Praxeos medicæ universæ præcepta. Auctore Josepho Frank ... Partis primae volumen primum partis secundae vol. octavum Partis primae volumen primum, continens prolegomena, doctrinam de febribus atque de inflammationibus generalem

발행: 1821년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

u5a DE FEBRIBUS

to. Cadaverum sectiones hominum typho extinctorum , contagii periculum timentes , nunquam suscepimus. Suscepit enim STOLL publico anta discipulorum pernicie, ut plurimi ex illis Iethalem contraxerint morbum. Ex sectionibus ab aliis peractis pauca lux assulget, atque hucusque nullum in cadaveribus phaenomenon delectum est, quod praegresso morbo proprium dici posset. Plerumque cadavera huiusmodi citissime a putredine corripiuntur. Superficies illorum externa inultas exhibet maculas lividas. Crines minima aliquando adhibita vi evelluntur. Abdomen praeter modum tensum, et tumidum apparet. In cavitatibus cranii, pectoris , et ah- dominis non raro extraVasatum , tum SerOSum ,

tum Cruentum puri me occurrit O . Peticulas omnia sero ad viscera detexit STOLL r). Inflammatio, erysipelacea omenti et intestinorum saepius observatur, praecipue si aeger abdominis cruciatibus, di arrhoea, ct meteorismo obnoxius suerit. Nullum hepatis viti iam L1Nn detexit, quamvis aegri sub typhi decursu cutim fi vam prae se tulerint : bilis tantum erat spissior a).

272쪽

i. Ut caussas typhi emamus, accurato exa. mini rerum positiones , sub quibus morbus hujusmodi evolvitur, subjiciamus. Ad trutinam igitur revocabimus aeris, alimentUr- , animi Pathematum, motuS c Poris , et contagii in-

a. Quotidiana experientia docci, typhum evolvi in locis occlusis, ac hominibus impuris , et

misere viventibus rescrtis, in Carceribus nempe, navibus , tentoriis , nosoconatis , tuguriis Pan Perum , officinis, et scholis male construCtis, acri scilicet non satis perviis, humidis, obscΠ-ris , sordidis, atque numero habitantium minime accommodatis. Licet sane hic morbi originem ab aere corruρω repetere. Interca non reticendum , alias sub simili rerum positione , typhum tamen non evolvi. Vidimus nempe no-

socomia valde impura, in quibus schris sic dictan OCOmialis res inaudita erat 73). Plebs Iu -

273쪽

α54 BE FEBRIBUIdaeorum nostratum in casis angustis , sorditie omnis generis coinquinatis degens, atque aerem vix respirationi idoneum hauriens, incolumis vivit. Virum hic consuetudo usque ab incunabulis contracta, an Vero potius peculiari S regionis atmosphaerae constitutio hujusmodi immunitatem ipsi impertiatur, non audemus determinare. Verum eo ipso in Casu, ubi aer corruptus typho ansam Porrigit, arduum Saepe est

eruere, quo pacto hoc contingat. Oxygenii saltem desectum, in atmosphaera nosocomii Ticinensis , quo tempore in eo febris grassabaturnoso omialis, eudio metro suo detegero haud potuit Bl. ALEXANDER VOLTA.

Alimenta.

3. Typhus inopiae rei frumentariae et Comes, et sequela. Evolvitur hinc in urbibus obsessis,

in exercitibus, in navibus inopi- esculentorum, Saltem recentium, patieinibus: inter rusticos servos hero inhumatio subjectos: inter incolas pauperes urbium etc. Nonnunquam reSsrumentaria qualitate peccans hujus morbi caus-Sam sistit, ob contractam nempe corruptelam, ob res alienas commixtas. Victum animalem

Prae vegetabili typho originem praebere ii di-

Ierunt , qui caussam proximam hujus morbi ex putredine derivarunt; at nil magis a veri-

274쪽

TYPHODIBUs. 255tate alienum. Divitum enim victus praecipue ex Carne saepe Semi - putrida Constat ; attamen

typhus longe rarius apud eos, 'uam apud pauperes carnem vix extremis labiis degustantes, occurrit, ne de gentibus, quae piscibus, aut aliis animalibus corruptis vescuntur, ne Sanam . nihilominus vitam ducunt, loquar. Sed falsum etiam est, quod BRUNONIs assectae iactarunt , victum vegetabilem per hypothesin debilitantem ad typhum praedisponere, Vel eum excitare; sub victu enixa hujusmodi, dummodo ho-nae notae, et debitae quantitatis sit, rusticos, et pauperes alii ciborum generi non adsuetos incolumem vitam ducere , quotidiana teStatur experientia. Concludimus igitur, omnibus rite Perpensis, consuetudinem et hic maxime esse

momenti: citra eam Voro victum Cujuscumque

domum generis , si vel copia, vel qualitate peccet, ideoque necessaria dosi principii nutrientis destituatur, communem typhi si Stere Caus-Sam. Nec aqua paludum , vel alia putrida silentio praetereunda, aeque ac desectus liquorum sermentatorum apud assuetos, vel eorum abuSus, pracsertim in climate calido, extraneo. Animi pathemata.

4. Nemo, nisi expertus crederet, quanta in animi pathematibus ad typhum excitandum vis

275쪽

α 56 pE FEBRIBUS

vis insit. Loquor enim praecipue de Curis gravissimis domesticis, de spe frustrata, de patriae, et necessariorum desiderio, de morte amasti, do amore infelici, de Zelotypia, de moerore, limore, etc. Animi hujusmodi pathemata et indirocto typho favent , ciborum scilicet desiderium simul cum viribus digestionis infringendo, somnum impediendo, et sic porro.

Motus corporis.

5. Labores nimii, atquo inconsueti, praesertim sob ardentibus radiis solaribus, aut Corpore jejuno, et vigiliis exhausto, Vel a Curis Op-PreSSO SUScepti, Caussam communem lyphi si-εtunt; quamobrem hic morbus praecipue grassatur inter rusticos , saltem italicos tempore messis , inter milites pedestres, nulla interPosita quiete, iter conficientes , praecipue armorum , Vestium, aliarumque rerum nimio pondere obrutos, inter nautas sub continuis procellis etc.

Sed et nimia quies, inprimis illico Consuetum exercitium corporis sequens, uti hyemali tempore apud rusticos, apud milites, dum hibernant, apud nautas sub protracta malacia, ad typhum producendum contribuere potest.

observatio.

6. Notare autem oportet, Caussas hucusque recensitas eo certius deleterium effectum pro

276쪽

TYPHODIBUS. as ducere, quo arctius societatem inter se ineunt; ita scilicet, ut una alterius vim sustineat. Nil

igitur mi um , si bella, aliaeque huius generis Publicae calamitates uberrimos typhi, praesertim epide inici , sistant sontes. Ne quid malorum de sit , accedit contagium.

I. Ex aegrotis videlicet typho laborantibus peculiare principium, quod quidem Sensus enfugit, sed ex effectibus ultro patet, saepissime emanat, quodque, dum sub determinatis rerum positionibus in alios homines agit, plerumque

in iis similem excitat morbum, Contagium typhoris. Quamvis enim non negaVerim, CauSSas quasdam generales in universum Populum agentes posse morbum epide micum, citra contagium , excitare attamen hoc rarissime relat

ad typhum locum habere, experientia freti,

existimamus. Omnia enim argumenta , quae Con

tagiosam pestis naturam ostendunt 74 , plerumque et existentiam contagii typhodis confirmant. Quodsi natura contagiosa typhi saepe palam haud fit, culpa non raro in eo posita est, quod non semper, ut decet, in morbi originem , et propagationem inquiritur , quodque deficit interdum exacta notitia circumstantia- οέ S. XXXVIII. a.

277쪽

α58 DE FEBRIBUS rum , quae contagii vehiculum sistere queunt. Objectum hujusmodi illustrarunt celeberrimi, et aeternum venerandi viri LiND, ΗΑYGARTH, WiLLAN , LETTsoΜ , CLARΚ , PERCIVAL , CUR RIE, HILDEBRAND, aliique. Eorum vestigiis insistentes , propria experientia duce, leges, et rerum Positiones eruere conabimur, sub quibus eVolutio, et propagatio contagii typhod istum in genere, tum in specie, apud Varias scilicet civium classes locum invenire solet.

Obseroationes generat s.

8. Certe non quivis typhus revera Contagiosus , licet quilibet de contagio suspectus. Vis contagiosa Praecipue ei typho propria est, qui Peticulis, et miliaribus, aut multis sudoribus

stipatur. Quo magis enarrata Symplomata urgent, quoque propior morbuS aCmae Suae est,

eo major alios inficiendi potcstas. Quanam morbi die aeger incipiat contagium exhalare, nec dum determinatum habetur. Dum febris, et exhau-

themata evanuere, convalescens Contagium non

amplius exhalare videtur. E cadaveribus hominum typho defunctorum, contagium emanare ,

experientia: docet 75 . Communissima porro contagii vehicula sunt praeter res jam alla

278쪽

TYpHODIBUM 259tas 76 , supellex aegrorum cujuscunque generis, praecipue vero Vestos. Eas interdum magis quam ipsos aegrotos , contagii periculum minari, cum egregio LIND II) observavimus. Aer, quo purior, eo minus ad contagium typhodes propagandum idoneus. Non audemus quidem limites atmosphaerae sie dictae contagiosae exacte determinare : eam tamen , dum puritati, atque renovationi aeris studetur, valde angustam esse, et Vix duos, tresve pedes excedere, pro certo habemus. Quin immo, purissimo in aere , non aliter Contagium suscipi posse, quam attactu sive aegrorum, sive supellectilis insectae, haud dubitamus. Nulla atmosphaerae Corruptela propagationi contagii magis lavet, quam ea, quae ex respiratione plurium hominum oritur. Frigus contagium arcet, expandit Calor.

Observationes specialeS.

versos ciuium ordines dissominatur, per visit liones DOSOcomiorum, per Venditionem vestium hominum typho demortuorum , per USum Supellcctilis inscctae , pcr translationem DOSOCO-miorum militarium , per milites typho laborantes in domibus civium excepto S, per Cominer- :6 XXXVIII. 5.1: L. c.

279쪽

26o DE FEBRIBUS

eium rusticorum pagi insecti cum aliis, praccipue tempore paganalium. Frequens contagii typhodis scaturigo cauponae, Ob Viatores typho laborantes. Ρorro nil magis contagio propagando inservit, quam ecclesiae , scholae , et ossicinae. Hisce enim m locis, nisi ea Spatiosa, et acri Pervia sint, Unus, vel alter contagio imhuius facile susscit ad morbum toti communitati infligendum. In urbibus magnis currus publici, qui , postquam aegroS typho laborantes ad noso omia advexerunt, Sanis saepe inserviunt ,

idem periculum portendunt. Huc pertinet expositio cadaverum personarum ex lypho ex in- Clarum, eorumque incauta sepultura 78). Ipsi medici , praesertim nosOComiorum majorum , nisi omnino mutationi vestium , et puritati studeant, Contagium circumferre solent. Et vestes

novae, et lintea recenter lota, si in habitationibus sartorum, vel lolricum typlius regnat, Pri-xpiis domibus contagium inserunt. E contra lo- trices saepe praeda typhi fiunt lintea aegrotorum hoc morbo laborantium lavando. Milites inter contagium typhodes Vario modo propagatur , dum scilicet in itinero milites sani in cubiculis, vel horreis noctes transigunt, in quibus antea aegroti iacebant, dum desertores ex insectis carceribas educti stati in logionibus ad in

280쪽

sociantur, dum milites sine debita cautela ipsos 'carceres , vel DOSOComia custodiunt etc. Ex triginta tribus personis, quae tentoriis antiquis, sub quibus prius milites aegrotantes degebant, reconcinnandis intentae erant , septendecim mortuas esse narrat ili. PRINGLE , reserente

tate fruentibus typhi contagium communicatur, adventante nave insecta , atqUe ConCESSO Cum ea libero commercio. Ipsam supellectilem ex

tali nave ad aliam delatam, ad typhum in ea

propagandum sussccisse, egregius LIND testatur. Periculosum similiter ost, homines ex carceribus illico ad naves deportare. In Ποsocomiis aegri aliis longo morbis assecti, contagii periculum incuritant, dum inter eos aeger typho laborans ponitur, dum iidem CuStodes, eademque supellex indiscriminati in omnibus aegrotantibus inserviunt. Medici praecipue a contagio corripiuntur , dia in stragula aegri typho an secti, atque sudantis , abdominis explorandi gratia , incauto extollunt: dum ob visus imbecillitatem Aciem sub inspectione cutis, linguae , decubitus etc., aegro ulmis appropinquare Coinguntur: dum patientium lectis insident : dum saeces adspiciunt 8O ; praesertim vero per diu-

SEARCH

MENU NAVIGATION