R. DesCartes Opuscula posthuma, physica et mathematica

발행: 1701년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

unicuique cognitis , aptos vos reddidero , ut possitis proprio marte omnes reliquas invenire, dummodo operae pretium ex i stimaveritis eas indagare. Pol. Credo equidem, hoc etiam omne id esse, quod desiderare possumus, di contentus fuissem, modo certum me docuisses numerum propositionum , quae adeo celebres sunt, uti nemo eas ignoret , veluti circa Divinitatem , animam rationalem , virtutes, earum mercedem dcc., quas Comparo antiquis illis domibus, quae unicuique pro admodum illustribus agnoscuntur , licet omnes nobilitatis ipsarum tituli ruinis antiquitatis sint involuti. Haud enim dubito, quin, qui primi genus humanum ad haec omnia credenda adegerunt, ad ea probanda validis usi fuerint rationibus : verum illae postea tam raro repetitae fuerunt, ut nemo sit qui eas sciat:& tamen tanti momenti sunt hae veritales, ut prudentia nos ad caecam iis fidem potius cum periculo erroris habendam , quam ad exspectandum , ut in venturo mundo de iis rectius edoceamur,

cogat.

Epist. Me quod spectat, paullo sum curiosor , lubensque praeterea vellem , ut mihi explicares nonnullas peculiares difficultates, quae mihi in singulis scientiis occurrunt, & praecipue circa hominum artificia, spectra, praestigias, brevi, omnia essem mirabilia, quae magiae adscribuntur; conducere enim existimo, si ea sciamus, non ut iis utamur, sed ne judicium nostrum admiratione rei cujusdam ignotae occupetur. Eudox. Ambobus vobis satisfacere conabor: &ut ordine utamur, quem ad finem usque servare possimus, primo desidero, Poliandre, ut de omnibus, quae in mundo dantur, rebus colloquamur , considerando eas in se ipsis, sed ne sermonem nostrum interrumpat Epi-stemon, nisi quam poterit minime, quia scilicet ejus objectiones nos cogerent saepe ab argumento nostro digredi ι deinde de nuo res omnes considerabimus , sed sub alio sensu , scilicet quatcnus nos spectant, & appellari possunt verae , vel falsae, & bonae, uel malae , atque hic Epistemon occasionem nanciscetur omnes dis ficultates , quae ex praecedentibus sermonibus ipsi reliquae sunt,

proponend .POl. Dic nobis igitur, quem in singulis explicandis ordini m. servaturus sis. Eudox. Incipiendum erit ab anima rationali, quoniam penes eam Omnis Diuili do by Corale

242쪽

PER LUMEN NΛTURALE. 73

omn s nostra est cognitio , & consideratis ejus natura & effectibus, ad ipsius deveniemus auctorem , & quis ille sit, & quo pacto creaverit omnia, quae in mundo sunt, postquam cognoverimus, notabimus id quod certissimum circa alias creaturas est , atque examinabimus, quomodo sensus nostri objecta recipiant, & quomodo cogitationes nostrae verae vel salis reddantur ; deinde hic hominum Opera circa res corporeas ob oculos ponam , & postquam vos in admirationem validissimarum machinarum , rarissimorum automatum , speciosissimarum visionum , & subtilissimarum fallaciarum ,

quas ars invenire potest, pertraXerim, eorum omnium vobis arcana re

Velabo , quae tam simplicia erunt, ut futurum sit, cur nihil amplius

Omnino in operibus manuum nostrarum admiremini: Postea ad naturae opera perventurus sum, & exhibita vobis caussa omnium ejus mutationum, qualitatum ipsius diversitate, atque ratione, qua pia tarum & animalium anima a nostra differat, rerum sensibilium architecturam vobis considerandam praebebo , & postquam enarravero ea, quae in coelis observantur, & quid certi inde judicari pos sit, ad sanissimas progrediar conjecturas circa ea , quae ab hominibus determinari non possunt, ut relationem rerum sensibilium ad intellectuales, & utrarumque ad Creatorem explicem, & ut creaturarum immortalitatem, qualisque earum post consummationem tacu- lorum suturus sit status, exponam. Postea ad secundam hujus colloquii Perveniemus partem , in qua de omnibus in specie agemus scientiis, id quod in singulis maxime solidum eligemus, methodumque proponemus eas longe ulterius promovendi, de mediocri ingenio per nosmetipsos inveniendi quidquid vel acutissima invenire possunt. Postquam ita intellectum nostrum praeparaverimus ad persecte de veritate judicandum , opus etiam est ut voluntatem nostram dirigere adsuescamus, nimirum distinguendo bona a malis, observandoque umram differentiam , quae inter virtutes Sc vitia reperitur. Hoc facto, spero illum tuum sciendi ardorem haud ita violentum fore, atque omnia, quae dixero , tibi tam bene probata ad paritura , ut existimaturus sis, sanae mentis hominem , etiamsi in deserto nutritum, cuique nullum umquam aliud praeter naturae lumen adsulsisset, si omnes easdem perpendisset rationes, aliam, quam nostram, sententiam fovere non posse. Ut hunc sermonem eXordiamur, examinandum

est, quaenam prima sit hominum cognitio, in qua parte animae con sistat, atque unde illa ab initio adeo imperfecta sit.

243쪽

Epist. Haec omnia perspicue admodum eXplicari mihi videntur,s imaginationem infantum comparemus tabulae rasae , in qua idear nostrae, quae sunt instar imaginum singularum rerum ad vivum exin presiarum, depingi debent. Sensus, animi propensio, praeceptores, atque intellectus sunt varii illi pictores, qui hoc opus elaborare possunt, inter quos qui minime ad id perficiendum apti sunt, primi id adgrediuntur, scilicet impersccti sensus , coecus instinctus, &inepta: nutrices. Tandem omnium aptissimus venit intellectus, quem tamen necesse est complures annos artis suae tirocinia ponere , diuque praeceptorum suorum exempla sequi, antequam ullum eorum errorem corrigere audeat. Haecque, meo quidem judicio, una ex praecipuis caussis est, quare tam dissiculter ad cognitionem perveniamus: sensus enim nostri nihil praeter crassiora dc maxime communia percipiunt: naturalis nostra propensio omnino Corrupta est; & praeceptores quod attinet, licet sine dubio admodum persecti reperiri possint, tamen cogere nos nequeunt, ut fidem rationibus ipsorum habeamus, ipsasque agnoscamus, antequam eas examinaverit intellectus noster, cujus solius est hoc opus perficere. Uerum ille periti pictoris instar est, qui vocatus ad supremos colores cuidam tabulae, a tironibus adumbratae, ὲllinendos, licet omnes artis suae regulas adhiberet, ut sensim in ea nunc hanc, nunc illam lineam emendaret, & quidquid adhuc deesset adderet, non tamen fieri posset, quin magna vitia in ea soret relicturus, quoniam in principio male adumbrata est, figurae non recte collocatae, & proportiones non legitime observatae sunt. Eudox. Comparatio tua recte omnino primum, quod nobis accidit , impedimentum ob oculos ponit, verum remedium non doces, quod adhibere possimus, ut id evitemus , quod , ut mihi videtur, hoc est, si, sicuti pictor noster rectius tabulam hanc, postin quam omnes in ea lineas delevisset, de novo plane exordiretur quam tempus iis Corrigendis tereret, si , inquam , omnes etiam homines , simulac ad illam aetatem, qua intellectus vigere incipit, pervenerint, semel constituerent eX imaginatione omnes illas imperfectas ideas delere, quae ad id usque tempus ipsi inscriptae sunt,& serio novas formare omnem iis intellectus sui industriam impendendo inciperent; hoc enim si ad persectionem eos non per duceret , saltem culpam in sensuum imbecillitatem , aut in naturae

errores non conjicerent.. Epist.

244쪽

PER LUMEN NATURALE. f

Epist. Optimum omnino id remedium esset, si facile posset adhiberi, sed haud igia , ras, primas, quas in nostia phantasia recepimus , opiniones eum in modum ipsi impressas manere, ut sola nostra voluntas, nisi auxilium rationum quarundam validarum imploret, iis delendis non lassiciat. Eudox. Imo nonnullas etiam illarum te docere cupio ; & si fructum ex hacce confabulatione percipere velis, opus est ut te attentum mihi nunc praebeas, &cum Polyandro paululum colloqui sinas, ut scilicet statim ab initio omnem hactentis adquisitam cognitionem evertam. Cum enim ea non sussiciat ad illi satisfaciendum, non potest non esse mala , eamque aedificio haud recte constructo , cujus non satis firma fundamenta sunt, Comparo. Haud scio melius remedium , quam ut id plane subruatur evertaturque, ut novum aliquod denuo exstruatur: etenim pusillorum istorum artificum numero ad scribi nolo , qui non nisi veteribus operibus restituendis operam dant, quia scilicet ad nova perficienda inepti sunt. Sed, ό Pol ano dre, dum in hocce aedificio subruendo occupati sumus, eadem ope fundamenta, quae nostro scopo inservire debent, jacere, di optimam solidissimamque materiam , quae ad ea replenda requiritur, praeparare , modo mecum perpendere velis, quaenam veritates ex iis

omnibus , quas homines scire possimi, certissimae dc facillimae eo gnitu sint, possumus. Pot. Reperiturne quispiam, qui dubitet quin res sensibiles eas intelligo, quae videntur ec tanguntur aliis omnihus longe certiores sint 3 Me quod attinet, admodum mirarer, si aeque clare mihi quid eorum ostenderes , quae de Deo , vel anima nostia

dicuntur. Eudox. Id tamen me facturum spero: mihique mirum videtur, homines adeo credulos esse, ut scientiam suam sensuum certitudini superstruant, quoniam nemo est, qui ignoret, eos nonnumquam fallere, & rationes nobis esse validas, cur semper de iis, qui nos semel deceperunt, dubitemus.

POl. Scio quidem, sensus nonnumquam fallere, si male se habent,

sicuti cum omnes cibi aegroto amari esse videntur, vel si nimis reis moti sunt, sicuti , quando stellas contemplamur , quae numquam tantae apparent, ac revera sunt, vel in genere, cum non libere pro constitutione naturae suae agunt: verum omnes illorum errores cognitu sunt faciles, nec impedimento sunt, quo minus nunc persua Κ a . sus

245쪽

dis INQUISITIO VERITA Tis

sus sim , me te videre, nos hic in horto obambulare, Solem lucere, brevi, quidquid sensibus meis vulgo offertur, verum esse. Eudox. Quoniam si tibi dico, sensus nos certis quibusdam in Cisibus, in quibus id animadvertis, fallere, netn lassicit, ut metuere te faciam, ne etiam in aliis nos fallant, licet id non cognoicas, ulterius pergere volo , ut sciam, melancholicum an umquam videris quemdam ex eorum genere , qui se hydrias esse putant, vel aliquam corporis partem enormis magnitudinis habere : jurarent eo. se modo id videre, & tangere, quo imaginantur. Uerum cquidem est, indigne laturum quempiam, si illi dixeris, non potiorem ipsi ac illis rationem esse, cur opinionem suam certam existimet, quandoquidem illa , veluti aliorum , iis innititur, quae sensus ejus &imaginatio ipsi exhibent. Sed haud male seres, si te rogem , an non tu, aeque ac omnes homines, somno obnoxius sis, atque dum dormis te me videre , te in hoc horto obambulare , Solem ti bi illucere , brevi de omnibus illis, quae nunc plane perspecta hubere te putas, cogitare non possis. Numquamne istam in veteribus Comoediis admirandi sormulam audivisti, an vero dormis ' Quo pacto certus esse potes , vitam tuam non esie perpetuum insemnium, atque omne id , quod per sensus te addiscere existima& , non atque falsum esse nunc , ac cum dormis praesertim quoniam intellexistite a superiori quodam Ente creatum , cui, cum omnipotens esset, tales ac dixi, quam qualem tu te esse putas, nos creare haud difficilius sui siet. Pol. En prosecto rationes, quae susscient ad omnem Distemρηis evertendam doctrinam, si modo in iis contemplationem suam siti figere potest. Me vero quod attinet, vererer ne paululum delira' rem , si ego , qui numquam studiis operam dedi, quique non ix adsuevi mentem meam a rebus sensibilibus avocare, contemplatio nibus nimis captum meum superantibus animum adjicerem. Epist. Existimo etiam admodum periculosum esse , si quis lon gius in iis procedat. Generales istiusmodi dubitationes recta nos ad ignorantiam Socratis vel ad P rrhonisorum incertitudinem, quae instar profundae aquae est, in qua pedem figere non posse mihi videmur, ducerent. Eudox. Fateor non sine magno periculo eos, qui vadum non noverunt, sine duce se illi credituros fore , plurimosque in ea pe

riisse , sed me dum sequeris, ne verearis transire, istiusmodi enim

metus

246쪽

PER LUMEN NATURALE.

metus plurimis eruditis impedimento suit, quominus doctrinam , quae satis foret solida dc certa, ut scientiae nomen mereretur, adqui

rerent dum scilicet sibi imaginati sunt, nihil firmius & sotidius esse , cui fides ipsorum inniti posset, quam res sensibiles: isti ar

nae inaedificarunt potius, quam ut ulterius fodiendo substratum firmius solum invenire conarentur. Itaque hic subsistendum non est: imo, etiamsi, quas dixi, rationes haud ulterius perpendere volueris, quod praecipuum tamen earum effectum attinet, si imaginationem

tuam sic satis ferierunt, ut ab iis propterea tibi metuas, id quod iniendebam, perfecerunt; hoc enim indicio est, tuam haud adeo infallibilem esse scientiam , quin , ne ejus sundamenta subruere possint, timeas, dum scilicet ut de omnibus dubites effciunt, imo quin

jam nunc de ea dubites, praeterea me scopum, quem mihi proposueram, tuam videlicet totam evertendi doctrinam, ejus incertitudinem commonstrando, attigisse significat. Velum ne ulterius majori

animo progredi detrectes , enuntio tibi, istas dubitationes , quae ab initio metum tibi incusserunt, phantasmatum vanarumque imaginum , quae per noctem debilis incertique luminis auxilio adparent, similes esse; comitabitur tuus te timor, eas si fugias , quod si quasi tacturus accedas ad ipsas propius , merum adrem, meram umbram esse reperturus es, & similibus in casibus in posterum longe obfirmatiori eris animo. Potiand. Cupio itaque, tuis victus rationibus, illas dissicuItates, quam fieri poterit, validissmas mihi exhibere , meamque attentionem impendere ad dubitandum , numquid per totam delirarim vitam, imo annon omnes illae ideae, quas non ni si per januam, ut ita dicam , sensuum mentem meam ingredi existimabam, in ea per semetipsis, pari ratione ac istiusmodi ideae, quotiescumque dormio, vel cum meos oculos clausos esse, obturatas aures habere, brevi nullum meorum sensuum aliquid eo conserre persuasus sum , sesemantur , etiam formatae fuisse possint. Hoc ergo modo non tantum , nunquid tu in mundo sis , an detur aliqua terra, an detur Sol, sed praeterea num habeam oculos, num aures, ecquid corpus habeam, imb vel an tecum colloquar, vel num tu mecum sermonem habeas, ut uno dicam verbo, de omnibus dubitabo.

Eudox. En te quam Optime comparatum , atque eo tantum te

perducere constitueram : Sed nunc id tempus est, quo ad consequentias, quas inde deducere volo, attendere te oportet. Cernis

247쪽

equidem, de omnibus rebus, quarum cognitio non nisi ope sensuum ad te pervenit, cum ratione dubitare te posse , sed de tua dubitatione nunquid dubitare , dc an dubites , nec ne , dubius haerere potes Poliand. Admiratione hoc me percellere profecto fateor, &pauxillum illud , quod tantillum sani seni sis mihi suppeditat , perinspicaciae efficit, ut non sine stupore adactum me videam ad conis fitendum , nihil cum aliqua certitudine me scire , sed de omnibus dubitare, & in nulla re certum esse. Sed hinc quid inferre cupis pIsta adeo generalis admiratio cui usui esse possit, non video , nec etiam qua ratione dubitatio istiusmodi possit principium esse, quod

tam longe nos deducere queat. E contrario enim hanc confabulationem eum in finem instituisti, ut nos dubiis nostris liberares, veritatesque, quas, quantumvis doctus Epistemon forsan ignorare

potuerit, cognoscendas nobis exhiberes.

Eudox. Attentum modo te mihi praebeas , ulterius quam existumaveris te sum deducturus. Hac enim universali ex dubitatio ne, veluti e fixo immobilique puncto , Dei, rui ipsiusmet, omniumque, quae in mundo dantur, rerum cognitionem derivare statui. Poliand. En profecto magna promissa, atque Operae certe pretium est, modo haec ita se habeant, ut postulata tua concedamus. Tuis itaque promissis sta, nos nostris sumus satisfactuit. Eudox. Quandoquidem itaque dubitare te negare nequis, & econtrario certum est te dubitare , & quidem adeo certum , ut de eo dubitare non possis, verum etiam est te, qui dubitas , es.se: hocque ita etiam verum est, ut non magis de eo dubita

re possis. Poliata. Assentior hic equidem tibi, quia , si non essem , non possem dubitare. Eudox. Es igitur , & te esse scis, & hoc exinde, quia dubitas , scis. Poliand. Vera profecto haec omnia.

Eudox. Sed ne a proposito deterrearis, procedamus sensim, &, prout dixi, haec, ultra quam cogitas, procedere comperies. Repetamus argumentum. Tu es , dc tu te esse stis, ideoque id stis, quia

te dubitare scis: sed tu, qui de omnibus dubitas, di de te ipso dubitare nequis, quid est

248쪽

PER LUMEN NATURALIS. s

poliand. Haud dissicilis responsio est, satisque percipio , te prae Distemona me elegisse, ut interroganti tibi satisfacerem, nihil enim

proponere , ad quod respondere valde facile non esiet, constitue- Tas. Itaque dicam, hominem me esse. Eudox. Ad id , quod interrogo , non attendis, & responsum, quod mihi exhibes, quantumvis tibi videatur simplex , in dissiciles admodum intricatasque te quaestiones, modo venant illum illas urgere vellem, conjiceret. Etenim , ex. gr. , si ipsum etiam Distemona, quid sit homo, interrogarem, & si mihi, ut vulgo in Scholis fieri solet, responderet, hominem esse animal rationale , & si praeter haec, ut posteriores duos hosce terminos, qui non miniis obscuri sunt, ac primus, explicaret, per omnes, quos vocant Meta- physicos, gradus nos deduceret, profecto in Labyrinthum , equo egredi numquam possemus, abriperemur. Ex hac enim quae- 1lione duae nascuntur aliae, nempe prima, quid sit animal, secunda, quid sit rationale, imo si, ut quid sit animal explicaret, responderet esse vivens sensitivum , & vivens esse corpus animatum, & corpus esse siubstantiam corpoream, e vestigio quaestiones, instar arboris Genealogicae ramorum, auctum multiplicatumque iri vides, tan .demque omnes hasce egregias quaestiones in meram Battologiam, quae nihil illustraret, & in prima nos relinqueret ignorantia , fore ut desinerent satis liquet. Epist. Arborem illam Porphyrii, quae omnibus eruditis admirationi semper fuit, a te adeo contemni aegre admodum sero, quinia molestum mihi est, te Poliandrum, quid sit, docere alia ab illa via, quae in omnibus Scholis tamdiu recepta fuit, conari: in iis enim usque in hunc diem nec melior, nec aptior nos, quid simus, edocendi via reperiri potuit, quam si successive nobis omnes, qui

nostrum totum constituunt, gradus ob oculos ponantur, ut scilicet hac ratione per omnes istos gradus adscendendo descendendoque, quid cum omnibus aliis in rerum natura rebus Commune

habeamus , & in quo ab iis differamus, addiscere possimus. Atque hoc supremum , quo nostra pertingere potest cognitio, sistigium est. Eudox. Vulgarem docendi methodum, quae in Scholis obtinet,

vituperare, animum non induxi, nec inducam umquam : illi enim

tantillum id, quod scio, debeo, ejusque adminiculo, ad agnoscendam rerum omnium , quas ibi edoctus sum, incertitudinem usus sui.

249쪽

fui. Itaque etiamsi praeceptores mei nihil me certi edocuerint, nihilominus , quod , id ut agnoscerem , ab iis didicerim , gratias

ipsis habere debeo , easque nunc prosecto temporis, quoniam omne id, quod me docuerunt, adeo dubium suit, majores, quam si magis rationi consentaneum fuisset, eo enim in casu, pauxilla illa ratione, quam in eo deprehendissem, contentus suissem sorte, atque hoc remissiorem me in inquirenda accuratius veritate reddidisset. Quod itaque Poliandro monitum dedi, non tam ipsi indicandae, inquam te conjicit ejus responsum , obscuritati, incertitudinique inservit, quam ut ejus ope in posterum ad mea interrogata attentiorem ipsum reddam. Ad ipsum itaque sermonem meum dirigo,& ne ulterius a via noltra aberremus, altera vice , quid sit ille,

qui de omnibus potest dubitare , & qui de se ipso dubitare nequit,

ipsum interrogo. Poliand. Satisfecisse me jam tibi putabam , cum scilicet homi nem me esse dixerim : verum haud rite me rationes subduxisse

cummaxime comperio. Hanc enim te non contentum reddere responsionem video, nec, ut verum fatear, mihimet ipsa sum ciens ad parci nunc temporis, praesertim cum turbas, incertitudinemque,

in quas illa nos conjicere, si illam illustrare & capere vellemus, posset, te mihi commonstrasse considero. Profecto enim, quidquid dicat Distemon , in illis Metaphysicis gradibus multum obscuritatis

experior. Si quis enim , cx. gr. , corpus substantiam corpoream esse dicat, nec tamen , quid sit substantia corporea, indicet, duo ista vocabula, pubstantia corporea, neutiquam sapientiores uos, ac vox corpus, reddunt. Pari modo , si vivens esse corpus animatum quis

adfirmet, & quid corpus, quid animatum sit, antea non explicue rit , atque non absimiliter in omnibus aliis gradibus Metaphysicis,

ille profecto verba profert, imo & quodam quasi ordine profert, sed nihil dicit. Quippe nihil id , quod concipi potest , & claram

distinctamque in mente nostra ideam formare, significat. Imo cum me hominem esse, ut ad interrogationem tuam responderem, dixi,

animum in omnia entia Scholastica, quae ignorabam, & de quibus nunquam aliquid inaudiveram, quaeque, ut existimo, in sola tantum eorum, qui ea invenerunt, Phantasia iubsistunt, non intendi; sed de iis, quae videmus, quae tangimus, quae sentimus , &quae in nobismetipsis experimur , uno verbo de iis, quae vel omnium simplicissimus hominum, aeque ac maximus, qui in toto terrarum Digiti Cooste

250쪽

PER LUMEN NATURALE. Si

orbe datur Philosophus, scit, locutus sum , nimirum quod totum

quoddam, ex duobus brachiis, duobus cruribus, uno Capite, omnibusque reliquis partibus, quae id constituunt, quod humanum adpellatur corpus, quodque praecerea nutritur, incedit, sentit, & e gitat, compositum sim. Tudox. Ex tua equidem responsione , in , quae interrogabam, non recte percepisse, & ad plura, quam ego Postulaveram , respondisse jam colligebam. Verum, quia in numerum eorum, de quibus dubitabas, haec jam adscripseras , scilicet brachia , crura, caput, omnesque illas reliquas partes, quae machinam humani componunt corporis, te habere, de omnibus illis rebus, de quarum exsistentia certus non es, te interrogare neutiquam volui. Dic igitur mihi, quid proprie sis, quatenus dubitas. Hoc enim solum, quia nihil praeter hoc aliud certo cognoscere Potes , interrogare constitueram.

Poliand. Nunc certe , in respondendo me errasse comperio, ulteriusique , quam par erat, quia nempe mentem tuam non satis ceperam, processisse. Hoc itaque in posterum Cautiorem me redditurum est , ec simul efficit, ut tuae accurationem admirer methodi , qua nos sensim per vias simplices , facilesque ad cognitionem earum , quas nos docere Vis, rerum perducis. Est tamen.

cur felicem , quem commisi, errorem dicamus, quoniam hujus ope recte admodum cognosco , id quod sum , quatenus dubito, omnino illud non esse , quod corpus meum adpello. Imo ne quidem, an aliquod corpus habeam, scio; quippe de eo me dubitare posse ostendisti. Hisce adjungo, ne quidem absolute negare me posse, corpus me habere. interea tamen, licet omnes illas suppositiones integras servemus, hoc tamen impedimento non erit, quo minus me exsistere certus sim; contra vero illae faciunt, quo magis in ea confirmer certitudine, qua me exsistere, dc corpus non esse perluasum

habeo; alioquin si de corpore dubitarem, etiam de me dubitarem ipse, quod tamen nequeo, plane enim persuasus sum , me exsistere, atque ita persuasus, ut de eo dubitare neutiquam possim. Eudox. Mira prosecto profers, di tam egregie hic te geris, ut melius haec ego ipse dicere nequirem. Cerno equidem, haud aliud

opus esse , quam ut totum tuo te arbitrio Committam , atque id tantum habeam curae, ut in viam te deducam. Quincti ad veritates

dissicillimas, modo recte ducamur, detegendas sensum dumtaxat

SEARCH

MENU NAVIGATION