장음표시 사용
261쪽
I. Typhus nunc praegreSsis generalibus sympiomatibus febrium 53 , nunc derepente, levi plerumque horrore, virium jactura, capitis, lumborumque dolore invadit. Acccdunt saepe Sym-Plomata Coryzae, sive catarrhi. Calor sequitur, vel et solus scenam aperit, saepe valde molestus , Urens, mordax, ingratam sensationem in digitis medici pulsum explorantis excitans. Interdum vero temperatura Corporis normalis , vel normali inlatior. Sitis ut plurimum intensa Cum oris siccitate, atque gustu depravato. Pulsus frequens, Subinde plenus, durus, alias sanolentior, debilis, fere semper inconstans, Variabilis. Versus solis occasum CunCta exajperantur symptomata. Saepe inconsueta occurrit loquaCitaS, Vel . aeger Somnolentias fit. Somnus autem inquietus, insomniis turbatus. Altero mane P missio occurrit; at aegor majorem persentit Virium jacturam, conqueriturque non raro de aurium susurro. Sub vespere inquietudo augetur, ac sebris intenditur. Aegri saepe lectum 53 S. XVIII. u.
262쪽
TYPHODIBUs. I43 deserere, atque Vestes induere obstinate expetunt. Sequenti mane remissio quidem observatur; at oculi magis magisque rubent, lingua siccescit, Conspurcatur. Urina OmniuO Varia , Cruda sci
licci , flammea , jumentosa , sursuracea. Alvus plerumque tarda, interdum frequens, Serosa. Quarta die status morbi augetur, atque peticulae saepe ad brachia, potissimum ad pectus, rarissimo ad faciem, in conspectum veniunt 54 . Tremunt subinde manus, atque tendinum subsultus unus, alterve sese prodit. Nox maxime inquieta, delirio Saepe Sti Pata, Sub quo aegri fugam tentant. Desiderium potus sumendi jam non amplius percipitur. Lingua serius sit arida, tremula, atque jussu medici exserta, ab aegro , vix aut ne Vix quidem conscio, dissiculter retrahitur. Cutis sicca, vel partialibus sudoribus Cooperta. Ita Symplomata, praesertim virium jactura, sopor, ct delirium, coneessis plus minus remissionibus ' sibi alternis diebus saepe respondentibus, invalescunt , novaeque turbae iis sociae fiunt, ad septimum scilicet, decimum , duodecimum , decimum quartum diem, et ultro, donec m9rbus aCmen attingat. Huc perducta graviori sebre, en aegri imaginem. Facies lurida , quasi arena conspurcata , SaePe
54 De peticulis speciatiin in Partis I. Vol. II.
263쪽
α44 BE FEBRIBUS Meensa, sorte ob barbam dudum non ablatam, magis adhuc terrifica. Oculi rubore, ophthalmitidis ad instar, sussust. Nares obstructae, os hians , simulque cum dentibus muco tenaci nia
grescento Squamarum Sub serma obductum.
Crines flaccidi. Aeger in dorsum divaricatis cru-xibus , devoluto ad pedes corpore, gravitate quasi plumbea decumbit, ac si prosundo SO- Poro Sepultus iaceret. Circa proprim Statum
iterum iterumque interrogatus, se bene Valere amrmat. Continua observatur manuum Captandis in asire obiectis absentibus, vel stragulis in unum coacervandis agitatio. Faeces, et Urina inscio deponuntur. Abdomen tumet. Appropinquante mortis articulo facios hippocratica sit , Extremitates frigescunt, respiratio evadit anhe-IOSa, Stertorosa, cum pinnis narium: pulsus seequens admodum, antea debilis , dissuens, vermicularis. Pro tempore assurgit, animi praesentia interdum recuperatur; at prorumpente sudore frigido, viscidoque, aeger paulo post satum subit supremum. Feliciori in Casu sopor, sive delirium in somnum placidiorem Commutatur, sudor universalis, vaporosus, calidus ΡrO- rumpit : pulsuum frequentia remittit, crescit
autem eorum vis et constantia: urina sedimentum cxhibet puriforme, vel lateritium t alvus saeculenta, maxime laetida cum virium recrea-
264쪽
tione deponitur: lingua ad 4atera, et ad apicem purificatur: mucus sub globulorum forma secedit, atque ita morbus ad convalescentiam de .clinat. Priusquam autem ad illius Phaenomena delineanda perveniamus , iuvabit symptomata morbi adhuc in specie perpendere.
I. Delirium circa quartam morbi diem oc currere monuimus; atque ita in genere, non
raro autem tardius manifestatur, rarissime vero
primis morbi diebus , nisi in hominibus systemate nervoso valde excitabili praeditis, aut, ubi inter morbi caussas animi passi emata primum
locum occupant. Nonnunquam , apparente delirio , subsultus tendinum cessant, aliaS VerSusae men morbi interdum inValescunt, ut, tremoribus juncti, pulsum tangere omnino impediant. Delirium nunc placidum, nune cantu, risu insignitum, nunc serox. Soporis varii gradus. Saepe coma vigil. Interdum aegri , licet profundo Sopore sepulti, ac alta Voce non excitandi, attamen a muscis circumvolantibus, vel obiter eos tangentibus , Vellicantur. Convulsiones , ct lipothymiae haud saepe in typho apparent, ne que assectiones tetanicae huic morbo nostris saltem in regionibus sacile snpervcniunt. E contra commune typhi symptoma surditas est ra-
265쪽
α46 DE FEBRIBUS Tissime vero occurrit auditus acutus. Eo De quentius sensus hic pervertitur, testantibus au-Tium Susurru, et tinnitu. Oculi citra lucis intolerantiam pupillam praeter modum nunc ContraCtam, nunc dilatatam osserunt. Interdum Iippitudo. Raro odorum non praeSentium WrCeptio. Varia porro Occurrunt gustus vitia, eouS-que saltem, quousque aeger Sibi compos est. Conqueritur nempe de oris conditione depra-Vata , de Sapore amaro , Salso etc. Hydropho
biam in typho non vidimus, viderunt alii 55).
3. Arteriae, praesertim carotideS, et temporales ab initio febris saepe magno impetu micant. Aegri , praesertim iuniores, floridi, no
non gravidae saepe saepius epi Staxin experiri solent. Menstruorum suxus nonnunquam in metrorrhagiam commutatur. Rarissime haematuria, vel haemate mesis. Frequentius gingivae sanguinem tandunt. Interdum cnormis haemorrhagia intestinorum , a vitio haemorriloidali probe distinguenda. Sudor cruentus nobis hic nunquam
obvenit, obvenit aliis 56). Quoad sanguinis ipsius indolem , haec maxime diversa. Plerum-
266쪽
TYPHODI Us. 247que ea nil peculiare offert. Saepe emor floridus ad coagulum pronus observatur. Alias eo trarium contingit. Sanguinem tenuem viri descentem interdum in typho Conspeximus, nunquam
vero , uti reserunt 57J alii, laetentem , atquci
putredinis indicia exhibentem. Cruor e naribus manans nonnullis e nostris aegris frigidus videbatur. Cutis conssillanes.
4. Practer Peticulas, miliaris 58 saepe
in typho prorumpunt. Similiter, raro licet, urticariae species, vel bullae , sive surunculi , Pen his similes 59). Universa cutis hinc inde flavescit. Saepe ea ab ecchymomatibus, ad quae et Vibices revocamus, de edatur. Aliquando erysipelas ad caput, vel ad alias partes OCCur xit so). Saepissime vero, Ρraevio rubore livi-
5 Moaron Op. omn. T. II. -P. I 6. 58 De miliaribus in Volumine secundo hujus Partia, aequE ac de ceteris axanthematibus. 59) Cavendum, ne confundantur eum hisce bullix vesiculae, quas aliquoties conspeximus, dum aegri loca, quibus vesicatoria astixa era ut, digitis scalpebant, atque eos, cantharidibus conspurcatos, aliis corporis partibus inconscii ad-
267쪽
s48 DE FEBRIBUS do, maculac nigrae, gangraenae initium sistentes , ad nates, ad os saerum, Verbo ad locat, super quae aeger continuo decumbit, oriuntur, nomine decubitus insignitae. Sed praeter hoc interdum gangraena, Praevio plerumque magno dolore 61 , variis in locis sese sponte prodit: vidimus eam ad cubitos, ad aurem externam , ad apicem nasi, et semel ad ipsos musculos gastrocnemios 62 . Inter rarissima, atque a nobis nunquam Observata phaenomena
typhi pertinet Phthiriasis a gravissimis auet ribus confirmata 63).
5. De oris conditisne in typho iam plurima sparsim adnotavimus. Adde cavum hujusmodi aliquando ab aphthis , praeviis consuetis prodromis 6 prorumpentibus, obsideri. Neo ρα-
rotides deglutitionem, et respirationem nonnumquam impedientes huic schri alienae sunt. Ita saliuatio. Interdum vero talis linguae siccitas
268쪽
TYPHODIBus. a soccurrit, ut aeger, nisi prius os humectet, loqui nequeat. Aliquando, citra Siccitatem, de
glutitio impedita. Alias stomacace 65).
6. Vox vario modo in typho mutatur , observatur nempe rauca, acuta, Prosunda, tre- .mula. Halitus saepe, at non Semper Detens. Non raro pectoris dolor, vel constrictio urget. iNonnunquam tussicula aegros molestat. Saepissime respiratio suspiriis intercepta. Interdum inaequalis , anhelosa , praesertim Statim post polum assiamtum. Singultus, nisi in articulo moditis , Vel Praesentibus vermibus, aut advenien
. tibus aphthis, rarum typhi sistit Phaenomenon.
. Hypochondria, praeeipue in regione dextra
non raro tensa, alimium aegre ferentia. Saepius regio epigastrica Pulsationem exhibet. Ab initio morhi nonnunquam nausea , Vomitu itio, vomitus materies aeruginosae, acidae, muCOSae, insipidae. Diarrhoea saeculenta, Serosa, pituitosa , biliosa , vcrminosa cuique typhi periodo , raro tamen invasioni adsociatur. sacpissimo me corismos praecipue abdominis partem superiorem Occupans. Nonnunquam saluum , et cum iis saecum involuntaria explosio.
269쪽
8. Urinac retentio in typho, praesertim vigente Sopore, commune Symploma. Tumet tunc, ne tenditur regio hypogastrica , atque sub rudi ori paululum attactu, aegroti sacies dolorem exprimit 66 . Alias incontinentia urinae praesto est. Plerumque vero haec eum rententione complicatur 67 . Priapismus rarum typhi symptoma; pluries vero ex vesicatoriis contingit.
Conoalescentia, morbique reliquiae.
9. Transitus morbi in Conualescentiam interdum ita celer, ut aegrum, quem Vespere iuagone constitutum dereliquisse credideris, postridie sedentem, atque hilarem invenias. Alias mutatio hujusmodi sensim sensimque Contingit. In genere Sequentia convalescentiae Phaenomena, morbique reliquiae animadverti solent. Necessitas obdormiendi magna: de cibis continua sollicitudo, praecipue in junioribus. Interdum tamen vigiliae, et appetitus deletus. Emaciatio. Imbecillitas virium, inprimis erecto Corpore. Animus insantilis ita, ut minima oblata occasione vel adulti in fletum , vel risum Prorum-
ω Vesicam adeo distentam, ut meteorismum simularet, atque octo libras lotii mutinere eL hoc in morbo conSP i. .
270쪽
pant. Magna animi irritabilitas, nec non desideriorum volubilitas. Memoria imbecilla. Interdum amentia, mania. E convalescentibus plurimi venerem vehementer 'ppetunt, et pollutiones patiuntur. Auditus gravis, vel persecta interdum surditas. Nonnunquam visus obnubilatio, amau-
rosis 68 . Cephalaea. Vox acuta, flebilis. Den
tes optimae ante typhum notae, omnimode postea corruptos vidi. Sereatio frequens. Pulsus, decumbente convalescente , saepe sano lentior, erecto Vero Corpore , Vel post motum , vel animi pathema , vel cibum assumtum, valde Creber. Assectio pectoris nonnunquam phthisin pulmonalem simulans. Frequenter epidermis V riis in locis desquamatur. Vestigia peticularum in ipsa convalescentia superfuisse vidi 69 . Sudores interdum nocturni. Maxima Convalescentium pars sere continuo in propriis manibus considerandis intenta. omnes sere , minus quidem sub convalescentia, quam Secundo, tertio mense post morbum, defluvium capillorum p tiuntur. Curriculum convalescentiae longe magis protractum apud Deminas, quam apud mares. Illae saepe, priusquam persectam attingant sanitatem, a symptomatibus hystericis cruciantur.
