Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

omnia. fere fluviorum ostia , quae transverso tam tum cursu praetermeat Oceanus. Ubique obsere re est spatia aestuum marinorum oblique allabentium aliquam sui parte mulctari a majori fluminum

decurrentium impetu. ε

At vero illa freta,illa fluminum ostia ad quae

prono cursu sertur oceanus , contrariam patiuntu vieissitudinem. ' Quum enim ubicunque mare tota aquarum mole litora de fluminum fauces premit, ibi necessario retundantur& repellantur. obvia fluvi rum agmina, fieri aliter non potest quin aestus maris diuturniores fiant quam recessus, & quidem tanto diuturniores, quanto longius retroaguntur fluminum cursus. In Garumna quidem Oceanus adfluit horis septem, refluiς vero quinis. . Ad oppidam Macra totis odio vel novem horis perdurat accessus maiaris, tribus vero recedit. In altera Herculei freti parte & in multis aliis fretis & fluminibus idem ubdere est.

Et haec quidem de solis fluviorum ostiis velim intelligi. N am si flumina talem habeant situm,ut impetum marium patulis faucibus excipiant & longe admittant, jam omnino dispar erit conditio ostiorum& partium procul a mari remotarum. Experientia siquidern docuit aestus Oceani longe propagatos Sciapsui fluminum obnitentei multo tardius adscend

52쪽

. D E MOTU MARIUM re, quam relabi, adeoque quantum octo aut novem ilioris absorpsere aquarum,tantundem tribus aut quMituor revomere. Caeterum hanc. diserepantiam & indit aequalitatem accessus δc recessus aestuum, non in

fretis & fluminibus tantum , sed in ipsis quoque litoribus observatam sam olim fuisse lique: ex Beda , &ex scripto de mirabilibas S. Scripturae, quia perperam Augustino tribuitur, cum ab Anglo quodam, sane haud indocto , compilatum sit anno Domini D C L X. Ledonas ii adpellant aestus minores , qui tempore quadraturae Lunae paria cursus & x cursus habent intervalla. Matinas vero nominant aestus majores, qui plenilunii & novilunii tempore adveniunt, quos quinque horis adfluere, septem vero refluere adnrmant. Breviori etiamnum spatio adsuunt aestus ad Cambajam & Martabanum. Verum

de his postea. . CAP. X. . Unde oriatur di cultaS quam in superando AEquatore .

. experiuntur navigantes.

V X iis quae diximus satis constat mediam Oceani

in regionem Zonae Torridae subjectam magis intumescere quam caetera maria , si primarium serutem spectemus tumorem, non autem illum alterum, quem

53쪽

quem in litoribus obliquus aquarum essicit decursus, qui, si proprie loqui velimus, non tumor , sed motus progressivus & regressivus est dicendus. Hunc

porro aquarum tumorem in Zona Torrida agnoscunt

navigantes plerique, cum dicunt tantam se dissicultatem experiri in superando AEquatore, ac si cumulus aliquis esset conscendendus. Verum si istic demum , ubi progrediendi dissicultas occurrit , ille aquarum cumulus inciperet, jam facilis esset regres.sus, quod tamen alitetr se habet. Quidam ut hanc dissicultatem solvant, existimant depressiorem esse sub AEquatore Oceani superficiem, navesque eo delatas tanquam in cavitate subsidere, ac propterea dissiculter se expedire. Verum horum ratiocinatio non magis succedit, quam si quis ex eo, quod in rapidis fluminibus navigia & alia innatantia corpora

medium semper teneant alveum, & aegre admodum ad ripas expellantur, argumentum peteret, hu

lius istic esse fluviorum libramentum , quam ad ripas. Fieri autem nequit ut in medio, ubi potissimum fluctus coacervantur, depressior fiant flumina. Quapropter alia est quaerenda ratio, quae hujus rei veritatem explicet.

Sic itaque se res habet. Qui ex nostro mari Australis hemisphaerii maria petunt , quando Tonae Torridae succedunt, facile & veluti sponte sua ad F AEqua-

54쪽

42 . DE MOTU MARIUM

AEquatorem deserentur. Eo ubi pervenere nec progredi nec regredi possunt navigia, aut difficulter certe. Nec tantum ab aestu & aura perpetuo in Occidentem tendente abripi, inde patet, quod etiam cum malacia est sub AEquatore, idem nihilominus contingat, adeoq; sepe spatium trium quatuorve mensium effluxit, priusquam ex hac necessitate extricare sese potuerint. Si perpetua esset istic malacia & nullis unquam ventis interpellaretur, fatalis esset hic tractus plerisque navigantibus . . Hiuc nisi fallor satis manifeste patet tumorem Oceani in Tona Torrida non illic demum incipere, ubi transeundi difficultas occurrit , sed naves postquam eo pervenere, ubi neque progredi, neque regredi valent, jam in ipso tumoris

vertice consistere.

Mirum proculdubio videbitur qui fieri possit, ut

clivum aquarum facile navigia conscendant, illo vero conscense difficulter admodum descendant: Sed quo pacto id ipsum fiat evidenti satis exemplo demon thrari potest. Aecipiatur vasculum aut vitreum aut aliud quodcunque quod aqua impleatur usque ad A B. Si ors madefactae fuerint , altior aliquando adparebit

superficies aquae circa marginem A B quam in medio. Immittatur dein in aquam putamen nucis aut sphaera

55쪽

ET VENTORUM Msphaera vitrea intus cava , aut quaecunque alia res

qua levior, protinus observare est, illam ad marginem confluere & altiora petere, idque tanto velocius quanto propius a margine abfuerit. Astundatur dein leniter alia aqua & impleatur vitrum , ita ut aqua protuberet & excedat crepidinema O OS A O , uti in hac altera figura, illi-A o eoque videbis corpuscula istaec

relicta ora adscendere versus m

dium & consistere in I vel E. . - 4 Quod si etiam alia immiseris prpuscula innatantia quae sint aqua graviora, scobem nempe serri, peris aut alius metalli, contrarium videbis, illa quippe ad depressorem oram A & O descendent. Et tum successive movebuntur innatantia illa quae diximus corpuscula; nimirum quando graviora marginem petunt, tunc leviora versus medium tendent, & Viceversa, quando leviora ad oram adscendunt, tum graviora ad medium defluent.

Hinc patet majorem esse aquarum pressionem ad Α & O, quam in iis partibus quae altius adsurgunt, utpote cum eo expellantur pleraque corpuscula quae leviora sunt quam sit aqua. Nec tamen propterea sequitur aquam premi ab aqua, neque enim simile patitur a limili. Sed vero

56쪽

44 DE MOTU MARIUM

id tantum hinc confici potest, leviora corpora br mi a gravioribus, cum graviora a levioribus non premantur. Quantumcunque enim corpus aliquod qua gravius infra superficiem aquae depresseris, tantundem patietur, hoc est nihil omnino patietur. At vero corpora quae leviora sunt aqua, quanto prosundius merguntur , tanto majus sentiunt pondus & tanto velocius ascendunt. Nec aqua premit aquam, sed tantum ea quae leviora sunt aqua, & quidem quanto majus est aquae pondus , tanto major erit pressio.

Commode id sic possis experiri. Esto vas aliquod , in cujus fundo

demittatur tabella lignea D C. Manifestum est si aquam aD fuderis, tabellam hanc, quia est levior aqua ,

emersuram ad aquae

superficiem Aperiatur vero fundus, & fiat soramen G, utique jam non adscendet, sed premetur a cylindro aquae CD EF, qui quanto major fuerit, tanto major vis requiritur

ut avellatur tabella C D. Quod si adplicetur statera, invenies ad sublevandam tabellam C D , pondus H .excedere debere pondus cylindri aquei CDEF.

57쪽

Sed neque hoc objici debet quod pressio fieri de

beat in perpendiculari, non autem in iis punctis quae a perpendiculari recedunt. Quamvis enim in praecedenti figura aquae moles premat subjectam aerem in recta & perpendiculari linea, aliter tamen id sese habet in aquis clausis & quae nullum inveniunt exitum. Cum enim omnium gravium corporum ea sit natura, ut non tantum per rectam & perpendicularem lineam, sed etiam per obliquam & inclinatam, o si aliter non possint, tendam ad centrum telluris, clarum est quare humor , vasi alicui inclusus cum exitum in serius non inveniat , protuberet & in a rem exire conetur, & circa marginem subjecta premat corpora,eaque sursum expellat si aqua fuerint i

Atque haec quidem, si non sola, at saltem praecpua

mihi videtur ratio quamobrem navigia in Tona Torrida cursu violento versus AEquatorem ferantur. Quamvis vero etiam a longiori tractu raptus hic sentiri possit, a duorum tamen triumve graduum intervallo maxime observatur; nempe quanto viciniores AEquatori fuerint, tanto velocius ad medium hunc telluris defluunt circulum. Nec hoc in eo tantum mari, quod Asricam & Americam interjacet, sed & in toto Pacifico contingit Oceano. Etiam illic medium Tonae Τorridae tractum vitant navigantes.

58쪽

ε DE MOTU MARIUM

In eo tamen mari quod Orientale Africae latus de Indicas intercedit insulas, si praedicta ncm occurrat diffieultas in superando AEquatore, ejus rei ratio ex iis quae superius monuimus, facile cognosci potest. Sed neque hoc mirum videri debet, quare Sol ab AEquinoctiali recedens & ipsis quoque imminens Tropicis, non tamen idem istic efficiat quod sub AEquinoctiali diximus contingere; item qui fieri possit ut motus ille quo maria in Austrum & Boream declinant, non simul abducat aut saltem faciat inclinare illum quem hactenus descripsimus tumorem. Sed vero hujus rei satis manifesta est causa, cum ipsa libramenti ratio exigat ', ut aquae illuc tendant ubi motus est celerrimus, hoc est ad eum circulum qui

omnium est maximus. Si quis aquam in vase aliquo in gyrum commoveat, protinus videre est dc hanc, de quaecunque alia innatantia Corpora a centro recedere , & ad maximum & altissimum circulum, hoc est ad oram vasis, confluere.

Hinc quoque facile colligi potest,quamobrem fiat

ut triremes de quaecunque aliae naves fervente aestua litoribus in medium se recipiant pelagus , quod

vulgo vocant altum mare, cum tamen mare cum ex

aestuat in medio sit depressius, quam in litore. Eadem & charybdum Ac voraginum, ut vulgo vocant, est ratio. Putant etiam illic maria esse humiliora de pro

59쪽

que sint charybdes, aut syrtes, aut similia in m ri loca quae Belgae vocant mel-stroomen , etiam quo ad visum aquae eleventur. Nec depressior, aut cavernosus est illic maris fundus, sed elevatior, subsuntque ut plurimum scopuli, qui efficiunt ut mare adsurgat. Ubicunque enim intumestit fundus maris, ibi quoque intumescit maris superficies. Quia vero navigia altius petunt libramentum , hinc fit ut talia loca funesta ut plurimum sint naviga tibus nis in tempore prospicant. Quapropter illi qui in talibus versantur periculis , quum sarcinas projiciunt hoc tantum adsequantur , ut quanto

magis exonerant sua navigia , tanto velocius naufragium patiantur.. CAP. XL

quae molem calore dilaιari, frigore vero constrier.

Α Quam frigore condensari & constringi, calore -- vero rarefieri & dilatari quamvis exempla & e perimenta quotidiana satis luculenter evincant, negatur tamen a nonnullis , idque ob duas potissimum rationes. Inquiunt enim si aquae moles minui & constipari posset, fore si duo sint cylindri aequalis capacitatis , sed inaequalis altitudinis, ut plus aquae contineatur

60쪽

M DE MOTU MARIUM

tineatur in altiori, quam in breviori, propterea quod aquae inseriores minus in hoc premantur , atque in altero longiori cylindro. Verum haec ratio erronea est, cum nullum corpus fluidum & homogeneum seipsum premat. Itaque aqua in aqua, & aer in aere nullum habent pondus. Alterum argumentum inde petitur, quod si Oceanus & maria a calore rare fierent & intumescerent, fore ut navigia mare aestuante altius deprimantur, quam subsidente aestu. Verum neque hoc argumento aliquid efficitur. Maria enim etiam aestu serventissimo, ne sexmillesima sui parte altius adsurgunt, uti inserius clarius ostendemus. Etiamsi itaque aliquanto profundius navigia mergantur , insensilis est nihilominus ista discrepantia. Falsum quoque hoc quod dicunt, aquam nulla vi in minorem posse comprimi molem. Etiam ad aerem comprimendum vis aliqua requiritur. sed vero cum aqua millies sere densior sit aere, utique etiam millies fere major vis requiritur ad aquam, quam aerem comprimendum. Nec in liquidis tantum , sed & insolidis quoque corporibus hoc locum habet. Quam to enim unumquodque corpus gravius est & compressius, tanto major debet esse potentia quae conbpressius hoc corpus in arctius spatium constringat. Si itaq; ponamus aurum esse vicies millies aere compressius,

SEARCH

MENU NAVIGATION