장음표시 사용
71쪽
' ET VENTORUM. Dreliquit cavitatem. Qui itaque & istic , & alibi in
Zona Torrida contingunt testus , illi ut plurimum nota reciprocantur motu progressivo & regressivo, uti in nostra fit Zona, sed ab aquis 1 latere adfluentibus compensentur , minusque propterea sunt violenti. At vero illae aquae quae non refluunt sed ulterius progrediuntur , & eam quam declaravimus insistunt viam , quamvis etiam hae absblutis magnis gyris tandem ad principium redeant, quia tamen majores describunt orbes , quorum partes sigillatim consideratae propius accedunt ad motum rectilineu, ideo etiam harum motus longe prioribus sunt vehementiores, & quidem tanto vehementiores, quan to sunt rectiores & magis vicini termino ad quem tendunt. Notandum tamen si nimis longe a principio suo versus Septentrionem vel Austrum recedant, paulatim flaccescere, cum experientia constet,aestus in summo Septentrione minores esse , quam qui apud nos contingunt. Illuc tamen etiam Oceanum cursum suum dirigere exinde patet, quod qui vere&aestate ad capturam bal narum proficiscuntu du rum hebdomadarum spatio aut etiam citius ex Bata-ivia saepe Spitsbergam attingant, cum ut plurimum duplo tere longius spatium in reditu exspiret. Quaerat forsan aliquis, cum motus Oceani tanto
rapidior sit in Zona Temperata & frigida quam in
72쪽
ω DE MOTU MARIUM Torrida, unde fiat ut ubi celerior est motus, non estiam celerior sit navigatio. Sed vero hujus rei satis manifesta est ratio. Cum in media Zona aquae semper in Occidentem vergant, nec unquam in medio Oceano re fluant,ideo ut plurimum aequabilis est cur. sius. At vero in aliis Zonis, cum maria eadem qua fluunt via , eadem quoque refluant, fieri aliter non potest , quin a contrario cursu quantumvis exiguo plurimum retardentur navigia. CAP. XV.
Unde fui ut in quibosdam litoribM vel nulli vel equi; in altis vero magni ω pene incredibiles fani aestus. DIximus de discrepantia aestuum qui in Tempe,
ratis & Torrida contingund Tonis , superest ut universalem explicemus causam unde fiat ut ubique terrarum in vicinis tractibus & in vicinis etiam iid ribus, alibi magni, alibi vero insensibiles pene sint cursus & recursus Oceani. Observavere complures, maximos aestus fieri in iis sinubus qui cum lato ore maria excipiant postea in angustum contrahunt spatium. Quamvis haec ratio vera sit, sola tamen non suffcit, utpote cum compertum sit plurimos
passim reperiri sinus, qui ex vastissimis angustissimi fiunt, in quibus tamen exigui admodum aestus deprehenduntur.
73쪽
henduntur. Ut itaque integram hujus rei causam ha- . beamust, notandum est Oceani intendi quidem & remitti a situ utrinque adjacentium terrarum, sed longe magis a situ & qualitate landi subjacentis. Ubicunque fundus litorum profundus est, & non molli, sed arduo & praeeipiti adsurgit clivo, ibi minimi omnino fiunt aestus. Ubi vero litora quae inundat Oceanus leni clivo adsurgunt, istic altissime attolluntur maria, & quidem tanto altius quanto planum hoc mollius fuerit inclinatam. Eilo mare
ABCD, tendens tota sua mole, & quando aestus in tensissimus fuerit ab A B versius C D. Utiq; si occurrat littus proceps C D,aut nihil aut parum admodum elevabuntur aquae in puncto D. Quia enim fortiter hoc punctum percutiunt undae, utpote cum ad rectos pene incidam angulps, ideo omnis earum vis ibi absumitur,unde fit ut parum aut nihil attollantur, idemqι fere quod prius maneat aquarum libramentum. Quod si alveus per quem aestus accedunt fuerit declivior, nec ad B C D sed vero ad B C E terminetur,minus
74쪽
DEmo TU MARIUM.quidem violenta fit allisio ad littus C E , sed vero al- adsurgent aquae versus F quam faciant ad D, id-
que tant magis quanto major est angulus B C Fangulo B C G. Si vero alveus per quem sertur mare adeo mollem declivitatem habuerit, ut fundi B C Hcxtensio in recta propemodum fucrit linea, jam maximus omnino fiet aestus. Quamvis enim , si so-lti m spectemus libramentum, mare non debeat ultra H ascendere, tamen quia motus maris tendentis ab A versus H, non frangitur aut labefactatur in puncto H, sed integer perseveret, imo etiam ipso progressu aeceleretur , quia quanto arctiori spatio comprimuntur aquae , canto celerius fluunt,ideo toto impetu pergit ad Κ , & non longius tantum , sed etiam altius ibi provehitur quam vel ad D, vel ad E. Ista vero aestuum ascendentium &descendentium ratio non mensuranda est: ad legem corporum quae per determinatam vim aut pondus vel protruduntur vel attrahuntur in planis inclinatis, hoc enim sies set, multo altius attollerentur aquae, cum qualis: ἰ sit
75쪽
st proportio perpendicularis ad planum inclinatum, tale quoque sit semper pondus attrahens aut vis protrudens ad corpus protrusum aut pondus attractum, unaque proinde libra in perpendiculari sufficiat ad extollendum in plano molliter inclinato quodcun- 'ue pondus ad quam cunque altitudinem ; sed vero hic quem diximus aestuum adstensus exigendus est ad legem corporum projectorum Sc ad plana inclinata aliquousque tantum adstendentium. Sit planum horizontale A B, eique insistens recta C D , mani
lum projeceris ex A versus C, non adscensurum ad D, seg in eadem qua venit recta linea rediturum versus A. Quod si illa ipsa pila, simili impulsu rotetur ex A ad pia num inclinatum C E, impinget quidem in C, ali- quousque tamen adscendet, puta ad E. Quod si eadem vi pila ex A missa adscendat planum C F, non longius tantum, sed etiam altius seretur, nempe ad F. Quod si quis diligentius haec ipsa aut experiri aut expendere velit, inveniet semper ad mensuram linguli, ad quem pila aut aliud projectum impingit, crescere quoque vel decrescere motum projectorum Ut
76쪽
DE MOTU MARIUM Ut vero ad institutum redeamus, adeo haec sibi, constat ratio, ut etiamsi quis Omnes orbis ter una peragret Oras, non tamen vel unum facile inveniat locum, ubi pro ea quam indicavimus litoruin nordima, non etiam librentur aestuum adfluentium mendi
sum. Ubicunque profunda sunt litora & praecipitsibus scopulis armata, qualia sunt illa Non agiae &complura alia , illic vix ultra sex vel septem pedes supremi aestus ascendunt; eadem si vadosa fuerint, illico quoque altiores efficiunt aestus. Nec hoc in litoribus tantum locum habet , sed & in Syrtibus &Blevibus passim obsiemare est , ut quanto planiore
tractu intumescat fundus maris, tanto altius excres.cat maris superficies.
Hinc quoque patet unde fiant insoliti illi aestu, qui ad Bristoliam, &Fanum S. Mach lovii, & p
cipue ad oppidum Abrincatuorum, Vulgo Auranches dictum, & montem S. Michaelis in Normannia contingunt. Litora illic molli clivo adsurgunt Sesana sunt instar speculi. Recedente aestu nudantur ad septem vel octo Ope passuum millia, adeo ut e conspectu evanescat Oceanus non tantum litoris ac colis , sed & ipsis quoque S. Michaelis habitatoribus , qui cum alias in continente vivant, accedente aestu & ad octoginta aut plures nonnunquam se attollente pedes, fiunt insulares
77쪽
Nec aliunde deducenda est ratio admirandorum aestuum qui ad Cambajam & civitatem Martabancontingunt, quorum superius mentionem fecimus. Dignus est uterque qui memoretur, praesertim cum . in iis explicandis complures ingenium suum frustra fatigarint. Sinus itaque Camb ensis lato admodum ore se expandens, ab arce nempe Lusitanorum dicta Diu , quod insulam notat, usque ad oppositam insulam, cui a vaccis nomen inditum, ad viginti quinque minimum leucas patet Germanicas. Paulatim dein colligit latera, quae longo utrinque tractu versus Aquilonem & Euroboream excurrunt, donec
apud Cambajam 'ia fluminis Carcarii , quae
perperam cum ostii di confundunt, in angustissimum confluant angulum. Longitudo sinus ab ostio usque ad intimum recessum excedit triginta leucas Germanicas. Interior hujus sinus pars aestu recedente sicca fit penitus, & nisi quod in fluminum alveis rarae compareant aquae, ingens quaquaversum conspicitur planities ad aliquot leucas extensa. Luna vero ad quadxaturam properante, tum demum oceanus tota sua mole ingruit, cujus adventantes impetum vigiles ab excelsis speculis eminus prospectant, ac tuba signum dantes praesignificant. Adeoq*ppe velociter excelsi isti aquarum vertices advolvuntur, ut ne equus quidem quantumvis citato cursu pernicitatem harum possit effugere. I MD
78쪽
Magis etiamnum mirandus alter ille quem diximus aestus, qui conspicitur in sinu qui Martaban &Peg. civitates interjacet , in quem Gangis oriem talissimum ostium exonerari perperam existimant, cum flumen quod Peguen se oppidum praeterlabitur , . nihil cum Gange habeat commune, ut alibi monuimus. Sinus hic longior est praedicto Camb ens, porrigitur quippe ad quinquaginta de plures leucas
Germanicas. Pari ratione extenditur ab Austrozephyro in Euroboream. Molli clivo &quae proxime ad planum horizontale accedat medius ejus canalis adsurgit. Latera scopulis & modicis collibus intumescunt. Ubi defluxit pe nuda est propemodum tota illa planities quae nid ostio usque ad inti. mum ejusjacet recessum. Adfluente vero pelago &ad quadraturam jam vergente Luna, tantus fit fragor
illabentis aquae, ut tota circumquaque tellus contremiscat. Quod primo adfluit mare id violentissimum est. Medius accessus & ipse quoque vehemens valde , quique quaecunque navigia possit convellere, minor tamen est priore. Quod ultimo adfluit mare, sinu jam repleto & alveo patentiore, id multum de impetu remitti, donec elapso sex horarum spatiossuetus fiant pacatissimi. Adventante postremo hoc
fluxu , quem Belgae vocant , chter-Moeι, sinus fit navigabilis, tumque naves addartabano ad urbem Pegu tendentes oram solvunt. Cum vero in inferio
79쪽
ri planitie versantes certum naufragium & certa maneat pernicies , e contrario in scopulis & collium verticibus stationem securam inveniunt naVigantes. Antequam enim aestus subsideant ad vertices istos declinant, jactaque ancora jugum collis illis est proportu. Illic haerent donec sequens adveniat aestus, qui cum primo indomitus sit & instar teli. advolet , paulatim quanto altius excrescit , tanto. m gis impetum remittis, ubi vero ad sex orgyas aut circiter adscenderita reddis staphae motum. Illa vado seluta collectaque ancora, aestu secundo ad aliam se conseri stationem, dc sic porro , donec peractis septem stationibus ad Peguanam deseratur civitatem. Et hi quidem duo Zonae Τorridae aestus prae caete ris magis habentus memorabiles , & tamen si altitudinem exundationis. spectes, utique iis qui ita Britanniae Normanniaeque cernuntur partibus , mino res deprehenduntur. Maxime vero hic observandum , quod quamvis uterque hic aestus in Tona fiat Torrida, ita tamen esse considerandos, ac si extra eam contingerent. Cum enim in Mari Indico motus solisequus propter situm tetrarum ini Austrum inclinet, uti diximus, fieri aliter non potesti, quin eodem quoque inclinet motus Anthesius, sive Soli contrarius, qui in hoc marit etiam cum se minime extendit , tamen ad AEquatorem usque pertingit.
80쪽
Inde adparet aestus hos, cum 1 motu maris Soli contrario efficiantur , pestimandos esse ad legem motuum qui in Temperatis fiunt Zonis. Creterum non dubito sit in nostris oris taliter formati sinus occurrerent, quin etiam multo altius adscendant aestus, quam ubi maxime adscendunt. Vel in hoc ipso nostro mari , quod tamen freti potiusquam aperti maris nomen promeretur, si qui Hollandi cum littus pulsant aestus per planam decurrerent superficiem, nec in obicibus, aut arenariis quos vocant pulvinis frangeretur eorum impetus, non dubitandum, quin vel modico adflante Zephyroborea, ipsos quoque transcendant colles. Quod si alibi terrarum sitae essent Britanniae, & non oblique , sed quemadmodum caetera Europae litora ita quoque nostra prono cursu impeteret Oceanus, utique mare, aut saltem aestuarium , esset haec nostra tellus , magnaque item pars Belgii. CAP. XVI
Lunae multa perperam adscribi, o ostenditur illum non implere ostrea O caetera testacea. OUos hactenus exposuimus Oceani motus, illos uni adsignavimus Soli, utpote qui nullo jure vel possint, vel debeant ad Lunam referri. Nunc videamus ecquas etiam Luna habeat vires in commovendo Oceano , & praecipue in motibus diurnis &