장음표시 사용
31쪽
, , mnis , inquit, rationalis creatura corporeari est. Angeli ct omnes virtutes corporeae, , sunt. Ideo autem intellectuales creaturasis corporeas esse diximus, quia loco circum. scrabuntur, scuti ct anima humana; non habet autem corporalem circumscriptio. l,, nem, quoniam corporalis quantitatis ex. pers est . , , SS. igitur Patres nominis ab. usu dumtaxat errarunt.
f. 23. I x statuta animae spiritualitate, ne is 11 cessario consequitur, illam neque per se, neque per ullam creatam causam perire umquam posse. Etenim si est substantia spiritualis, nullis partibus constat f. I A. ideoque perire nequit, neque partium dis solutione, neque nova, diversaque pallium coagmentatione , sed tantum mnihilatione. Sed an nihil alio alicujus substantiae est actus Omnipotentiae, quae soli Deo competit. Igitur si est substantia spiritualis, neque per se, neque per ullam creatam causam perii e unquam potest. et . Omnis ita oue quaestio de animae immortalitate, cui universa Religio innititur in foc tantum sta ist, an scilicet Deus, qui posset animam anni hilare, velit illam in aeternum conservare. Velle autem Deum an iis
32쪽
mas humanas post mortem emporis conseris vare, nos ita donori stramus. Quotidiana exisperientia ostendit, impios in hac vita ut plurimum bonis Eimuere, suisque sceleribus opes, divitiasque sibi comparare, contra vero austos, ct qui maxime omnium ad divinam voluntatem vivunt, honis carere, atque esse mortalium infelicissimos. Sed divinae justitiae est unicuique pro meritis retribuere. Ergo post mortem corporis . altera vita sit ne cella
est, in qua impiis supplicia, justis praenita
secundum divinae justitiae leges decernantur, ideoque vult Deus animas humanas post mortem corporis conservare.
g. 2S. Hanc maximi ponderis ratiocinationem eludere conantur θ Auctor libri inscri. L 'Ame, θ' son immortalite, & Auctor Libri: Nouuelle libertέ de penser. Primus enim virtutes, ct vitia dari negat, iisque postis
eorum praemia vel prenas in bonae, vel malae conscientiae testimonio reponit. Alterum vero assierere non pudet, quod, si valeret allata argumentatio, ex eadem divina justitia necessaria etiam foret altera vita, in qua ti-grct & leones poenas luerent caedum, quas in hoc Mundo perpetrarunt. At perperam prorsus ratiocinantur. Nam, quod ad primum Auctorem spectat, gratis asserit, virtutem & vitium veri nominis nullum esse. Si enim Deus existit, si legem cum naturalem, tum revelatam hominibus praescripsit, quod extra omnem dubitationem positum hic sumimus, necessario consequitur, actiones legi conformes veri nominis virtutes, eidem . legi contrarias veri nominis vitia esse sta. . tuendas. Deinde falsum est bonae vel malae conscientiae testimonio satis praemio, pinna ve astici virtutes.& vitia i . quia senius in-B a teris
33쪽
28 ternae pacis suavissimus non semper est vidi tutis comes, dum scilicet timent justi, ne
Deum, quem amant, offenderint, & praesertim ne justitiam aliquando non sint amissu .ri, et . quia interior illa conscientiae pax nititur spe mercedis in altera vita percipiendae, quae sola justos varias inter aerumnaS erigit,& solatur, quia improbi ipsa criminis consuetudine adversus conscientiae stimulosita quandoque firmantur & obdurescunt, ut eos vix, ac ne vix quidem sentiant. Quod ad alterum Auctorem attinet, ridicule amrmat, ex eadem divina justitia decernenda etiam esse supplicia tigribus, ct leonibus, obcaedes, quas in hoc mundo fecerunt. Nam homines, cum male agunt, libertate utuntur ea quidem libertate, quae omnino requiritur, ut actio culpae vertatur. Hoc autem li-hertatis genere care ut belluae, quae proinde
neque praemiis, neque supplicii ' in altera vita assici possunt. g. 26. Semel autem ac ex divina justitia
constat, mentes humanas post mortem corporis coii servari, illud etiam Theologi conficiunt, sternitatem praemiorum, ptenarumques quam 1 acra Revelatio suadet, elle rationi omnino conformem. Nam in primis, inquiunt, si praemia essent aliquando de otura, non minor foret beatorum sollicitudo, quam eorum,
ut in terris positi thesaurum gestant, quo
poliari possunt; quin immo cum melius norint beati condicionis suae pretium . illius amittendae metu longe acerbius sollicitarentur. Hinc ad rem Tuuius lib. 2. de smbus onorum ait. Si amitti vita beata poleis, beasa esse non potes. Neque dicas, animam justi, ipsa incogitante, nec subdubitante, ex improviso anni hilandam . Deus enim eam sal
34쪽
fallaci securitate deluderet, & quasi velum
atrie oculos expanderet, ne proximae anni-hilationis imaginem intueretur, quod Deo prorsus indignum est. Quoad supplicia, pergunt, rationi conforme est ea respondere eulpae. Cum autem culpa eo major sit, quo major est dignitas & excellentia objecti, cui fit injuria, in nostro casu erit infinita; diis nitas enim & excellentia Dei est infinita .upplicia igitur debent esse infinita. At nequeunt esse infinita intensive in ereaturam enim poena inreMy infinita cadere non potest θ igitur restat, ut sint infinita extensve, nempe, duratione, ideoque ut Deus animas impiorum in aeternum cruciet. IJ
num Conservare non solum ex Dei justitia , verum etiam ex communi defaerio, quo omnes homine S tenentur, arripiunturque heatitudinis, atque ex omnium gemitum consensu passima Metaphysicis demonstratur. Inquiunt enim 1'. Quomodo fieri potest, ut Deus animas humanas in aeternum non conservet, cum hO-ino ex una parte ita si tua natura, vel potius ab ipsius naturae Auctore comparatus , ut iummum bonum, summamque beatitudinem indesinenter appetat, ex altera vero supremum Numen dedeceat, animis nostris instillare desideria, quae numquam etiam citra hominis culpam non expleantur p 2'. Quomodo fieri potest, ut Deus annihil et animas humanas, cum corpus perit, quando natura ipsa de immortalitate animorum judicat, atque omnibuS curae lunt, sic maxime quidem , quae post morte in
35쪽
' I. 27. Quae eum ita sint, patet, quam falso opinati fuerint Pomponatius, Perrotus, Baylius, Jurievius, qui rationem revelationi opponentes docuerunt, animam philosophice esse mGrtalem, theologice autem immortalem,ti quam merito Concilium Lateranense quintum hanc sententiam damnaverit. Clare enim constat ex dictis , rationem philosophicam expostulare, ut Deus animas post mortem corporis conservet, ideoque illam esse sacrae revelationi omnino conformem. Patet etiam apud veteres errasse Aristoxenum, Dicaearia,chum, Epicurum, Lucretium, Sadducaeos, apud recentiores vero Hobbesium, Totandum
Montegnium, Volt atrium, Philosophum deSans Soues, Austorem denique de natura D-stemate, aliosque, qui animi immortalitatem
impugnarunt. g. 28. Sed ad horum Auctorum rationes. audiendas, ac perpendendo accedamus. Ex lalutione ea im eorum, quae in nredium pro
tem futura sunt p Quid cinquit Tuillius Tu se
, , quasi. n. . II. procreatio liberorum, quidis propagatio nominiae, quid adoptiones filiori rum, quid testamentorum diligentia, quidis ipsa sepulcrorum monumenta, quid elogia
,, significant, nisi nos futura etiam cogita-M re 2.... inhaeret in mentibus quasi saeculo- rum quoddam augurium fucurorum. Fa. tendum tamen est, hisce duobus, aliisque
hujusmodi argumentis, quae apud Clarkium Tom. II. pag. a II., ct seq. legi possunt, eam non inesse vim, qua pollet illud, quod ex justitia Dei nos attulimuS.
36쪽
serunt, magis magisque animae immortalitas elucescet. Primam, quam opponunt dissicultatem, ex impotentia cogitandi post corporis Uissolutionem deducunt. Inquiunt enim: Anima separata a corpore, cu- serisbus carpat, nullas amplius sensationes habere potes, ideoque amplius cogitare nequit. Sed sine cogittatione non potest mima vivere. Ergo flatim ac a corpore separatur, interibit. Quam autem parvi ponderis sit hare dissicuitas, ex eo statim eviniscitur, quod gratis sumant, animam separatana a corpore non posse amplius cogitare. Etenim sensus sunt tantum causa occasionalis cogitationum animae. Hac occasione, nempe hisce sensibus indiget anima ad cogitandum, donec corpori conjuncta est ob sancitam a supremo Numine commercii legem animam inter & corpus . At a coruore separata censat hujusmodi Iex, ideoque cogitare poterit
independenter a sensibus. Et revera operari sequitur ab esse, ut vulgare fere adagium. Cum itaque anima poti dissolutionem eorporis ponsit existere, poterit etiam Operari, nempe, cogitare. Hinc anima separata a corpore non potest amplius habere sensationes, si sensa-tjonum nomine intelligantur ideae in ipsa ex. citatae ob impressiones factas in corpore, at illas habebit, si sensationum nomine intelliis gere velis ideas immediate in ea excitatas ab objectis externis. Eo enim modo, quo nunc objecta ope corporis agunt in animam, poterunt tunc immediate in illam agere. Praeterea qujs umquam demonstrabit, animas separataS a corpore non posse per simplices insultiones, absque eo quod indigeant actione Objectorum externorum,' ideas rerum sibi acquirere
37쪽
p. secundo opponunt: Quod crescit,
ct deficit cum corpore, quodque Omnibus corporis mutationibus obnoxium est perire debet cum corpore. Sed anima crescit in pueris, viget in juvenibus, senescit in sonibus, sana est in sanis, ebria in ebriis,
ac uno verbo omnibus corporis mutationibus obnoxia est. Ergo perire debet cum corpore Sed haec difficultas statim corruit, si antis i) Hoc argumentum est Lucretii; ita enim
canit.,, Praeterea gignJ pariter cum corpore, & una Crescere lentimus, pariterque senescere
,, Nam velut infirmo pueri, teneroque vagantur Corpore, sic animi sequitur sententia tenuisis inde ubi robustis adolevit viribus aetasse Consilium quoque majus, ct auctior est animi vis. Post ubi jam validis quassatum est viribus aevi Corpus, & qbtusis ceciderunt viribus artus, se Claudicat ingenium, delirat linguaque, mensque s,, Omnia deficiunt, ac uno tempore desunt. Ergo dissolvi quoque convenit omnem animi Naturam, ceu fumus in altas aeris auras ἰis Quandoquidem gigni pariter, pariterque videmus, , Crescere, α cui docui simul aevo sessa fatiscit.
38쪽
s animadvertamus has animae mutationes non esse reales, sed tantum apparentes. , , Mens
inquit P. Iacquier. Metap f. pag. 9 I. nonis ratione sui, sed apparenter eantum crescit, , , viget, ac deficit: scilicer, quamdiu mens se conjuncta est corpori, ea videtur est e conia is junctio a Deo itatuta, ut nullae orianturri in mente cogitationes, quas statim non consequantur aliqui spiricuum animalium is motus in organis coryoris, ct praelertim in
se cerebro; & vicissim nulli fiant spirituum.
M animalium motus saltem aliqua ratione, is quin illico mens ad varias cogitationes prori litorum motuum varietate determinetur.
M Unde cum imbecilla sunt & imperfecta
se corporis organa, dum nimis molle est, aeis fluidum cerebrum, non tam facile, nee M tam constanter mens determinatur ad co.
gitandum, vel etiam pluribus cogitationi. is bus occupata continuo distrahitur ob te se vitatem spirituum j ct delicatiorem totius M corporis habitudinem. Hinc levitas , aeis inco stantia puerorum, qui seriis rebus vix possunt a Lendere,. hinc eorum dissicultas. , & impotentia idea. inter se comparandi. & ratiocinandi, quia non satis diu eaedem se ideae menti praesentes retinerr possunt, ciis illotum attentio nimis Occupatur imo toti ta a vividioribu Psensationibus exhauritur. M At quo magis explicantur, ct inter se omis clinantur organa cerebri, quo solidiora fiune se & firmiora, quo libetior spirituum aditus
is & fluxus per eorum meatus, eo magis,, crescere & vigere ipsa menS videtur, quiae se iacilius, promptius 2 fortius determinae. ,, tur ad cogitandum, eumque diutius retiis, , net Easdem ideas, quak inter se compara.
re potest, uec tam facile distrahitur, adis
39쪽
is que idcirco mens in viris firma est. Dum
is vero deficiunt spiritus animales, dum ex is siccantur, rigescuntque organa num oris deis fectu atque inopia, vel nimia humoris cois,, pia recluduncur organorum meatus, Tum se ipsa vis cogitaudi languere videtur, ut se contingit in decrepitis lenibus. Ob easdemis rationes meus turbatur in ebriis, ct phreis ne licis, quia cum abundet, ferveatque ni- , , mius sanguinis & spirituum aestus, hin ,, oritur violenta fibrarum cerebri & arteria - rum agitatio, multaeque promiscue, ct tu - multuose excitantur ideae, dum per c cre- bri vestigia cum impetu & sine ordine cur ,, runt spiritus, tumque in musculos suunt M turmatim au varios motus inconcinnos, α,, convulsi vis similes excitandos. Contra in
,, lethargicis suffuso aqueis humoribus cereis, , bro, & spiritibus implicatis, vacui labo-
,, rant, residuntque nervi & musculi, unde , , stupor altus & diuturnus obrepit, totum. ,, que corpus occupat. in his autem omni- bus casibus, aut morbis non ipsa menS, ,, sed cerebrum curatioue inuiget, nec sub-
,, stantia spiritualis istas in se ipsa patitur viis, , cissitudines , sed tantum propter suam cum
,, corpore connexionem, a quo pendet tam-
is quam ab initi tamento cogitandi male affe- , , MO, sicuti fere manus scribentis . pende: ,, a Vitio, aut perfectione calami: Quapro-
, , Pter mens a corpore soluta, nec jam. Or- ganis ejus obnoxia prorsuS immunis erit ab ,, illis mutationibus extrinsecis.f. 3O. Tertio loco asserunt, animam e mortalem quia nascitur cam corpore, α pendet a corpore ut. existat. α' quia est Drma corporis. A.' quia, pereunte corpore,
cessat sinis, propter quem creata fuit, finia
40쪽
enim ejiis creationis est, ut corpus in inrismet. 4.' quia separata a corpore est in statu violento . Mira prorsus argumental Hoc loco sane dici potest vox vox, praetereaque nihil. Anima nascitur cum corpore, inquiunt adversarii, at vel ignorant, vel inique diis1-mulant, ratione penitus diversa oriri, hoc est non per generationem, ut corpus, sed per creationem, prout simpleX ejus natura fert. Quamobrem ex dissolutione corporis nocieon sequitur, quod ipsa pereat, nempe, an- nihil e tur a Deo. Neque ex eo quod pendeapa corpore, ut existat, cum ipso corpore perire debet, nam pendet a corpore, ut existat, tamquam ab occasione, non tamquam a
principio, in quo, & per quod existat; unde
pereunte corpore, ipsa superesse potest, ut
patet. Quid dein sibi volunt adversarii, dumajunt, animam esse formam corporis 2 anima profecto in hoc sensu tantum forma corporis dici potest, Uatenus corpori conjungitur, ut illud vivificet, regat, sic moderetur, non quatenus sit ejusdem modificatio; quare evidens est, esse a corpore omnino distinctam, ac diversam, ideoque dissoluto corpore, eam existere posse. Quoad teruam difficultatem dicimus, pereunte corpore, cetasare finem secundaritιm, propter quem anima creata fuit, non vero finem primarium. Finis enim primarius, propter quem anima, resque omnes creatae fuerunt , fuit divinae gloriae manifestatio, ac participatio divinae S ita tis, qui proinde pereunte corpore, semper
perseverat . Tandem quoad ultimum, etsi ani. ma separata a corpore esset in statu violen εο, non propterea consequeretur ipsam interire. Cum enim sit substantia, simplex, in terire nequit, nisi annihilatione, quae ab ipsis G ea