Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

11 SECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI.

divini verbi maiestatem, & sinceritatem haud quaquam dec ret , sed secundum quod clare , di perspicue significat in iis quae nullatenus, nec stibi , nee rationi pugnant) semper intelligenda. Neque credimus persectiorem nucleum contineri sub illa, quam corticem homines appellarunt, sed dulcissimum fructium arboris legis divinae. Clarissimus Domitius idem videtur fateri, quod sensus lite ratis religiose servandus , quamvis sub litera sublimiora contineantur. Certe si sensus literatis nunquam reiiciatur, sed religiose observetur , quantumvis majora ibi latere credantur e Templum illud ab Ezechiele depictum cum suis porticis, demensuris, aliquando realiter construetur, & bellum Gog, dc Magog, vere continget: atque Israel carnalis, domus Jacob&Judae in propriam patriam . quam habitaverunt patres sui. vere revertentur: Uenient ex omnibus regionibus. & ex se-Ptentrione, in propriam haereditatem , & omnes gentes in nomine Adonat, in Hierusalaim. Sic adest clarisiime in litera. hie sensus literatis, tamen a vobis nunquam admittendus , qui

Templum id mysticum , bellum id mysticum, Israelem illum

mysticum, Hierusalaim mysti eam, terram mysticam , interpretari intelligere cogimini ; similiterque cunctam Prophetarum literam . praeter aliqua quae vel vestrae intentioni inse viunt, aut saltem non obstant, quae ad literam intelligenda. permittitis. In summa, verum est, quod plurima mystica nostri antiqui Doctores . atque etiam hodierni. magna cum subtilitate , ex saera litera deduxere, praesertim Cabalistae : nunquam tamen, quod literalem sensum deseruerint, neque quod ea mystica novum in religione dogma constituerint, aut a Deo constitutum mutaverint absit tale neptias ) hoe nunquam licebit : quia omnia ea mystica cogitationes humanae sunt, quae de sensii luterali sacrae paginae nil debent, vel mutare, yel detrahere. Christianismus, cum novae revelationi fidem adhibeat, peris quam talis est, di constituitur, sacram literam iuxta Evangelicum sensum tenetur intelligere, aliter non esset amplius Christianismus : Sed cum Israel in suo Ueteri Testamento unice perseveret, nova revelatione neutiquam . admissa : Ouaerebatut rAn in ipso locus aliquis exstaret, ex quo colligi posset, Deum praedixisse, quod aliquando permissurus erat tales sensus mysticos, ex quibus nova Religionis dogmata constititerentur, vel tales sensus suturos insinuaverit pro adventu Messae Sed Clarissimus Dominus respondet, quod nee exstat, nec necesse fuit, quod exstaret. Corodis loco quaerit Clarissimus Dominus: Quibus argumentis moti ridia Mosem agnoscant Prophetam, fidἱ υἱnum i glilatorem '

42쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI.

Diatorem' Facile satisfaciemus huic quaesito Clarissimi viri vestigiis insistentes. Deus ut ait) adeo clares Israelἱ manifesaverat, ut eius existentiam in dubtam vocare, non possent' Cum vero eadem media per quae ita clare se manifestavit, etiam Mosem divinum Prophetam , Legislatorem probaV rint, non magis poterant Israelitae Prophetiam Mosis indu-

bium vocare, quam Dei existentiam : Ideo Deus ipse dixit: Et Exod. Isteredent in me, is in te in a ternum: & antea ) ct crediaerunt Domino, Θ Mos emo ejus: quippe eisdem mediis, quibus se fecit clare cognosci, Mosis legationem divinam esse facile, &liquido ostendit. Igitur patros nostri, quibus clara, di indubitabilis fuit haec revelatio Domini, de Mbsis servi eius, filios

suos qui non viderant Dei miracula, neque ejus vocem audiverant, Mosis divinam legationem, & Prophetiam, docuere, quod est unicum fundamentum divinae legis in qua praecipue commendatur, ut hanc veritatem filios edoceant: Et docebis Deut. ea filios tuos : Non extraneos filios, a quibus per hanc legem nos separari voluit, ut in Sacra scriptura saepe repetitur ; &hi totam posteritatem in suis generationibus, absque doctrinae betraditionis hujus interruptione, usque in praesentem diem do-

euere.

Haec enim traditio falsa esse non potest, supposito quod in

sua origine, & radice adeo vera fuit, ut non possit in)ubium vocari: neque credibile est, quod tunc, vel postea, patres vellent suos filios decipere, & falsis legibus instruere : nequa hoe de omnibus Israelitarum patribus cogitari potest, quantumvis aliquis perversus hoc facinus contra humanitatem ipsam committeret: Ideo quamvis ob varios fines, & causas plurimia lege defecerint, populus Israeliticus perpetuo substitit, veritatem in Synai a primis receptam, filios erudiens: Quapropter Dominus Israelem ut perpetuo legem observet, ad patres Provocat recurrendum, ut qui sciebat, traditionem a patribus esse infallibilem ; non ab extraneis. Non enim est haee traditio Deut. ab hominibus alicuius nationis, ad alterius nationis homines, & vers. 7. sic de una in alteram per varias orbis partes propagata : Talis enim nunquam suam veritatem certo probare poterit: uitia non

est difficile quod G ei aliqui, ob causas, & motiva posteris ignota, Romanos fallere velint, vel Galli Hispanos, & hi Italos Martis, Veneris, & aliorum, deitatem praedicantes: Si cuti Arabes eaeteros Orientales, & tractu temporis Africanos, bonam Europae partem seducentes, sub divinae legis praetexili, & virtutum moralium, omnibus rationabili, observantia. Hae arte falis antiquitatis gentilicae sectae fuerunt introductae, di per totius mundi gentes disseminatae ; quia malitia primi deceptoris , & ignorantia eorum; qui primo fallebantur, falsas B deitates,

43쪽

αι sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

deitates. earumque prodigia secere credibilia, quae semel a , cepta, quasi verissima, sanctissima , aliis proposita . neque amplius in dubium vorare liceret: tamen omnino falsa, quia eorum origo falsa fuit. Pariter Romanorum legum, Numa

Pompilio ricta divinitate, inventorei primi ab eo seducti vera

cum pietate, di amore eaeteros deceperunt. Adhuc nostro seculo fingunt, de semper finxere Monaehi Divorum infinita mi inracula, quibus populi fidem adhibuere: credit satis pie , & hiahae fraude mi sere deceptus, quisque filios erudit, di isti ait rius nationis homines, donee in toto Christianismo Papistico illa impostura de fide habeatur, ut qui negaverit, igne suae infidelitatis poenas luat. Sic nostro tempore pater Avianus Ca- ueinus miraculis elaret , populos, dc principes decipit , ut anctissimus impostor: Sed quare non faciet i Sunt ne filii, quos ipse genuit, quorum animarum salus ipsi charat Talis est traditio, quae in sua origine , ab aliquibus incipit, quos non est moraliter impossibile, alios voluisse decipere, obcat sas, quas posteri penetrare nequeunt. Verum Judaeorum de divina lege, & Mose traditio a parentibus incoepit, qui claro viderunt, di in filios suos immediate, sine interruptione der vata : Quod si primi patres non vidissent, quare communi consensu mios docerent, quod falsum esse sciebant ' Quare in Prolem inutile mendacium 4 isseminarent φΗoe sit primum argumentum, quo Mosem Prophetam , de diuihum legislatorem , cognoscunt Iudaeii quia patribus no stris adeo elare Deus Mosem verum Prophetam Israeli manis stavit, ut eis non amplius posset esse dubitatio . neque nobis, qui ab eis per interruptam nunquam traditionem acceseimus.. Alterum argumentum desumitur, ex ipsa Mosis Prophetia . quae suam divinitatem ita evidenter ostendit , ut nemo eam rationabiliter negare queat. Etenim futura contingentia, quae ab solo humano arbitrio dependent, nemo potest certo praescire vel praedieere: solus Deus omni scius haec praecognoscit, dc suis Prophetis revelare quit, ut caeteris hominibus praenuntient. At in Mosis Prophetia clare, aperte. omni cum perspicuitate. futura contingentia eum individualibus circumstantiis populo. Israelis praenuntiantur, quae postea ad unguem adimpleta con. tinuo experimur. Recte ergo , & infallibiliter cognoscunt iudaei Mosem esse verum, divinum Prophetam: Hoc enim fuit medium unicum, quo Deus utitur per Isaiam , ut suam divinitatem hominibus probet: Nonne ego vobis futura pranun

tiam 8 Parate a Diligentium an hae etiam facere pomi Uerum quod talium praedictioines extent in Molis Prophetla, ex eius sim ici lectione constat. Scilicet, quod fluentibus

culis ob viasna ii MelisIpec δὲ divisae lepis praevaricati

44쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI. ,3

nem, Venturae erant gentes , ut eum destruerent e longissumis , dc distantissimis regionibus non ex proximis , hoc enim saepe contingit in sed ex longinquis : quarum linguam non intelligetis : Profecto Israelitae Romanorum linguam

non intelligebant. Nonne haee erant ex mere contingentibus f tamen a Mose praedicta, de in suo tempore exequuta. QDd totus Israel in eaptivitatem iturus , ejus terra omniano deserta : Qtad spasgendus erat per totum orbem. Co tigit ne hoe alicui populo An Romani Germanos , Briatannicos, Gallos, Hispanos, Graecos, Asiaticos, per i tum orbem in captivitatem, dispersere ' Eos potius ut haeregiόnes habitarentur, conservare satagebant. Sed quod admirabilius est: praedixit Moses Israelem spargendum per i tum mundum, in quo ab omnibus gentibus extremam pacsurus erat persecutionem , quibus futurus esset in provembium, despectium, dc abominationem: Tamen quod in his omnibus semper conservandus, Sc idem populus futurus per tot saecular An hae e non sunt de contingentibus, imo quae naturali rationi obstare videntur ' Existimo quod hoe divino fundamento nixus, dixit Apostolus : QDd non intrabit Israel in Ecclesiam , donee intraserit plenitudo gentiam pQuod supponit Israelem substitiirum , & perseveraturum in elle populi separati per plura secuta , ut Moses praedixerat: praeterquam omnes Doctores Christiani consentiunt , quod conservatio Israelis naturalis non est , sed ex speetali Dei Providentia . cuius varios fines excogitarunt. QDd totum clare Moses praedixit, quantumvis mere contingens. Ergo filii divinus Propheta. Tandem praedixit Moses Israelem toro hoe captivitatis tempore suam miseram, non seditios rum tunc temporis discordiae , non inimicorum potentiae, non aliis naturalibus causis, attributurum ; sed suis duntaxat peeeatis, & divinae legis transgressioni : Et dicent in ea Deut, 33. Ha , quia Adonia nosseum non es hac nobis conringunt. vers. tr. Talem confessionem per tot secuta , Istaelem facturum,

quis nisi divinus spiritus potuis praedicere e Qui per fidelicsmum servum Mosem haec omnia clare praenuntiavit. Exhibet etiam Judaeis Daniel per clarum testimonium. qui clare, de aperte praedixit. quod post septuaginta hebd

madgs , id est CCCCXC. annos , templum erat a Duce cum exercitu venturo penitus destruendum et Sacrificium in medio illlimae hebdomadae cessaturum , civitatemque omni- .no devastandam. Huius Prophetiae dminitatem eventus con firmavit. Quod si haee per decem annos antea fuissent praei non ςilςς vaticinium minus divinum , quia solus

I s Deus

45쪽

,s SECNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

Deiis poterat haec antea praevidisse , & sutura enuntiare. Fuit igitur absque dubio Daniel iste divinus Prophetat hie tamen non Romanus, non Graecus ; sed Judaeus fuit legis Mosaicae exactiis observator, cuius revelationem in hae eadem Prophetia valde commendat, illius praevaricationem lamentatur r Ergo credidit Mosem Prophetam , de Dei legislatorem : eum Prophetia haec Danielis a nemine , qui non insaniat , impius quantumvis sit , negari potest. Habent igitur Judaei argumenta , quibus Mouem verum Pr phetam . 8c legislatorem agnoscant praeter alia plurima ex ejusdem Mosis Prophetia , quae suam divinitatem

probat: Ex infallibili a patribus traditione: ex Danielis irrefragabili testimonio.

46쪽

CHristianum esse dogma, unicum ad saIutem FHqs In aeternam medium esse fidem in Jesum Chri- Christum stum, agnosco. Verum id intelligendum si unteum do tempore , postquam Jesus Christus in mun- medium dum venit , Evangeliumque praedicatum est. Ab Adami lapsu fidem expressam in Jesum Christum futurum redemptorem perinde fuisse necessariam, adeo ut sine expressa dedistincta in ipsum fide nomo salutem aeternam consequi potuerit, nusquam in Scriptura Sacra reperio , ideoque nec ut dOgma Christianum recipio. Agnosco lubens , quo dam Christianos Doctores , praejudicio erga peculiares quasdam opiniones abreptos , ita sentire ac docere: verum mihi dogma Christianum non est , nisi quod in Scriptura , unica fidei meae r gula , reperitur. Si quid ergo Vir Doctissimus ex N. Testamento contra me proferre possit, illud ut .dogma Christianum agnoscam & vindicabo. Dixi ego , ut sententiam meam de fide, requisita olim fuis sub V. Testamento in Redemptorem

47쪽

stinctior, vel minus

distincta,

18 RESPONSIO AD

ptorem futurum , declararem , fidem nostram a commodatam esse debere riselationi diuinae. Sed sententiam meam non recte percepisse vir Doctissimus videtur. Illud volui: Pro ratione ac modo clarioris vel minus clarae ac distinctae revelationis divinae , etiam fidem nostram esse yel magis vel minus distinctam 8c expressam. Quando Deus nobis quid revelat plene & distincte , etiam diastinctam & expressam illius squiri fidem: Quando autem Deus quid revelat, cujus non omnes cimeumstantias distincte & perspicue ob oculos ponit; rem ipsam , quae clare revelata est, distincta quidem fide esse apprehendendam ; non perinde illas

circumstantias: Sed fissicere confusiorem aliquam& minus distinctam earum apprehensionem, re velationi divinae accommodatam. Solent quippe omnes Prophetiae , antequam complementum suum habuere , aliquam involvere obscuritatem ,

quae ipso demum complemento evolvi & explanari solet. Rem illustrabo exemplo. Promisit Deus Abrahamo , se semini ipsius terram Canaan haereditario jure possidendam traditurum : non autem speciatim praedixit modum introductionis in terram illam: quod nempe Iosua duce populus

praeeunte arca Jordanem sicco pede esset transitu-hus , regionisque illius incolas bello superaturus. Promissioni isti divinae convenienter Abraham rem ipsam credere debebat; naquaquam autem ad fidem modi, quo eam Deus effecturus erat obligabatur. Eodem modo Deus olim diversis temporibus, primo obscurius, deinde clarius paulo ae distinctius Messiae adventum , ejusque officium 'ac munus praedixit per Prophetas. Nullae tamen

praedictiones adeo fuere distinctae dc explicitae,

48쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. 29

quin multum obscuritatis remanserit, per ipsum Messiae adventum demum evolvendae. Iniquum

vero fuisset, & a justitia Dei alienum , ut diastinctam in illum fidem exegisset, quem distincte

non revelasset. Fides ergo Patrum sub Vet. Fc dere accommodata fuit revelationibus divinis de

Messa , primo admodum confusa & indistincta , dein paulo distinctior, prout ex revelationibus diis vinis hauriri poterat: Sed quantacunque fuerit , valde fuit incompleta , si conferatur cum illa fide , quae nunc in Christum praescribitur. Crediderunt illi , convenienter promissis divinis , adventurum Messiam , eumque redemptorem sore Israelis: Naturam autem redemptionis non nisi imperfecte admodum perceperunt; nec Deus ab

ipsis exegit , ut eam distincte & expressa fide reciperent. Suffecit ipsis , credere venturum Mes sam ad liberationem Israelis : distinctam autem in illum fidem Deus reservavit tempori, quo incsias in mundum missus, muneri suo inauguratus , totique mundo plene ac perspicue sine figuris Mumbris praedicatus est: Itaque distincta illa fides, quae nunc in Messiam necessar ia est, olim necessaria non fuit. Et hinc liquet, Viri Doct. responsionem, quod Distincta Dominus ea qua sunt o fuerunt de necessitate salutis nunquam obscure o migmatice revelavit, sed clare v. Υ. d. odistincte, neutiquam mihi opponi ; utpote qui Christo.

urgeam , quoniam obscure revelata fuerunt, ideo distinctam eorum iidem non fuisse necessariam, nec a Deo praescriptam. Quanta autem ea fides

fuerit, quam Patres ex Prophetiis divinis de Mecsia colligere potuerunt, definire difficile est. Suia. scit

49쪽

RESPONSIO AD

scit , quia Deus plene & perspicue Messiae munus

ipsis non revelavit, quod nec ab ipsis fidem distinctam in Messiam exegerit. An ergo sine Mes sia salutem aeternam consecuti sint ' Nec hoc dixerim. Sed Deus , pro absoluxo suo jure , ipsis redemptionem , in plenitudine temporum per Messiani impetratam , applicat , licet pro ratione temporis quo vixerunt distincte in ipsum non crediderint. Haec est mea de necessitate fidei in Μes sam venturum sententia, quam S. Scripturae omino consentaneam judico. Quomodo Ex dictis manifestum est , nec Virum Doct. senis e moda Verborum meorum recte percepisse, eum dita revela- xi , exi entia divina fidem Israeli non fuisse praeseriationi diu, pim, sed suffecisse claram existentia divinae revel

' ' tionem, ut credasur Deus esse , eamque totius legisti

tionis fuisse fundamentum: & postea pergens, aiado: Eodem modo se res habet eum Messa , &c. Non jam inquiram , an prima Decalogi verba , Ego sum Deus tuus qui eduxi te ex AEgypto, praeceptum contineant : Ego sane nullum in iis praeceptum deprehendo , sed tantum declarationem , qua Deus se Israelis Deum declarat , qui jus potest temque habet leges ipsi pro lubitu serendi , ob beneficium illud ingens liberationis ex dura AEgypti servitute , quo Deus eum sibi acquisiverat in peculium , quaeque declaratio legislationis fundamentum est. Similiter , cum jubetur Deus ad rari , amari , &e. non praescribitur ut credamus

Deum esse; illa enim omnia divinam existentiam praesepponunt. Sed his omissis , quando dixi , Eodem modo se res baset cuU Messia, nequaquam , prout Vir Doct. verba mea accipit, indicare vo- , tui

50쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI. 3 a

lui, perinde scut Deus existentiam suam ita manifeste Israeli revelavit , ut eam in dubium revocare non possent ; eum etiam ita manifeste Mecsam Israeli revelasse per Prophetas, ut quando in mundum venisset, ipse statim ita indubitanter infallibiliter ab Israele agnosceretur , ut ejus extistentiam in dubium revocare non possent: Tum enim mihi ipsi aperte contradixissem , qui continuo urgeo , Messiam obscurius a Prophetis fuisse delineatum , & non plene ac perspicue revelatum, sed id reservatum ipsius adventui: Quod miror Virum Doct. non animadvertisse. Illud volui:

Fidem nostram accommodatam esse debere reve

lationi divinae; & quando Deus nobis quippiam

revelat , illi revelationi divinae fidem adhibendam , etiamsi Deus non addat praeceptum istiu modi, credetis hoc esse verum : & fidem hanc vel distinctiorem vel obscuriorem esse , pro modo revelationis divinae. Idque illustravi duobus e emplis r Primo Dei , qui existentiam suam ita clare Israeli manifestaverat , ut eam in dubium vocare non possent: ideoque eos obligatos credere Deum esse, licet nusquam praecipiatur, credetis Deum esse. Alterum fuit exemplum Messiae: Eodem modo se res habet cum Messia ; hoc est , credendum est Messiam a Deo promissum vent rum , licet Deus expresse non praecipiat, credetis

Messiam venturum esse: &, vel minus distincta , vel distinctior in ipsum fides fuit requisita, pro ra-.tione clarioris vel minus clarae de ipso revelationis. Deum Messiam ita clare per Prophetas Israeli re-Velasse, ut quando venisset minime ambigere pos sint, quin is esset qui a Prophetis praedictus fuit , ego non affirmavi: haec potius, ut mox videbia

mus s

SEARCH

MENU NAVIGATION