant; si urina multa rubra, -- crisis. Alias
remissiones evanescunt, sobrisque fit quasi continens cum delirio , sopore , cutis colore flavo , singultu , tremoribus , subsultibus tendinum , alvo clausa , abdomine tumido. Mors sequitur
die decima quarta, vel si tardissime, die vi-
256쪽
gesima. Non raro vero morbus in febrem intermittentem transit, sed rebellem, aegrum ad ossa usque emaciantem , interdum tetano , vel parotidibus stipatam . .
3. Viscera singula abdominis colore lurido viridi notata. Ventriculus , et intestina a statibus distenta. Arteriae coronariae Ventriculi, et vasa sanguinea intestinorum praeter modum dilatata. Tubuli intestinatis liquidum obscuro-viridescens odoris specifici continet. Vestigia inflammationis nullibi. Volumen hepatis auctum, et color illius obscurior solito. Tum et cystis selloa bile tenaci, obscuro-viridescente. Et lienis interdum volumen auctum. Pulmones Sanguine reserti, coloris ex viride nigrescentis. Vasa cerebri, et meningum valde dilatata , et sanguine turgida. Iu cavitate cerebri fluidum viridescens. cadavera cito putrefiunt, et epi dormis decedit ab attactu.
I. De contagio hac in febre nulla suspicio. Aer paludosus, noctes frigidae , dies praeter modum calidos excipientes , somnus in aere aperto, Super solum humidum, desectus aquae
257쪽
,38 DE FEBRIBUS potabilis, esus nimius fructuum, Praecipue me-lonum, aliique errores in diaeta, animi pathemata, et dentigatio ad caussas hujus morbi pertinere videntur. . D gnosis.
I. Hemitritaeus Daciae morbus sui generis esse videtur, ac inter febres Continentes, et intermittentes medium tenens. Nullam similit
dincm inter eum, atque febrem sic dictam Hungaricam, saltem quatenus ea a Cl. IORDAN 38 et Tos. COHER 30) describitur, detegimus. Haec enim, rite animadvertente egregio SpRENOEL o , nil aliud, nisi consueta febris sic dicta castrensis suisse videtur. Ni fallor, quaedam similitudo hemitritaeum Daciae intes, et febrem flavam
Americanorum ObServatur. Distinguitur hemitrisaeus ab aliis morbis.
3. Confundi posset hemitritaeus Daciae I. 'cum febre gastrica, a.' cum cholera, et 3. eum febre intermittente, praesertim subcontinua. I.' Α febre gastrica distinguitur, quod illico sine prodromis adoritur: quod nec lingua Spurea, nec gustus depravatus occurrant: quod
38 Pestis phaenomena. Lib. I. e. I9. P. auo Francos. IS 6. 39) Observationes medicae castrenses. Dec. I. 9bs. 7. P. 3. Heimst. I 685.
258쪽
oculi, et cutis morbo tantum provectiori flavescant: quod periculum longe majus sit, quodque emetica noceant. a.' Α cholera, quod bris adsit et quidem remissionibus, et exa er-halionibus stipata : quod deSit SpaSmus Crurum 2
quod optum non juvet. 3.' A sebre intermittente, quod exacerbationes sine praevio plerumque frigore invadant: quod remissio vix ulla in pulsu observetur: quod sudor nullum sei elevamen asserat, quodque cinctiona laedat. Atque ita expertissimus MiNDERER.
4. Vix unquam morbus, de quo agitur, sine periculo est. Gravius laeduntur valetudinarii , et qui climati necdum adsueti sunt. Mali ominis dum sebris adspectum continentis induit Attamen si ad nonam , vel dccimam quartam diem pervenerit, quin Symplomata nerVOSa multum urgeant, Spes sanitatis est. Alias aegri die decima quaria, vel vigesima moriuntur. Periculosus est transitus in dysenteriam, nec ille in schrom intermittentem , licet melior, periculi expers, praecipue comparentibus SymplOmatibus nervosis, vel sequentibus viscerum Obstructionibus, hydrope etc.
259쪽
I. Inter omnes sebres typhodes communissima est quae aCuta dicitur, quamque brevitatis caussa Phum nuncupamus. Variis olim nominibus
haec febris insignita suit i).
I. Egregio de typho scripsero ΡETRus a Ck
4H Synon'a. Synoelius Putris. Febris putrida. F. maligna.
260쪽
de scriptoribus supra allatis 52 sermonum i
3. Ut multifaria , alque intricata typhi symptomata debito ordine eXponere posSimus, Primum generalem decursus morbi imaginem, dein vero in Specie Phaenomena, quae ex peculiari
assectione tum nemorum, tum Vasorum Sanguiserorum , tum cutis, tum pectoris , tum abdominis etc. originem trahunt, exhibebimus.
