Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

tum fuit. Unde de gentes adsensura dieuntur ad' montem Domini , ct ad domum Dei Iacob , ED. vet.

2,3& omnis caro ventura ut adoret ante faciem Domini, E D. Lxv I. 23. Atqui Deum haec noluisse proprie accipi , quod gentes essent venturae Hieis rosolyma, atque in templo oblaturae victimas, sed sub figura sacrificiorum quibus cultus constabat, & adscensionis in templum Hieroselymitanum, in quo totus ille externus cultus peragi deis bebat , voluisse Deum adumbrare cultum Verum ac spiritualem , quem omnes gentes Deo exhibiturae essent sub Messa , vel ex eo solo liquetrQuod fieri non possit , ut cultus ille ceremonialis ab omnibus ontibus observetur; Quoniam in reis motioribus regionibus habitantes , uti nos , &nobis remotiores , Hierosolyma in quovis easu, qui saerificium juxta legem exigit adscendere nequeunt neque quotannis ter eo confluere, ad festorum celebrationem. Cui accedit i Quod Scriptura expresse dieat , altare futurum in terra

Mypti, θ AEgaptios Dominum culturos in b istiis o muneribus; ED. x xx. I9. seqq. Er quod momni loco sacrificabitur oe seretur nomini Domini

oblatio munda: Malach. I. II. Quod tamen jurata legem alibi quam Hieroselymis seri illicitum

erat λ Deut. XII. coss. eum I Reg. IX. Ut itaque haec concilientur, necesse est ut dieamus haee non esse proprie accipienpa de altari & sacrificiis ; sed quia Deus illo tempore colebatur per sacrifieia, per ea adumbrari cultum qui Messiae temporibus locum esset habiturus et quemadmodum ex locis

Psal. L. I . LI. I'. ED. Lxv I. g. in priore meo

scripto probavi , sub figura sacrificiorum officia cultus moralis adumbrarii quin & sacrificiorum appellatione insigniri. Depr

652쪽

. Deprecatur me Vir Doctiss. ut utrumque textum sensusEs attente velim in picere; θ quod priorem attinet,

merare, quo in loco tum sit futurus Israel inter gemees a ct mea , qua ibi priscuntur tempore Christi, vel postea fuerint impleta. Sane inspexi , legi &relegi textum ; verum alium illius sensum ab eo quem dedi deprehendere nequeo: Et quae ibi praedicuntur tempore Christi impleta video. AEgyptus enim Christi tempore ad veri Dei cultum est conversa , & nomen divinum in tota AEgypto invocatum , quod per altare & sacrificia adumbratum est. At inquit vir Doctiss. hodie pro earum re gionum possessone totum negotium sat pro Milomet nis , araea pro Romanis. Resp. non praedicitur , quis dominator sit futurus in terra Hypti ; sed verus Deus in terra AEgypti colendus. At sive

Romani , sive Graeci , sive alii populi AEgypto

dominentur, verus Deus inibi coli ae adorari potest: Quemadmodum & tota terra AEgypti ad verum Deum & religionem Christi olim est conversa. od nune a Mahometicis possideatur, non inis fringit Prophetiae veritatem e Deus enim Evange Ilum in AEgyptum mittendo , & AEgyptios ad Christum convertendo , praedictionem Prophetae implevit. Si postea ob Evangelium indigne habitum populum illum in manus Mahumetanorum tradidit , qui religionem Christianam non quidem penitus in eo oppresserunt, valde tamen anflixerunt , suamque Mahumeticam introduxe runt , eo non infringitur Prophetiae veritas. Siquidem Deus jam olim promissum suum implevit ;& quod beneficium istud non sit perpetuum , Deus non est in causa , quasi qui promisso suo de

st 3 sed homines, qui erga beneficium sibi jam

Rr s collatum

653쪽

I. II.

Cessatio

cultus ceremonialispere cultum persectiorem, de eversionem tς-

674 RESPONSIO AD

collatum ingrati , & nova contumacia gratiam divinam conculcantes , justo Dei judicio traditi sunt in potestatem hominum , qui veritate oppreGsa erroris & seductionis thronum erexerunt. Quod locum Malachiae attinet, quanto eum attinentius considero , tanto evidentius eum , quod intendo , comprehendere video. Verum

est , non dicit ibi Deus , sacrificia post Messiae adventum fore inutilia r Sed aperte praedicit, omni in Leosibi osserendam hostiam mundam: Cum autem juxta legem Deo hostiam offerre non liceret extra templum Hierosolymitanum square nec hodie Judaei, e terra sua expulsi , & templo destituti , ullas Deo hostias offerunt in manifestum est , haee verba proprie non esse accipienda; sed per figuratum loquendi modum , sacris Scriptoribus valde

familiarem , per hostiam mundam , quae olim erat ratio colendi Deum maxime conspicua , intelligi cultum purum ac sincerum , quem omni in loco homines ad Deum conversi sunt exhibituri, seipsos ac corpora sua sistentes hostiam sanctam , vivam , Deoque beneplacentem.

Nod Deus cultum ceremonialem aliquam do cessare Voluerit.

π luce per Prophetas praedictis, ex quibus Iudaei non quidem plene percipere poterant, cultum ceremonialem penitus desiturum , attamen aliqui circa eum debere contingere , quod quale futurum esset distincte nondum percipiebant, cujusque plenam patefactionem per ipsam Prophetiarum impletionem exspectare debebant ;i Placuit

654쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 6; s

Placuit Deo , definito a se ante secula tempore, Filium suum , populi redemtorem ac diu per Prophetas promissum Messiam , in mundum mittere ,& per illum mutationem illam in cultu ceremoniali emcere , atque ita reipsa plenum ac ultimum praeis dictionum suarum sensum, antea involutum Sc minus notum , patefacere & in apertum produc re e Introducendo nimirum cultum perfectum &spiritualem , qui non purgatione corporis , sed 'animi constaret, per externum illum tanquam figura adumbratum; ac proinde ad cujus praesentiam externus ille cultus , tanquam umbra ad praesentiam corporis , sponte esset evaniturus. Cui accessit eversio Reip. Iudaicae, & destructio templi, eui potissima & maxime conspicua cultus ritualis pars alligata erat ; quo ipso Deus Legis a rogationem , jam per Evangelium factam, oeconomiae illius eversione, in secula duratura, con firmavit, & evidentissimo documento declaravit, ceremoniarum illarum finem advenisse ; utpote quae adventante cultu persectiore ac spirituali jam Ianguentes & morti vicinae, per templi eversionem honeste sepulturae sunt traditae. Hie vir Doctiss. acriter obsistit, & minimam Temploeeremonialis legis partem templo fuisse alligatam 'mo- eontendit, nimirum sacrificia. Verum si quis rationem sacrificiorum Judaicorum, omniaque quae fuit alliga- sacrificiis annexa erant, consideret, totam tem pli eum omnibus suis partibus structuram , tam multiplicem vasorum sacrorum apparatum , t tum illum ordinem sacerdotalem , ritusque quitum in consecratione & inauguratione. Pontifi- eis Maximi, tum in toto eorum ministerio observandi erant , tum & quotidiana sacrificia , de multiplices

655쪽

RESPONSIO AD

multiplices oblationes quae pro peceatis ex ignorantia commissis quotidie creberrima offerri debebant , aliaque mundationum genera , quin Momnia Levitarum ministeria , quae templo alligata erant, ambigere nequaquam poterit, quin tota ceremoniarum majestas templo alligata fuerit, ae proinde, templo destructo potissimam & maxime augustam ceremoniarum partem evanuisse. Observari possunt, etiamnum hodie a Iudaeis observantur ceremoniae quaedam , templo non alligatae: verum illae exiguae sunt, dc neutiquam splendore conserendae cum illis, quae una eum templo evanuerunt. Pascha celebratur, sed valde mutilum; praecipua enim ejus pars, mactatio

agni, de postium domus illius sanguine aspersio, in qua potissima beneficii illius divini adumbratio

est, destructo templo observari nequit. In festo expiationis Pontifex olim in Sancta Sanctorum, omnibus inaccessa , quin & ipsi Pontifici, nisi semel in anno hoc ipso expiationis die, ingredi batur , & coram Arca stans peccata populi toto illa anno commissa, quae nimirum sacrificiis legalibus expiari poterant, expiabat, & egressus populo remissionem nomine Dei annuntiabat, omniaque fausta vovebat: Quae erat propria illius diei solemnitas. Quam mutila hodie est festi illius celebratio ἶ Nulla Sancta , nullus Pontifex , nullum sacrificium , nulla reconciliatior Nuda tantum superest beneficii illius commemoratio, & paucarum quarundam ceremoniarum, quibus se Iudaei ad diei illius celebrationem pra parant , observatio. Ceremoniae quae hodie observantur, circumcisio, Sabbathum, abstinentia a cibis immundis, aliqualis quidem legis ceremonialis

656쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 637

monialis pars sunt: Verum neutiquam cum toto illo sacrificiorum apparatu , ac quaecunque illuc spectant, & a templo dependebant, conferenda. ibus adde, licet omnes ritus legis ceremoni tis non exercerentur in templo , ad templum t men aliquo modo alligabantur, cum omnes lapsus & errores in eorum observatione in templo debuerint expiari: Cujus igitur usus jam potest esse per tot secula pars Legis quae jam observatur, cum populum criminibus onerat, quae secundum istam legem nuspiam possunt expiari φ Praeceptum de connubiis prohibitis ceremoniale non est, nec per ejus observationem , utpote & Christianis communem , Judaei dignoscuntur. Mirum a tem virum Doctiss. mihi opponere Mosen Maimonidem, cujus ipse hoc eodem in loco autoritatem rejicit, & opinionem refellit; hoc enim ipse autoritatem ejus extenuat. Quae vero addit, uis erificiorum valorem ac dignitatem elevet , pro ignorantiis tantum esse instituta; voluntaria autem ac graviora, stupra, homicidia , similiaque sola poenia tentia deleri; σpreces ex bono animo proferus non mianus coram Deo vesere, quam victimas qua in templo immolabantur, pulchre inserviunt instituto meo . & validissime pro me contra Virum Doctiss.co .cludunt , ceremonialem cultum inferiorem esse morali, Deoque minus gratum , & in se consim deratum plane esse inutilem. Excipit porro Vir Doctiss. Idem contigisse in captivitate Besylonica. verum est; sed alia erat illius ratio, quae hodiernae dispersionis. Deus em Babyloni- prcsse septuaginta annorum captivitatem praedi-xerat, iisque elapsis, restitutionem promisit terrae ac templi: Quod & praestitit. Ad paucos ita- tom. qui

657쪽

tu decem tribuum.

638 RESPONSIO AD

' que annos interrupta tantum fuit praecipua oer moniarum majestas 3 & spe brevi instantis redemtionis suffulti Judaei , quae extra terram suam

observari poterant ceremonias custodierunt ; Screversi totum cultum ceremonialem , reaedificato templo in integrum restituerunt. Nunc vero Deus templum penitus evertit, nunquam, ut ante probavi , restituendum , atque ita potissimam ac maxime conspicuam cultus externi partem

exstinxit. Sed, inquit Vir Doctiss. Me ad essemtiam legis nota Oride pertinebat. Miror me hoc ex Judaei ore audire. Quid φ potuissetne Israel, in

terra Canaan vivens , carere templo , Sacerdotiabus, & sacrificiis , & neglectu horum omnium nihil commisisset contra Iegem ' Dicet forte ; P

test carere extra terram Canaan 3 quia quae terrae Canaan annexa erant extra eam Omittere per eandem legem divinam jubebatur. Ita est: indeque

concludo, quoniam praecipuam de maxime a gustam ceremoniarum partem extra terram C

naan observare illicitum est juxta legem; quod Deus , populum ex rerra illa exscindendo , de templum destruendo , eo ipso aperte confirmave rit , se cultui isti ceremoniali finem imposuisse , quoniam populum in ejusmodi statum redegit , α per tot secula detinet sine aliqua per Prophetas ad eam rem missos consistatione facta , sine aliqua restitutionis promissione , in quo secundum statuta Legis ceremonias observare fas non est. ' . Tandem objecit mihi vir Doctiss. Prophetiam' o e . III. . ad probandum, quod Deus haec tempora captivitatis praedixerit , & iis elapsis post longum annorum decursum templi restaurationem promiserit. Respondi ego, Prophetiam

illam

658쪽

illam respicere non Iudam, sed regnum Israelis, seu decem tribuum , quod expresse a Iuda distingui , probavi ex Cap. IV. I . dc porro explicatio

nem , rationibus ex variis textus circumstantiis

desumtis , confirmavi. Vir Doctiss. nihil ad teritum illum ex Cap. Iv. nec ad rationes meas rein

spondet; solummodo distinctionem facit inter δε- imum Israelis ac filios Isractis; illam esse diversam a , Suda ; sed ex utraque nominari filios Isratiis. Sed contrarium ex hoc ipso Propheta manifeste probatur. Nam sicut distinguit inter Israelem &dam , ita etiam distinctionem facit inter filios Israelis , & filios I da , Cap. I. II. Et congregabuntur filii . Dda , ct filii Israel pariter. Et totus

Prophetae contextus , etiam in aliis capitibus , manifeste docet , quod semper discrimen iaciat

inter Israelem , seu filios Israelis , & Sudam seu filios Suda ; ac proinde , quando filios Israel nomianat , quod intelligat regnum decem tribum , co

tradistincte a regno Judae. Neque hoc ulla subtialitate Metaphysica eludi p2 dit. Addit vir Dcctiss. rationes , quibus suam ex-Non de iplicati item confirmare conatur: ma in hisce si ς verbis praesens Isractis flatus perspicue depingitur , simς daeorum. rege , . sine principe , sine altari , me sacrificiis , σsine idololatria; idque postremum , tanquam non minimam circumstantiam , valde exaggerat. Mirari hic subit, qua ratione Vir Doct. per hanc: eximiam circumstantiam statum populi praesentem perspicue depingi contendat, qui in praecedentibus contra me plurimis contendit , populares suos idololatria pollutos esse, seque quotidie polluere s& hanc inter causas tam diuturnae captivitatis recenset: Quin &hunc per Prophetas statum ali' quoties

659쪽

bus non

ampliusiavilunt.

quoties graphice depictum contendit, eum prae dieunt, quod mi servituri Diis alienis , quos nee ipse , nec ipsorum Patres noverant. Quid ' Estne natus Judaeorum sibi ipsi ita contrarius , & Prophetarum de eo praedictiones adeo repugnantes in ter se oppositae , & simul praedicant , eos idolol tria polluendos , & eodem tempore ab idololatria fore puros, Et hisce adeo repugnantibus Prophetiis status Iudaeorum praesens peispicue est depictus ' Quis haec sibi tam aperte contradicentia conciliabit Fortasse effugium quaeret Vir Doct. quod populus , ubi nulli propterea poenae subjectus est , uti innuere videtur ab idololatria abstinebit. Sed vero, nulla ejusmodi limitatio in ulla occurrit Prophetia: Et ipse Vir Doctiss. verbis paulo post sequentibus eam destruit , eum ait , quod in

verbis sequentibus 3 Diebus multis eritis mecum; non fiornicaberis, neque eris alteri viro , nec ego ero

tibi, elare significatur praesens Israelis flatus , in quo

nec idololatrima ammittit, neque Deum ut antea mi

dentiprovidentia propitium baia: Euod de omnibus duodecim tribubus plane veri atur. Hos si verum est , quomodo Prophetae de Israelis idololatria vaticinati sunt Vel an vaticinia haec respiciunt Judaeos in Hispania ac Lusitania; alia vera , in Hol-Iandia ae Germania degentes ' Atqui , quomodotum hoc de omnibus duodecim tribubus plane verifieatur - Αddit vir Doct. i Prophetiam hanc eontineres quod perseveraturus esset Israel , quod eum gentibus mi e em isteretur; σ sie unus idemque populussu meret, qui tandem po torseola Deum σ Messiam suum Regem quaereret. Verum mirari subit, cum , uti ex Josepho vir Doctiss. contendit,

660쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 6 i

tum in stimabiles decem tribuum sint multitudines ,& populus sint gentibus minime permixtus , sed peculiaribus suis ritibus ab omnibus distinctus , quod tam immensa hominum multitudo populum

peculiarem constituens nusquam terrarum reperiri

possit. An magis inconspicui sunt quam Judaei, quos quaquaversum dispersos omnes agnoscunt, quique latere non possent φ Merum ergo est somnium, quicquid de decem tribuum innumera bili multitudine etiamnum hodie subsilente Iudaei fabulantur. Diu jam gentibus sunt permixti: Scsi qui eorum in terram Canaan redierunt, tribus , Iudae accessito facti sunt. Sed nec illi, inquit Vir Doctis . Deum quaesius um Pn-runt, neque suunu regem Mesam : eum potiM, sicut ciu aues

alii Sudaei , abiecere , ct crucifigendum tradidere. sunt conia Sed non video , quid hic sit contra meam assertio- Versae. nem: Ego dixi, Prophetiam hanc respicere non

tribum Judae, sed decem tribus Israelis : Si qui ergo ex illis tribus Judae accessio facti fuere , nee illi, perinde ut ipsa tribus Iudae, hic respici pocsunt, sed forummodo integrae tribus decem. At

cum illae nunquam in terram Canaan redierint , nec nunc uspiam terrarum reperiri pomini, manifestum est, eas gentibus esse permixtas, nec amplius ut separatum populum subsistere. Unde sequitur , eas una cum gentibus vocatas, & Evangelio ad gentes perlato , etiam ipsas ad ejus cominmunionem vocatas , cum innumerabili gentium multitudine ad fidem in Christum conversas. Et hinc porro infertur, quoniam decem tribus , quae communiter nomine dractu veniunt contra- distincte a x, in unum cum gentibus populum

coaluerunt, quod sub nomine Israelis , qui ad Ss Messian

SEARCH

MENU NAVIGATION