Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

6 a RESPONSIO AD

Messiam convertendus dicitur , etiam comprehendantur gentes quibus Israel est permixtus , ac proinde in gentium vocatione ac conversione Prophetias illas , perinde atque hanc . compleme tum suum habere. Oseas non Ut confirmarem , non de Iuda, sed de decem loquitur do Israelis Prophetiam hanc Oseae explican-ςMP0- , & fueram ratione,

quod nulla in ea mentio sat templi, sed tantum regis , sacrificii , altaris, ephod oe teraphim, quae in regnum Israelis a Jerobeamo fuere invecta ;templum autem fuerit tribus Judae. Vir DoctisLut huic argumento respondeat, dicit, etiamsi in hac Prophetia non sit sermo de templo restituendo, optime tamen inferri, se Israel, prout nunc exspectat,

priuino satui a Deo est reducendus tempore Messa , quod id non sine templi readisicatione erit; quippe firmstra opponeretur , sine altari oe sine sacerdote; se in

ea , quae ibi promittitur; restitutione talia futura non essent. At simili ratiocinatione colligere licet, at frustra opponeretur, sine teraphim ct idolis , si in

ea , quae promittitur , restitutione talia futura non essent. Nulla tamen tunc in Israele futura

idola Vir DoctisI. credit. a. Admissa hac seque-- Ia, non sequitur, fore templum restituendum rin regno enim Israelis fuit altare, S fuerunt sacrificia ; nullum autem templum. Τandem, Si templum in restitutione illa Israelis futurum si, sequitur hic illam restitutionem non praedici rQuia hic nihil praedicitur de templo : Credibile

autem neutiquam est , praedici sacrificiorum de altaris restitutionem, quae etiam in regno Israelis fuerunt, & a Deo una cum Jerobeami vitulis ae

idolis improbata fuerunt , non Vero templi, quod

unicus

662쪽

unicus fuit locus a Deo sacrificiis destinatus,

quodque toti cultui ceremoniali majestatem conci- Ilavat. Cum ergo illud non praedicatur, quod intestitutione illa tanquam circumstantiam valde eximiam Judaei exspectant , & illa solum commemorentur , quae extra Iudam in regno Israelis obtinuerunt , merito colligo , hic illam restitutionem non praedici.

Addideram tandem , licet hoc daremus , Pro- QEomodophetiam hanc etiam tribum Iudam, & haec captivitatis tempora respicere , nihil exinde posse pl. i pol probari contra religionem Christianam: Praedici- sint. tur enim futura Israelis conversio ad Deum &Messiam post multos dies. Atqui nos eam adhue sperare , post ingressam plenitudinem gentium. Regerit Vir Doctiss. me hoe non posse Girmare , DLvis meis principiis , qui dixi, Prophetas de Israelenon esse loquutos , nisi usque ad Messia adventum; quae postea amentura essent, Novi Testamenti Prophetis fuisse revelata. Sed r. locutus tantum sum per

concessionem, uti frequenter fit in Scholis, non autem , quod explicationem istam probarem. 2. Credo quidem, Prophetas Veteris Testamenti solummodo populi statum praedicere , usque ad Messiae adventum : Verum quae' de populi ad Messiam congregatione praedicunt non omnia si

mulac semel esse implenda, sed successive, &suia

ficere , ut tandem impleantur. Haec generalis

est Prophetarum veteris Testamenti praedictio. Apostolo autem Paulo distinctior sub Novo Testamento contigit revelatio de statu futuro populi Iudaici, dc quomodo Prophetarum vaticinia in ipso implenda sint: nempe, quod ob contumacem Evangelii rejectionem ex parte sit induratus I

663쪽

644 RESPONSIO AD

sed quando plenitudo gentium intraverit in Ecclesiam , quod tum totus Israel sit futurus salvus rQuod Prophetae veteris Testamenti distincte non

praedixerUnt.

Addit Vir Doctiss. Minus hac posse reduci ad reductionem ex captivitate Bablonica , quia nec tunc Messiam , qui non nisi post quingentos quinquaginta annos de um venit, quaesiverunt, nec eum postea δε- ict decem tribus admisere. Verum si non oscitanter scriptum meum Vir Doctis . inspiciat, comperiet me non de hac Prophetia, neque hoc loco, dixisse ; sed alio in loco generatim scripssse, plurimas Prophetias , quas Judaei de liberatione per Messiam accipiunt, respicere liberationem ex captivitate Babylonica : Quod facile demonstratu est ; & squidem me refutare vellet, contrarium ostendere debuisset, aut a me exigere, ut aliquot ejusmodi Prophetias in medium afferrem 3 quas sane ingenti numero potulissem. Hac occasione Vir Doctiss. rejicit explicationem meam de templo Esechieli in visione repraesentato: Verum nullam adfert rationem , qua explicationem meam oppugnet; neque quicquam rationibus meis , quibus eam adstruxi , opponit.

Quod an sufficiat accurato disputatori, ipsius viri Doctiss. esto judicium. In Prophetia de bello Gog & Magog fatetur

Vir Doctiss. occurrere tropologicas & hyperbolicas phrasis. Ego meam ignorantiam professus sum , quoniam accurate discernere nequeo , an in illa Prophetia omnia figurate , an vero quaedam secundum I iteram , quaedam figurate accipienda , & quomodo haec ab illis dircernenda sint. Similibus perplexitatibus se involutum -- deprehendet

664쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 6 s

deprehendet Vir Doctiss. si locutiones figuratas propriis hic separare velit , & exactum ac plenum hujus Prophetiae sensum, ut nulla supersit ambiguitas aut obscuritas qualem semper a Christianis exigit) enarrare , & non in genere tantum , sed & distincte & particulatim explicare , quid ea , omnibusque quae in ea occurrunt circumstantiis , praesignificetur.

CAPUT VII. De sensu Scripturae literati ac mystico.PErvenimus tandem ad alterum Quaestionis hujus ultimae membrum de sensu Scripturaeliterati ac mystico , quod brevius absolvi potest: quoniam pleraque quae hic a Viro Doctiss.

dicuntur jam in praecedentibus refutata sunt. Agnoscit mecum Vir Doctiss. multas occum Cuius hrere in Scriptura S. locutiones figuratas: Agno- Dysticum scit non semper literae , prout sonat , praecise esse insistendum , sed autoris mentem respicien- perire. dam ; illumque esse genuinum Scripturae sensim , qui autoris mentem exprimit. Eatenus, itaque inter nos consensus est. Sed negat , inde licere promissionem capere , fere o nia , qua in S. Scriptura continentur , non secundum literam,

sed sensu mistico oe Murato , accipiendi. Et hoc

quidem vere ; sensus enim Scripturae Iiteratis , seu Verus ac genuinus literae sensus nam in tilitatem qua utrumque hunc distinguit vir Doctiss. nimiam credo) semper est investigandus. Sublimiorem in Scripturae verbis sensum dώ2are , quam verba in suo naturali sensu accepta

significant , non est cujusvis, sed illius tantum, Ss 3 quem

665쪽

RESPONSIO AD

quem Deus Spiritus sui , quo verba illa dictavit , afflatu dignatus est , cuique per Spiritum suum sublimiorem illum sensum revelavit. Hoc Spiritu Apostolos Domini Iesu a Deo fuisse d natos in initio hujus tractatus prolixe probavi ;ideoque eorum explicationes , quibus sensum illum sublimiorem nobis aperiunt , eodem in pretio habendos, ae si clare ac sine figura sensus ille in Prophetarum scriptis exstaret. Ante

omnia ergo divina Apostolorum missio eve tenda esset, antequam eorum explicationes, a Spiritu S. dictatae , ut non genuinae repudiari

queant.

Qualis sit/ Non dissiteor interim , apud Iudaeum , qui Probet Apostolorum autoritatem contemnit, apodicti- R 'ce demonstrari non posse , sensum illum sublimiorem verbis Prophetarum contineri r Qu niam ubi vel minima occurrit obscuritas vel dita ficultas homini credere nolenti nunquam praevaricandi deest praetextus. Sed si quis , abjectis praejudiciis & affectibus , sedata mente intimore Domini integram religionem Christianam , prout pure absque traditionibus ac d cretis humanis in Scriptis Apostolorum ae Evangelistarum traditur , omniaque quibus nititur

fundamenta accurate expendere ac ponderare Velit , & non tantum exiguas Prophetarum lactinnias , quas Apostoli juxta sensum sublimiorem sunt interpretati , seorsim & a reliquo Prophetarum textu avulias , sed integra Prophetarum scripta legere, M eorum stylum ac loquendi r tionem accurate observare voluerit , mirum in omnibus undecunque deprehendet consensum ,& divinitatis argumenta manifesta. Funda

666쪽

Fundamenta religionis Christianae , & argumenta ejus divinitatem solide evincentia , in initio tractatus hujus sum cienter tradita sunt. Ipsa Apostolorum interpretatio , cum integris Prophetarum scriptis collata, adeo est illis consentanea , ut ex iis fluere videatur. Quod ut manifestius liqueat, quaedam, quibus Viri Doctis . objectiones evertantur, paucis addam. Primo ; invidiose Vir Doctiss. asserit, quod fe- .ialis sit re omnia quae in S. Scriptura eontineritur, si Vr te ab Apostolis explicentur. Sane tota Lex juxta Ilteram ab Apostolis semper accepta est : sensum figuratum tantum ostendunt in Prophetaxum praedictionibus de regno Mestiae , & rein demtione Israelis per Messiam , quod nimirum Deus, sub figura regni dc redemtionis terrestris

ac temporalis promiserit coelestem ac aeternam. Primo ergo considerare oportet , Prophetarum sylum tropis ac figuratis locutionibus esse reis

fertum ; quod & ipsi Iudaei dissileri non posisunt ; quamquam & certum si , multos ex Judaeis, ex Religionis Christianae odio, multa Prophetarum verba e in quibus manifesta est figura , rigide secundum literam accipere ue m lentes manifestis se involvere absurdis , quam quicquam admittere , unde aliquod Christianae religioni praesidium quaeri possit. In quo tamen Viri Doctiss. ingenuitatem prae aliis Iudaeis Iaudare debeo. Cum itaque Prophetarum stylus figuratis locutionibus abundet, nihil ab e irum stylo abhorrens docent Apostoli , quam do Prophetias de Messiae regno figurate explia

eant.

667쪽

Requirit

ille quandoque figuram. Comparatio inter mysticas explicati nes Rabbinorum &Apostol

ruma

6 8 RESPONSIO AD

Quin & in ipsis Prophetarum vaticiniis mulista occurrunt, quae tantum non evincunt, figu-fatam locutionem alibi quaerere , quaeque commode, nisi figurata pluribus in locis admittatur locutio, explicari nequeunt: Qualia sunt, quae de Messiae passionibus ac cruenta morte praedicta in illorum scriptis leguntur : in quibus eX-plicandis , & cum ejus regno ac gloria terrestri conciliandis , frustra Judaeorum magistri sudant,& in quasvis formas se vertunt. Adeo ut ipsa Prophetarum scripta mysticam & figuratam i cutionem insinuare , & ad sublimiorem illum sensum nos quasi manu ducere videantur. Sed quia haec , uti & quae de Lege ceremoniali Vix Doctiss. addit , in praecedentibus fuse ventilata sunt, ea hic nunc paucis indicasse susticiat. Addidi, non ita abhorrere debere Iudaeos 1 sensu mystico ac spirituali, quoniam etiam ipsorum Doctores Scripturam S. mystice explicent, nihilque vulgatius sit Doctoribus Thalmudicis. Respondet Vir Doetiss. Verum hoc quidem esse ;illos autem osticis suis interpretationibus totum populu- ad eonsantiam in fide ct cultu Dei exhortatos esse, non autem nova religionis dogmata intro.

duxisse , aut statuta mutasse: Religionem vero Christianam utrumque fecisse. Resp. Mysticas Rabbinorum interpretationes multa continere , quae

ex litera Legis erui minime possunt ; & revera esse additiones ad praecepta Legis : & quocunque tandem nomine veniant, & ad constantiam in Lege exhortatoriae esse praetexantur, ex lit

ra Legis minime fluunt ; sed labore ac industria, juxta certas quasdam regulas magno moliminos xcositatas i no' nisi a viris ista in arte exercitatis ,

668쪽

citatis , inveniuntur. Explicationes mysticae Apostolorum ita consentaneae sunt Prophetarum verbis , ut ex illis tantum non fluere videantur,& post impletum eventum , cui ab Apostolis accommodantur , magis illum desgnare videntur , quam eum cui primum designando olim adhibita fuerunt ; ut ut ante impletionem , m re omnium Prophetiarum , obscurius in litera Prophetarum latuerint. Nec verum est , nova

dogmata Legi adversa ab Apostolis esse invecta ;sed ultimus Legis ac Prophetarum stopus , qui in litera ipsorum obscurius latebat , in apertum , est productus , & corpus , cui adumbrando Lex serviebat, clare est exhibitum. Uti in antecedentibus fusus ostensum est. Non autem Legem evertit, qui persectionem, quam Lex non exhibebat , sed adumbrabat , & ad quam tendebat , adducit 3 sed Legem perficit consi

Quae omnia si conjungantur, & Prophetarum Confusio. vaticinia, juxta Apostolorum interpretationem, conferantur cum eventibus sub Novo Testamento, mirum in omnibus deprehendemus consensum , per omnia sibi conformem : Qui sibi suia, ficiens apud quemvis cordatum Veritatis assi mentum est Quibus si addantur argumenta, quibus doctrinae Evangelicae veritatem atque Apostolorum missionem adstruxi, nihil ulterius requiri posse videtur, ad fidem Evangelio , tanquam a Deo revelato , praestandum , & mystieas , quas Apostoli scriptis suis habent, Prophetiarum explicationes , tanquam a Spiritu Dei

dictatas, recipiendum ac venerandum. Saltem

Vir Doctiss. qui argumentis a se prolatis motus

669쪽

Mosen recipit ut Prophetam a Deo missum , eausam nullam habet quae Evangelium ut divinum recipere Velec λ cum, ut ostendi , eadem argumenta fortius pro Evangelii , quam Legis divinitate militent. Quae ut attente in timore Domini expendat , iterum iterumque Virum Doctiss. rogo , omnibusque accurate pensitatis , unice gloriam Dei spectet , animumque suum Deo in obsequium flectat. Ille utrumque nostrum dirigat in viam veritatis , spirituque suci eorda nostra illustret, ut salutare ejus agnoscamus , ipsumque in Filio ejus Jesu Christo glorificemuS.

Amena

670쪽

URIELIS A COSTA

EXEMPLAR

Addita est

BREVIS REFUTATIO

Argumentorum quibus Acosta omnem Religionem revelatam impugnat,

SEARCH

MENU NAVIGATION