Caroli de Aquino Societatis Jesu Orationum. Tomus 1. 2.

발행: 1704년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

61 ORA IONUM men, ad cujus non modo certi ssimam Jaudem . sed absolutissimam felicitatem nihil ae-

que conducit, quam ab illa ne Attalicis quidem conditionibus, universaque felicis Amaltheae proposita mercede deflectere tHanc Vero causam omnem, quam latissime patet, in hac solum Civitate, Religionis& bonarum Artium sede simul & praeceptrice , libet excutere . In hac, inquam , Civitate , quam non Apollo aliquis aut Neptunus o pere cementitio , ut Phrygiae decantatam Urbem, sed rerum omnium effector Deus sise per solidissimam Petram stabilivit atque firmavit : cujus imperium ita molitus est,ut reliqui Principatus, si hujus magnitudini officerent, funditus excinderentur, aut inglorii consenescerent; si ejusdem dignitati adstipularentur, summam existimationem, aeternam laudem, & celebritatem nominis obtinerent: cujus doctrinam ita corroboravit, ut ad hanc Iucem collata veterum oracula ineptiant, Ethnicorum sapientia desipiat, sectariorum exitiosa guttura obmutescant : cujus leges divino consilio temperatς jussas olim latasque plurimas ab hominum sapientissimis facile antiquarunt . Neque enim hic moror importu

num illud ex Arabia & funestissimum Ani

mal,

62쪽

mal, Mahometem , quem ego non Legislatorem , sed legum omnium bustum, & e Ve 'so rem impurissimum nominaverim. Hujus f Orro Urbis quis imminuere dignitatem aggresisus est, qui non eidem robur adjunxerit i quis authoritatem infringere, qui non illam tutius communi verit i quis sanctissima jura rescindere, quae non indidem firmiora praestiteriti Saevissimis seditiosorum hominum turbinibus affata non elanguit; maximorum Principum conspiratione concussa non succubuit; trans fugarum odio, furore Barbarorum, tanquam decumanis fluctibus agitata, mole, idest, Petra sua tutissima, de statu dignitatis indejecta, non fluctuavit: ejus demum leges qui sanctissisime coluerunt,inC litum collegium cooptati divinos honores sunt assequuti; qui easdem calamo propugnarunt, inter Christianae S pientiae Magistros ascripti, in luce gentium,

in omnium ore, in aetatum omnium laude &admiratione versantur. Neminem fugit, ad subruendam hanc Regiam veritatis non decennali, quod est de ilio a Fabulatoribus scriptum, sed continentium saeculorum obsidio- -.ne , impiorum dogmatum Architectos consilia sua nefaria contulisse. Exactae vigiliis no

stes , volumina librorum pravissimis opinio

nibus'

63쪽

6 ORATIONUM

nibus saturata atque referta, Iahoris nihil iiDidustriaeque praeteritum, ut ingenio, moribus, stellarum positura longe dissitae gentes eodem c ni volutabro contaminarentur; addita postremo, quo irretiendis populis nullum validius invitamentum, spe fiduciaque licentiae, vitaeque laxioris impune in posterum transigendae, ostendant vero illi, quem laboriosi conatus abunde magnum pretium fructumque retulerint; manipulos aliquot ex tam pingui sibi pollicita messe , ex tanta Regnorum direptione praedam aliquam satis diuturnam proferant explicentque. Quamvis quas ego praedas, quae spolia obscurissimorum hominum narro i Non procacium ingeniorum errores ipsi, ut diserte dicam quod res est, lapsusque enormissimi in memoria posterorum aliqua superessent, nisi illos, aeternis impres se monumentis, regioque Religionis annulo signata sanctissimorum Ecclesis Patrum scripta redarguerent atque refellerent. Ipsa eorum nomina situ & illuvie obsita, ab omni vilescerent recordatione detersa, nisi a subli- mium Scriptorum calamis confossa turpissimas notas sempiterni dedecoris circumferrent . Marciones, Arii, Sabellii, Nestorii, otque depravatae Religionis veteres Antesi-

ὶ gnani,

64쪽

signani aut computrescunt penitus in altissimo pulvere Victoriarum, aut in tenuissimi inglorie superstites reliquiis Sodalitii, in angulos nescio quos abditi atque retrusi, nec satis digni anxie requiri ut vincantur, lucem hominum pertimescunt . :Quod si superiori saeculo exortae a divinis institutionibus alienae opiniones adhuc non Obscuras Europae Provincias infelicissima caligine involvunt, immortali prolixaque cum gratiarum actione excipere nos decet atquς deosculari supremi Numinis. beneficentiam , cujus optatissimo munere,in extremo hoc flexu saeculi, summi maximique Principes salutant ac suavissimo Ecclesiae jugo cerviceS regias iubdidere, utque praestantissimae Nationes, quarum in Europa Asiaque est late pollens imperium, ad hanc lucem ab infamibus illis scopulis syrtibusque cursum auspicato si dere in clinarent,vexillum quoddam altissime sustulerunt. φQuo magis ornatissimi Iuvenes, per ego

E . . VOS' Insinuat magnum Moschoυiae Ducem, et Septemυirum Augustalem, Saxoniae Ducem ; quorum prior non hυia palam dedit indicia propensi in Romani Pontificis obedieniliam animi; posterior, Haeresi 6M'. raω, Polonis Em o restantiatus .

65쪽

66 ORATIONUM

vos vestram indolem obtestor, ut praeclaram occasionem strenue urgeatis , ut nullam partem refugientes literarii sudoris,non deseratis honorificam statione promovendae studiis vestris,omnique exerto virium nisu,propagandet quam latissime Religionis: ne, cum vobis tam larga, tam parata messis quasi divina virgula praemonstratur, tam beneficae clementissimi Numinis indulgentiae, tantaeque praeclarissimarum rerum gerendarum opportunitati de incitamento defuisse armamini. Ad has sublimes spes summa contentione animorum a s surgite; regiam hanc viam insistite; ad hanc optabilem metam omni alacritate plenoque gradu contendite . Nihil magis e re vestra,nihil magis e publica feceritis ,.quam si ad hanc

curam nisus omnes conatusque vestri appensi ac numerati esse videantur. Tum praeterea,si ad hunc propositum finem curas omnes CX-quisite & sedulo conferetis, literariam omnem exercitationem laboresque susceptos vobis fore jucundissimos apud vestros animos statuatis ; similiter atque bellorum onera levissima Ducibus esse Cyrus apud Xenophontem amrmat, quod laus & gloria mirifice leniant laborem imperatorium . Ut autem ad illam redeam marmoreis exaratam notis inscri-

66쪽

scriptionem, Religioni ac bonis Arethus, illud Gregorianae rilladis Symbolum & Insigne

observate diligenter & colite: Vos vestraque studia illi Termino consecrate, certo auspici perpetuitatis. Marmor illud, firmissimum cubum,ac plane Verae solidaeque virtutis esse ducite . Ancile tutissimum existi metis e Cego demissum, cujus objectu ictus suos eludi, impetus retardari, Vaticani hostes serio dolent & lamentantur . Quor si Divus Paulus,data ad majores vestros Epistola,egregios caeteroqui Philosisphos, a pertinaci errorum impietate infatuatos, per extrema miseriarum vitam duxisse commemorat;vos conjunctam cum Religione humanam sapientiam privatae publicaeque felicitatis idoneum sponsorem , praedemque certissimum habeatis. . . i

67쪽

i Sapientiam neque ostentandam es se,

neque occultandam. Habita in Aula maxima Collaeii Romani in Iolenni Studiorum Infauratione. IHIL aeque curandum sibi, matureque providendum existimare merito sci lent ii,qui per incertos undarum aestus navigia regunt & moderantur,quam

ut stellarum Caelique scietiam, quantum industria ingenioque praestare possunt, expensam habeant . Priusquam naviculam infelicem mari committant, caelestes orbes sedulo intentoque studio perva-derqnecesse habent, ad eorum pervestigationem Soasilia animosque referre, & ex remo-

68쪽

isima regione, maximamque partem in conjectura possita solicitae, quam profitentur,arti , semper anceps, plerumque fallax accersere patrocinium . Taedarum firmitas , flexurae velorum, clavi magisterium, speculatores, proretae, remiges, anchorarii, frustra fuerint astrorum rudibus & ignaris . Postremo adoptatum terminum neutiquam rude dirigat navigiolum , qui C lum non calluerit ac prope rexerit prius .Tanti est gubernare breve,&ligneum avaritiae maria fatigantis hospitium, nullo plerumque satis digno periculis res pondente pretio . Liceat hic mihi ustirpare vulgi sermone tritum illud & exculcatum, navigationi consimilem esse, tot agitatam curis , tot obnoxiam casibus hominum Vitam . Ut enim apud naviculatores ref est magni operis & negotii, probe sciteque C lo uti, quod oculis quidem claritudine sua explic tum , mentibus Vero nostra hebetudine abditissimum esse natura voluit ; ita phofecto ii, qui Reipublicς commodis studium omne collocant suum , rem longe operosissimam CX- plorando tractandoque cognoscunt, rectam administrationem usum uue sapientiae, quam& mortalitatis solatium habemus , & praeci- puum instrumentum parandae retinenda ue

69쪽

7o ORATIONUM

felicitatis. At nisi bonorum omnium parens illa & procreatrix , certis sinibus constitutis, Verecunde casteque exerceatur, exolescat &corruat necesse est ratio omnis, societas, &ordinatio publici status. Nihil autem minus praestantia patiuntur ingenia, quam in doctrina modum; & multo dissicilius est, sapientiam temperare , quam regnum. Ego Verout argumenti uberrimam copiam, S infinite fluentem , in pauca contraham, non aliud statuerim sapientiae temperamentum , quam quod Persarum Reges prodiderunt esse Potentiae . Solenne illis erat, cum in aciem progrediebantur , prae universis ordinibus em-giem Solis extollere, non qualem contentis oculis sustinere non possumus,nec ruris opacitate nubium coopertam, sed orbe crystallino inclusam, opportuno nempe repagulo,

quod molestam inhiberet lucis ostentationem , nec detraheret dignitati . Potentiam sapientiamque gemina esse novimus element diligenter compositae Politiae. Quam itaque Reges illi Potentiae tesseram praeterebant, in alterius argumentum non incommode mutuabor , in hac redeunte quotannis literarum celebritate demonstraturus, disciplinas non aetanter & dissolute, nec rursus avare & re

70쪽

strictὸ, sed, media quadam tractatione ac veluti cursu, sobrie accurateque tradendas.

Quod si rem inspiciamus ipsam, & vulgi

existimatio paulisper facessat, non ita sordidum despectumque sapientiae nomen est, non ita eadem, quemadmodum de vilissimis Servitiis Tullius loquitur, empta de lapide, ut in solido illius ornatu veraque imagine se impune traducant, quibus literulae ad ostenxationem,civiles disciplinae in quaestu sunt. Neque vero effusa inanique exultatione, aut anabitione joculari, fas est aestimari res sacras: divinumque animorum ornamentum, Vera doctrina , non quantum perstrepat atque lasci-Viat, sed quantum emolumenti fructusque incommune conferat, perVidendum. Eorum nomine, quibus bonae literae cordi sunt, ossicii gratiam Platoni referimus, qui Sophistas atroci stylo ex albo eruditorum erasit,eosque verbis plusquam Herculis, quia SocratiS, ag gressus, non uno in loco apertissimum fecit, quantum a doctrinae elegantia distaret scurrilis ostentatio, technaeque illa: Verniles, quas Gellius fallaciosas ambages, Accius fallacilo, quentias nominavit. Apagesis linguacissimos, suique immodicos logodaedalos , sori cymbala, compitalitia crepitacula, locutulejos, &α 4 Prae

SEARCH

MENU NAVIGATION