Methodus ad eos adiuuandos qui moriuntur. Ex complurium doctorum, ac piorum scriptis, diuturnoque vsu, & obseruatione collecta. Auctore ... Ioanne Polanco, theologo Societatis Iesu

발행: 1590년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

METRO D. ADIUVANDI

aeterna sis sollicitus. Matt.s. Quarta, Scias, qu5d tu non tam Pateres filiorum tuorum, quam Deus, qui paternam de omnibus prouidentiam gerit, nec cadit passer super terram si e ipso. Ne ergo existimes, quod si eos tu relin-Cuas , Deus cos relinquet, quia diligit Deus omnia quae fecit. Prolice ergo secundum consilium Apostoli, omnem sollicitudinem tuorum in Dominum, r. Pet. F. quoniam ipsi cura est: de illiς:& si in Deo lsperaueris, & omnino ei reliqueris curam hanc, multo magis tuos iuveris tali

fiducia , quam si de eis frustra sollicitus

Quinta, Charissime, sarcina iter longum facientibus impedimetum esse solet: longa tibi iam via facienda est, 'sque ad Deum, ante cuius tribunal breui si bis, proinde deponenda est omnis sarcina curarum superfluarsi , & affectus terrenorum , qui tibi peccatorii multorum causa fuit:& si modo no eam relinquas, a Deo summo bono separare te posset in aeternum. Expedi ergo cor tilum ab hoc inutili onere , ut eleuari possit affectus tuus ad arterna bona desideranda. Sexta, Tam vitam tuam, quam bona omnia huius mundi non illa,sed mutuo,

data

102쪽

data fuisse a Deo intellige , ut illis, tanquam mediis, utereris ad melius ipsium cognoscendum, & amandum , & ei seri utendum. Si ergo Deus a te illa remouet, nullam tibi fac1t iniuriam , & si te hic disponis , ut ad ultimum finem , scilicet beatitu inem peruenias, nihil est quod me ia ad illum consequendum donata,amplius desideres: potius quam Eeelo. diu viuis , quicqui ct potest manus tua, instanter operare, & de bonis tuis dispone quam Optime,ut eorum fructu di-

teris in aeternum. Septima via, est exemplorum. Sic em Exemplago dici 'potest, Christus Dominus nu- ad Ierredus in Cruce mortuus est, imitare tu li- nos asset benter eius nuditatem , omnes affectus sem miti- ac terrena exuendo Dominus gardos. Deus omnia abstulit, praet0r uxore, quae Iob. r.

illii affligeret t ille dixit, Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar ad illam : Dominus dedit Dominus ibstulit, sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. sic & tu dicas,&C. Sancta Martha, tempore mortis iussit se sub dio , in terra & super cinerem collocari ,& iuxta crucem poni , R ex

Euangelio passionem legi : hunc affectum

103쪽

ctum, a terrenis animam abstrahendi, j

Sanctus Martinus Episcopus luper ci nere, dum moreretur, iacere voluit , &sic decere Christianos aiebat:& cum dicerent eius fili j spirituales , Cur nos det seris Pater 3 &c. dixit ille , Domine , uadhuc populo tuo sum necessarius , non rccuso laborem, scilicet vitae. Tu ergo Martinum imitare , potius callestem,

quam terrenam vitam. amando , Vt Vita

sit tibi in patientia, s si Domino sic placuerit , ut tuos adiuves J mors in desiderio. Sanctus Franciscus, ut moreretur nudus, in terram se constitui fecit. Sanctus Ludovicus Rex Franciae idem scit, & quidem super cinerem,& sic ex- . tensis in modum crucis brachiis , mo tuus est. Per ρη ato via est orationum, quas prae

reprim ctuum terrenorum, quae animam meam pungunt, & inquietant, & salutares cogitationesin caelestium desideria impri- me cordi meo. Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum, concupiL

104쪽

ῖ o syinya MORTUNTUR. Qcit,& deficit anima mea in atria Domi-i ni : elegi abiectus esse in domo tua Domine magis,quam habitare in terberna- culis peccatorum: quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Et quaeda

ex his, qui septa dicta sunt, vel lia de

beatitudin e hic dici possent,prout qgrotantis habitudo, & captus exigere vide- Val. . bitur,'ut illud. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae,& torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae, & in lumine tuo videbimus lum&Est tamen animaduertendum , quods aliquid potest fieri ab aegrotante ad prouidendum suis,per testanaeiarum, vel aliis suos commendando, vel aliter , id non est omittendum.

uiου cum impatientibus agendum sit.

Cci Dir aliquando, ut imis patientes sint aegroti, propter idolorem, vel molestia morbi, &precipue, si propter pau- pertatem,vel aliam causam,desint remedia opportuna, vel alia super remant adiat uersa. Sunt ergo in ea parte quatuor modis iuuandi. Primus est , compati

, aegro

105쪽

Copassio

ostendenda in affectibuF.

aegroto ex animo , & prae se ferre compassionem , & si etiam posset, opere ipso curare, ut subleuetur: id enim praeterquam quod minuit impatientiae causam cum faciat ab aegroto cognosci charitate in iuuantis, disponit et , ut libentius audiat, & facilius acquiescat omnibus, quae ab ipso proponuntur. Secundus modus est per rationes Priama est, qudd impatientia non iubleuat, sed potius auget malum ipsam propter quod habetur, & quidem tanto magis id dolet, quanto magis contra volunt tem suam quis patitur. Tollit praeterea meritum patientiae,quod est maximum. Cur ergo non facit , qui patitur, de nocessitate virtutem, secundum consilium Chrysostomi, ut patiatur cum merito illud ipsum,quod nihilominus sine meri to pasti, rus est 3 imo ra minus patietur, quia dum voluntarie ample latur , imminuit malum suum. Tribulatio enim fugientes acrius peis equitur, & amigit, sponte propter Deum eam suscipientes

multo minus.

Secunda, quod haec mala mittit ad ipsum Deus qui pater est amantissimus,& medicus sapientissimus & mittit ad ipsius bonum , unde debet, ut medici

106쪽

lam amaram , & tamen perutilem , de nanu ipsius, bono animo recipere , &gratias agere. Vnde Salomon : Fili mi, P ρνς noli negligere disciplinam Domini, nec fatigeris , dum ab illo argueris : quem enim diligit Dominus, castigat : flagel- Imbr. lat autem omnem filium, quem recipit. Quod si cum actione gratiarum flagellum exceperit, erit illi ad maximi meri

ti coronam.

Tertia, quia cum Deus iustis limus sit, non relinquit peccata sine punitione, vel in hoc mundo, vel in alio est autem multo melius hic purgari peccata per tribulationem, vel afflictionem , quae Iovior, Sc breuior multo est , quam in purgatorio. Unius enim horae dolor in hac vita,patienter, & voluntarie toleratus , velut lima quaedam , rubiginem peccati magis tollit, quam dies multi,& forsitan menses, Τί anni, & quidem in acerbissimis tormentis , in purgatorio. Dicatur ergo aegrotanti,& impatienti , ut cogitet, quod in vita sua non parua peccata ad mi sit, propter quae poenam est commeritus; unde huius infir mitatis, & moreis si Deo ita pi Acuerit lamictionem patienter tolerare debet, &Deum rogare, ve eam in remissione pec

cato

107쪽

METHOD. ADIUVANDI

catorum admittat,& purgatorii cruciatum in eum commutare dignetur.Quo si fecerit voluntariam poenam , alioqui necessariam, modo praedicto, cum comtrito corde,& in Deo confidente,&culpae, & poenae remissionem magnam obtinebit. Quarta, quia mittutur huiusmodi a fictiones, ut ob amore reru huius mundi magis hominum affectus auellantur,&ad bona aeterna conuertantur.Et ideo

Deus solet e sie cum amictis , & adsumma bona eos promouere. Vnde illud Psalmistie: Cum ipso sum in tribulatio-

ne ; eripiam eum,& glorificabo eum. Quinta, aliqua lo mittuntur afflictiones , ut virtus patientiae, humilitatis, Ddei , & spei probetur, & crescat cum ea meritum. Vnde Ecclesiasticus: Omne, quod tibi applicitum fuerit,accipe, & in dolore sustine , &in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne prooatur aurum, & argentum; homines vero

receptibiles , in camino humiliationis. Et vi in hymno quodam Ecclesia canit, Illuc sid est,ad Caelu) introducitur omnis , qui ob Christi nomen hic in mundo premitur usionibus, & pressiaris expoliti lapides suis coaptantur locis, per

manus

108쪽

manus artificis: disponuntur permansuri sacris aedificiis. Bono ergo animo serenda sunt, quae nos expoliunt , ut caelestis Hierusalem vivi lapides emciamur. Tertius modus, est per exempla , Ut Exempla

Iob, Thobiae Joseph, Dauid , Virginis eo ra im Mari , tot Martyrum, & super Omnia patieti eYemplum Christi crucifixi plurimu ad tiam.

patientia valet: & ut ei aliquo modo vicem reddamus , patienter hanc partem crucis,quae nobis communicatur a diuina prouidentia ,subire nos decet. Quartus modus est per viam orationis , quam praeeunte eo, qui iuuat, dicat aegrotus: vel fallem corde, si non potestore, dicentem sequatur, huiusmodi sunt, iMbasi quae subduntur, & aliae similcS- tiam. Domine hic ure , hic seca, id est , in hac vita, ut saltem in aeternum parcas, ut ait Augustinus. Domine Deus meus, qui quos diligis castigas , sin ego quaso, de numero filiorum, quos diligis in vitam aeternam, quandoquidem sum ex illis, quos castigare dignaris. Domine Iesu , adiutor in opportuni- itatibus, in tribulatione, adsis iam mihi in afflictione mea,& diuva me,vel sub leuando afilictionem vel vi tibi grata

109쪽

sit,ueram patientiam tribuendo, i cedat illa in honorem tuum, & bonum meum. Gratias ago tibi Pater amantisti me, qui non minori misericordia castigas, uquam consolaris, propitius quaeso mihi csso, & virtutem ad bene serendum ea, quae me vis ferre,tribue. Sic aliae orati0- lnes fieri polluntasuid agendum cum his, qui fidei tentatio-

mbus molesti us agitantur. χCAPUT XII.

mone.

N iis,quae ad fidem pertin&, dupliciter homines indigere

auxilio solent. Primo cum non explicite credunt, quae tepore legis gratiae explicite credi oportet: & quid agendum cum talibus , capprimo dicitur. Secundo, cum a Daemone concutitur fides , quae totius aedifici j spiritualis , & rerum sperata darum est fundamentum, per varias tentationes , qui-b aes illo in dubium adducere infirmum de tota fide, vel de aliquo eius articulo nititur. Si ergo molestae sunt aegroto eum Da tentationes lauiusmodi, admonedus est, ut nullo modo disputet, vel rationibus

110쪽

ago cum Daemone, qui nihil aliud molitur aluam in eo , quod videt esse vehit basim aeternar ipsus salutis, subuertere, quia sne sde impossibile est: placere.

Deo,& dicat cum Psalmista,Domine,illumina oculos meos scilicet lumine verae fidei) ne via quam obdormia in morte, ne quado dicat inimicus meus Plaeualui aduersus eum,& cum EZechia, Domine vim patior, responde pro me.Et Cu Apostolis Domine , adauge nobis fidem.Iuuati etiam aliquo ex supradictis modis cap. .dicere,Credo in Deum,&c .sed inita primis iuuat unicam solutione omnibus argumentis Daemonis dare , & ei quantumuis multa repraesentanti dicere: Credo quidquid credit sancta Mater ecclesia Catholica,& Apostolica, cuius caput unicii sub Cliristo , est Pontifex Romanus.Illa est: columna , & firmamentum veritatis, illa tibi Sathan, pro me respon-

gebit, disputa cum illa, si voles: mihi satatis est , quod credo quidquid illa credit,

cuius fides non rationibus innititur sed ipsi aeternar veritati. In hac arce fidei vi inexpugnabili, tutus erit ab huiusmodi Daemonis , quantumuis inasci tunis oppugnationibus, qui in agone mortis positus est.Et ita curet intellectu ab iis siq-

SEARCH

MENU NAVIGATION