Caroli de Aquino Societatis Jesu Orationum. Tomus 1. 2.

발행: 1704년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ORATIO IL

Habita in Aula Maxima Cosi ii Romani

in sudorem Instauratione.

Expenditur & illustratur Epigraphe , Tabulae marmoreae incisa, & Fronti Collegii Romani praefixa,

RELIGIONI AC BONIS ARTIBUS; Et osenditur , nullas esse fine Religione

artes bonas.

pientissimis prudenter instituta, tum illud praeclaro consilio usurpatum fuisse judicaverim,ut quam quis que Sapientiae partem prς-cipuo 1tudio indagandamsbi atque excolendam statuis et, ejusdem

42쪽

specimen aliquod praegustandum palam proponeret brevissimis quibusdam monitis, quae

aut pro foribus Gymnasiorum marmoribus impressa legerentur, aut per ora manusque hominum tradita, vulgo innotescerent. Hinc

in Delphico Apollinis tepto,edito in loco prς- fixae conspiciebantur breves illae praeceptiunculae, e quid nimis: Nosce te ipsum . Hinc Pythagorae Symbola, Zenonis Corollaria, Gnomae Epicteti, Scita Platonis,ex quibus de illis

doctrinarum luminibus , universaque quam profiterentur arte docendi, cuivis erat integrum serre judicium ; ad eum ferme modum, quo C li Mensores ex levissima nictantium siderum scintillatione de eorum magnitudine atque praestantia certissimam capiunt conjecturam . Ego vero etsi nihil habeo persuasus , quam hujus forentissimi Athenaei ter maximo sanctissimoque Conditori multis justissimisque de causis magnopere nos esse devinctos, tamen haud satis scio, an quidquam munificentissimus Pontifex ad gloriae diuturnitatem perennius, ex usu vero Reipublicae commodius saniusque providerit, quam ut inscriptione illa, Religioni ac bonis Artibus , in ipsa Academiae fronte extantibus elementis sublata, consecuturis aetatibus sui rationem

43쪽

ORATIONUM.

consilii, nostri praescriptionem officii, vestrorum, ornatissimi Juvenes, signum quoddam

ac tesseram studiorum, marmoreis Tabulis consignatam, expromeret. Urbem siquidem, quae sedes est & Magistra Religionis,exterosque omnes ad eam assidue confluentes, hunc maxime florem studiosae Iuventutis ex Italia Europaque collectum, in ipso hujus Pal straeliterariae limine perlegere statim ac penitus animo imbibere oportuit, Religionem artessique homine libero ingenuoque dignas ita hic nexus atque jugatas esse, ut, incolumi securitate bonoque statu Reipublicae, non modo distrahi invicem atque divelli, sed ne latum quidem unguem disiungi possint a mutua cognatione atque complexu. Ut quemadmodum ignaros rudesque Geometriae nefas erat Platonis disciplinam attingere, ita ad Grego rianum hoc honestarum Artium Domicilium aditum sibi omnem interclusum esse sentirent, qui inter Religionem S artes bonas nescio quas divisuras comminiscuntur: tanquam

animus liberalibus ornamentis excultuS,e formula Divortii, jubere possit Religionem va- flere, sibique habere res suas . A nostris literis studiisque longe potiorem Caeli rerumque destium rationem ducendam esse, quam

44쪽

Geometrς Platonici terrae ejusque dimensionum habuerint, disertissime praemonet e muto pariete Epigraphe , altius quam est incisa marmori, huc ventitantium cordibus defigen-ga,Religioni ac bonis Artibus. Quocirca rem facturum me credidi solenni huic literarum repetitioni opportunam, hac vero frequentia& celebritate dignissimam, si ad inscriptionis

palam expositae vulgatissimaeque commentationem aliquam orationem meam accommodaverim, qua mihi demonstrandum proposui, Religionem bonarum Artium parentem fuisse, moderatricem esse debere, firmissimam illis felicitatem haud dubie parituram. Neque vero mihi solicita oratione apud Vos opus esse Video, ut ostendam, vetustissimos illos disciplinarum institutores,quos privmos bonae mentis fabros Tertullianus apposite nuncupavit, nullam duxisse fatis praeclaram firmamque laudem in humana studia a suis laboribus derivatum iri, nisi illis tu altissimo dignitatis gradu collocatis speciem Religionis magnifice obtenderent. Conatus quippe Omnes frustra fore apud se statuebant, nisi in in- i timos hominum sensus ea opinio pervade

rei a Deo profecta & propagata, ex Religionis modulo dimensa esse atque descripta, quavi sibi

45쪽

46 ORATIONUM

sibi humano magisterio traderentur. Ut enim parietum tectoria , auro imbuenda , certis prius medicamentis inficiuntur ; ita humanae artes , cum eX Religione quasi succum & colorem ducunt, alliciunt mirifice animos, risique penitus inolescunt. Huc spectavit antiquitas , tunc minime ab albo veritatis abludens , cum suis fabularum involucris maxime luderet. Quorsum etenim Minervam e divi-' na mente procreatam , Mercurium vero tal ribus subvolantem super humana omnia emi nere confinxerit, nisi ut caelestis origo humanis inventis nomen atque authoritatem commodaret suam ' Ut autem Philosophorum vetera illa & externa in transcursu praeterVΟ-lem , quorsum Pythagoras disciplinam suam, sive illam Musicae concentu finiret, ad caelestium orbium modulationes exegit, sive Arithmeticae legibus concluderet, caelesti illam preconio,numeros Vero ipsos singulatim divinis appellationibus, ut apud Plutat chum legitur , insignivit ' Quorsum humanae Sapientiae columen Plato, ut suam adstrueret,

ab;udicata a Mortalibus omni Sc lentia veritatis , earum modo rerum , magno studio adhibito , reminisci illos tradidit, quas prius in C lo expertes corporum didicissent. Nulla

46쪽

alia profecto causa persuasit ari gyptiis,ut pollinario cribro adumbrarent studia literarum , Atheniensibus, ut dextero pede sublato sim Iacrum Palladis dedicarent, Scythis, ut divinos honores haberent Prometheo, qui primus humano generi abstractu e Cςlo ignem,

lucem nempe Sapientiae commonstravit .Jam vero non Augures pecudum extis fidem ullam, non Sacerdotes oraculorum sortibus ullam authoritatem , non legum Conditores praescriptis suis reverentiam ullam conciliare

se posse arbitrati sunt, nisi divinationes, praesagia, legum sanctiones ad Dei alicujuumperium nutumque referrent. Nam Poetae,quos satis constat primos omnium θεολογήμενα scripsisse, Deo agitante incalescere semper est creditum , ut cum primum Poetae esse inciperent, homines esse desinerent. Sed nihil necesse est, externis fulcire adminiculis rem oraculis veri Numinis testatissimam. Fugite quippe credere, aut Platonis disertissimam platanum,autJovis quercuS Vo cales , aut Apollinis fatidicas lauros , aut demum nescio quam inauratis ramis Proserpinae sacram arborem a Sapientia in sedem , ubi

nidificaret, fuisse delectam; sed arborem illam alteram, quam scientiae boni malique gi

47쪽

gnendis eductam fructibus, non Athenis Plato , non Dodonae Iuppiter, non Delphis Apollo , non Cumis Proserpina, sed rerum omnium sapientissimus opifex ac moderator Deus sua, ut sic dixerim , manu consitam in illa primaevis Parentibus posita voluptatis

Regia consecravit. Atque utinam primi Mortales honorum ac malorum scientiam, rem unam omnium maxime sacram, reformidas sent attingere : nae illi subduxissent sapienter securitatis suae calculos, nec amoenissimae se- .dis amissione mulctati calamitatibus grumnosae posteritatis immanem fenestram patefecisi sent. sed enimvero adeste animis,quod humanissime facitis, illasque expendite admirabi ies scalas Jacobo Patriarchae per somnum obmlatas. Deum summa oris Majestate graduum fastigio innixum aspicite;ex quo c testes Au' lici, bonarum, ut interpetrari licet, artium Genii, unice digressi , recta ad Authorem suum subinde remigrant,ut eundem S sui originem motus, ct requietis esse centrum, postqv ntam libet per aliena spatia excursionem,

insinuent . Ad haec revocate in memoriam Uxorem alienigenam, humanam scilicet eruditjonem , ad Moysen, Mulierem Moabiten ad Dei Populum adductam, & illas libera lium

48쪽

lium Artium lacinias fimbriatas, a deaurato profluentes vestitu Reginae Religionis n1 fallor ) amictae varietate . Postremo rem ipsam non mutuatitiis coloribus ruditer informatam , sed suis expressam lineamentis conspicite in antro Bethlemico, ubi ad cunas pedesique Infantis Dei, verae Religionis Antistitis, Regum in Oriente doctissimorum effictam animis, distinctam muneribus, ipsam contueri licet humanam sapientiam, splendido demisisionis, luculentissimo originis sitae testimonio,

Procumbentem .

Cum igitur bonas artes, incredibili hominum heneficio, ad nos divinitus delatas fateamur necesse sit, ut in illis colendis & exornandis tantum nostri laboris existat, quantum in eo, qui illas nobis impertiit, beneficentiae ct amoris enituit ocum unanimis gentium omnium consensus tantum Religioni tributum esse voluerit, ut ea solum Auspice & Praestite ad hunc ipsium sapientis cultum mortalium animi accenderentur, quam perverse atque Praepostere, imo vero quam temere & injuriose cum illa egerint, qui pulcherrimum partum , tanquam subdititium atque furtivum agremio contenderint honestissimae Parentis abducere, curisque literariis adjungere ani- D l mumi

49쪽

mum, si de veteri & clientela moderatricis optimae studiorum penitus abrogata, sine qua nec commodam illa tractationem, nec perfectam laudem consequi postunt Neque enim nulla ratione & consilio Religionem dictam putaverim, quod humanas alliget mentes . Nam quemadmodum Isthmus prohibet, ne maria confundantur, ita Religio interventu objectuque obtinet suo, ne liberales disciplinae lineam 1uam transiliant, ac deviis errorum itineribus, suopte , nullo nimirum ductu aut

certe inconsulto, exspatientur . Protheum accepimus , rerum futurarum

consultissimum Augurem, citatissima sui cor- Poris in omnia rerum prodigia conversione, accedentium ad se vota precesque miris modis eludere atq;ludificari consuevisse.Quod si injectis manicis pedicisque arctissime conqstringeretur, tunc facetissimi ingenii divinator , ex leone, ex igne, ex dracone, in pristinos vultus restitutus,certissima oracula, &nullis ambagibus involuta , pronunciabat. Nihil opus erat officiis Vatem delinire; cogere oportebat : adstricto vinculis corpore vocis libertas redimenda erat. Supplices populi, inusitato obsequii genere, Deum violare debebant, ut colerent ι non nisi tanquam alori.

50쪽

Ioris subacto mancipio expressuri rem maxime omnium liberam, Veritatem . Ad hanc ferme imaginem Religio vitae custos atque

Magistra si minus humanis disciplinis manum injiciat, easque dictatorio quodam imperio

adductis frenis contineat,ut non in alto,quam honesti circo se exerceant, tacitos animorum /vestrorum sensus, & intimas appello cogitationes vestras, bonasne in posterum artes atque laudabiles nos esse habituros existimetis, an pestes & ostenta tristissima Civitatum,quae nos resque nostras funestissima contagione polluant,cursuque incitati isimo rapiant ad interitum ' Continuo interpres illa atque inter- nuncia Divinitatis Theologia, errorum colluvie deformata, draconem induet, & sibilis nocentissimis nullum sibi modum statuet a fandi teterrimum virus, intentandi certissimam perniciem , ac passim intrudendi nefariam opinionum, libertatis nomine , servitutem . Ethice, optima cultrix ingeniorum, non humanis vitiis medicinam facere instituet ; sed excussis honestarum praeceptionum repagulis , leonis in morem grassabitur, &de praeda solicita curam abjiciet aequitatis . 1lla vero gubernatrix urbium Politia, immanisi simae tigridis rabiem S ingluviem referenS , D a non

SEARCH

MENU NAVIGATION