Methodus ad eos adiuuandos qui moriuntur. Ex complurium doctorum, ac piorum scriptis, diuturnoque vsu, & obseruatione collecta. Auctore ... Ioanne Polanco, theologo Societatis Iesu

발행: 1590년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

& suauis eius prouidentia, de qua sperare

oportet, quod eo tepore nos vocat, cum

magis nobis expedit. Vnde illud Samst. Chrysost. quod boni tunc decedunt ex hac vita, cum meliores sunt ; mali, cum milius mali, quam futuri essent, si adhue viuerent. Ideo cu ipsi placuerit id facere, aequo animo mors est subeunda:& conuerte io sermone si videtur ad aegrotu, dici poterit; Charissime N. bono animo

esto,amat te Deus ut opus manuum suarum, ad sui imaginem factu, ut filiu, que adoptauit in Christo: no te deseret, neq; derelinquet, nec nisi suo tepore vita tua abscindet. Quod si modo te vocat, tibi persuade, quod id ipsum tibi expediat. Tertia, quod fidelibus qui in Domino moriuntur,mois non est proprie mors, sed transitus ad meliorem vita. Vnde in Eccles. dicitur: Melior est dies morti; β r, die natiuitatis, cum dies quo nascimur, porta sit ad mortem ; is quo morimur, porta sit ad vitam perpetuam. Idem Salomon : Laudaui magis mortuos quam viventes. Et Psal. Preciosa in conspectu Domini mors sanistorti eius. Et expres sus Christus: Qui verbum meu audit,& credit ei qui imisit me, habet vitam naeternam, & m rudicrum non venit, aed. transit

92쪽

transit a morte in vitam. Quis ergo sti: delis eam mortem perhorrescere debeat quae ad vitam veram via est3 Quarta,praesentis vitae miserias ab in eunte aetate cosidera,& forte diem unum 'ab illis vacuum non inuenies. In exilio enim & in valle lachrymaru a Deo po- . siti sumus, ut nos praeparemus per pinnitentiam ad veram vitam , quae aeterna &tota felix est. Non ergo debemus iniuquo animo ferre , quod ab exilio in patriam reuocemur: absit autem ut simus huius mundi ciues, sed potius dicamus br- υ- cum Apost.Non habemus hic ciuitatem permanentem, sed futuram inquirimus. Non aegre feramus igitur , quod a loco poenitentiae & lachrymarum, ad locum, A. s. Vbi laetitia erit sempiterna super capita

eorum, iuxta Esaiam, traducimur.

Tob. a. Quinta, si bene Tobias dicit, iiiij san- ctorum id est fidelium) sumus , & vi-

, tam illam expectamus , quam Deus daturus est iis , qui fidem suam nunquam mutant ab eo : & tamen tunc temporis fideles non ad caelum, sed ad limbum post mortem ibant: quanto magis nos mortem timere non debemus , cum

aperta iam sit per Christum caeli porta, id est, beatitudo , quae in Dei visione consistitr

93쪽

tonsistitZ unde potius speranda est mors

ut verae vitae initium, quam timenda, ut huius vitae terminus: non enim est Deus Matt.aa mortuorum , sed viventium, quoniam

omnes vivunt ei, dicit Christus. Ideo& ρέρνι- Apost. Si consurrexistis cum Claristo, quae sursum sunt quaerite , ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite non quae super terram:& addit, Mortui enim estis scilicet in hac vi- ta & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra , tunc & vos apparebitis

cum ipso in gloria Sexta, quandiu hic vivimus , militia est vita hominis super terram, finis militiae pax, & ita finis vitae fidelium requies. Sic in Apoc. dicitur de mortuis: Apoe.1 . Beati mortui qui in Domino moriuntur, am do enim dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Et Sapiens, Iustus si morte praeoccupatus fuerit, in Sap. . refrigerio erit. Libenter ergo charissime,lacta cogitatum tuum in Dominum , & admitte is 1 cum actione gratiarum mortem, quandocunque a Deo immissa fuerit: licet enim sit necessarium , Ut eam subeas si tamen id reddes voluntarium, de neces-

94쪽

Nini,' ti

tis reprimitur ex e

sitate virtutem faciendo, & vitam tuam offeres ad Dei beneplacitum,acceptabit cam Deus , ut sacrificium grati stimum,& ad insignem satisfactionem pro tuis peccatis , A meritum , & praemium

tuum.

Secundus modus iuuandi timidos est per exempla & auctoritatem , ut Christi Domini, qui cum naturalem voluntatem partis inferioris explicasset, dicendo, transeat a me calix iste,voluntate superiore quae rationem sequitur,dixit: Ueruntamen non mea, sed tua voluntas fiat. Sie & tu charissime frater, licet sentias horrorem mortis, secundum affectum naturae, conforma voluntatem superiorem cum voluntate Dei,& accepta aequo

animo quod illi placet, qui vitam hanc dedit, suo arbitrio finiendam , & aliam

meliorem vitam & perpetuam donare paratus est. David memor illius que vere vita est,& pr sentis miserias & pericula pertς sus, dicebat: Heu mihi,quia incolatus niciis prolongatus est : quasi longum illi videretur tempus exiiij. Beatus Paulus dicebat,Infelix eoo ho-

quis me liberabit de corpore mor-

tis huius)Et ex desiderio vivendi in terra

95쪽

tos Q, I MORIUNT V et viventium dicebat Cupio disso lui, & ense cum Christo. Et iterum : Mihi vivere 'bil.r. Christus est,& mori lucrum : quod si viuere in carne hic mihi fructus operis est, & quid eligam ignoro, coarctor autem e duobus , desiderium habens dic solui, & esse cum Christo , multo magis

melius, permanere autem in carne , ne- cessarium propter VOS.

S.Praxe dis rogauit Deum ut se ab hac vita liberaret, ne tot mala videret, &x exaudita est. sapiens in Eccles. dicit: Melior est Eril. r. mors, quam vita amara. Idem:Noli me- Eretob. tuere iudicium mortis , memento quae ante te fuerunt, & quae superuentura sunt tibi hoc iudicium a Domino,omni

Cum Hilarion a latronibus strictis

gladiis peteretur,sine metu quietus man- sit, & cum minaretur illi SC interrogar t . quare mortem non timeret, respondit, non esse quod mortem timeret, qui ad eam esset paratus.

S. Cyprianus in sermone de mortali tate : Quis sinquit) anxius est de egregii ab hac vita,nisi qui in fide dubius est, & P . spe vacuus 3 Illius est mortem timere, qui non vult Christi societatem , &F 2

96쪽

Mortis timor perorationes repesti

tur.

eius est, talem recusare societatem , qui non credit quod debeat regnare cum

Christo.

Sed prorsis immemorabiles sunt, qui

inissimo animo mortem subeunt , ut malorum culpae &miseriarum finem, &vi selicis vitae, ad quam omnes aspirare debemus initium. Tertius modus est per orationes iaculatorias. Dicat ergo qui iuuat morientes, aliquas breues orationes s& nitatur praeeuntem sequi aegrotus j quo les hae sunt: Domine Deus meus, naturalis qui- dem meus appetitus mortem exhorre- scit contentus sum tamen, si tibi sic placci,mortem subire, & hanc ipsam mortem & eius afflictionem offero ad honorem & beneplacitum tuum,cum paD sone & morte Domini mei Iesu Cnristi, & in meorum peccatorum satisfa

ctionem.

Deus meus,tu de nihilo creasti me,&xsque in hunc diem sustentasti, & rationis usu dotasti me, & per miserico diam tuam in fide Catholica, & in san- ctae matris Ecclesar gremio &Vnitate conseruasti me, & per viam quae ducit ad aeternae felicitatis finem deduxisti

97쪽

me: quid ergo retribuam tibi pro Om- Pot.rs. nibus quae retribuisti mihi Θ Domine ca- licem huius mortis de manu tua liben- ter accepto, & offero illum tibi,& ut dignanter admittas in odorem suauitatis,

deprecor. Deus meus , quamuis naturalis vitae amor mortem recuset , cum fiducia ta-

men auxilii tui dicam cum Domino meo Iesu Christo:Pater mi,si non potest calix hic transire , nisi bibam illum , fiat .

voluntas tua.Dicam etiam cum Davide:

In pace in idipsum dormiam & requie- ψscam, quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.

Pater misericordiarum & Deus totius consolationis,gratias ago tibi quod vehit tandem hora, in qua peccata &mala mea finem habebunt, & quod mihi tempus dedisti, quo me praeparem ad serransitum ex hac vita ad perpetuam. Tu ergo qui adiutor es in opportunitatibus, in tribulatione , adiuua infirmitatem meam ut in tuo seruitio & gratia, quod superest vitae mear,finiam. Dici etiam potest cum Iob,scio quod Iob. 19. Redemptor meus vivit, & in nouimmo die de terra surrecturus sum,&rursus ςircundabor pelle mea, & in carne mea

98쪽

llos I MORIUNTUR. catis, & meritum beatitudinis, elabi de manibus,sine fluctu, non sinat. Quod si dolet mori, quod Vita emen' ouid a dare,& multa bona facere,in animo co' diendum, stituerat suade dum est ei ut voluntatem eum inuis iam cum diuina co formet, & omnium imrerum loco, quas facere cupiebat ad Dei tu ,- honorem,& suam perfectionem, offerat vita eme Deo in facrificium vitam suam cum Vor dare quis luntate eius beneplaciti in omnibus im- , estet.

pledi: nillil enim Deo gratius,nec maius homines offerre possunt: & in eo, quod superest virae, nihil omittat eorum quae praestare potest tam in eicemosynis, si facultate habet,quam in deuota sacrame- torti susceptione,testamenti conditione,& aliis, quae superius dicta sunt, ad moriente bene disponendii , esse oportuna Aliqui timent mortem, & de eius im- minentis aduentu dolent,quia rebus te istiet cxrenis affectu magno adhaerent, scilicet ψζαμ dignitatibus , diuitiis , & voluptatibuς, μή terr 'vel personis, quas relinquunt,sibi charis simis,ut uxori, filiis,& amicis,vel sanguine coniunctis. Et maiorem habet occasionem is qui tentat, ad tegendum amorem terrenum,dum obtudit pallium pietatis , ut cum paruulos liberos, vel filias non collocatas,vel in paupertate consti-

99쪽

Remoueatur a praeses a mox testis, qui

assectus

terrenis nutrit t.

Rationes ad terre

tutam familiam relinquit Et id tune agit Daemon, ut dum allectibus, & curis

inutilibus tempus impenditur, &. anianus distrahitur, quae ad salutem aeternam ipsius necessaria sunt, minus prouideat, & exequatur. Qui ergo ad huiusmodi homines iuuandos vocatur , & talem in aegrotis affectum deprehendit, vel aliorum relatu cognoscit, praeter aliorum orationes & eleemosynas,qua pro talibus curare debet si sint qui eas facere possint quatuor mediis aegiotos hos iuvabit. Primo remouendo ab aegrotante quae possunt inordinatum hunc affectum nu-3rire quo ad eius fieri poterit', qualis est aspectus personarii, quas humano amΟ-

re diligit, puta coniugis, filiorum, & si quae alia huiusmodi sunt: & colloquia de illis. etiam absentibus t nisi quatenus ad prospiciendum eis , mentio illorum

esset necessaria expedit vitari. Secundo , rationibus affectus hic est temperandus. Prima est,quia is non solum amigit sine fluctu , sed noxius admodum est , cum impediat bonam praeparationem ad mortem. Sic ergo dici aegrotati potest,Charissime N.hic amor,

imo & memoria huiusmodi rerum , vel per

100쪽

vos Q x MORr VNTVR. spersonarum , nihil utilitatis vel tibi, vel illis adfert, imo te amigit,& impedit, ne te praepares ad bona maiora, & veriora, quam quae relinquis percipienda : nam haec imperfecta sunt,& ad breue tempus,

illa que prςparauit Deus diligentibus se,

magna & aeterna. Proinde memoriam, ac

affectum harum rerum, vel personarum repelle', & cogita de iis, quae ad aeterna mala effugienda, & aeterna bona consequenda te iuuare possunt. S cunda,quod attinet ad personas,quς deseri a te videntur, intellige, quod si tes ut sperare debes, dumodo te bene praepares) diuina bonitas ad beatitudinEadducet , ibi plus auxili j tuis a Deo impetrabis, quam hic praesens adferre posses. Tertia, intellige,quod secudum ΑΡΟ- Rom.s.stolum, Spes non confundit, si iusta, &conuenientia sperantur, & in fide nihil bhaesitando petuntur: spera ergo & pete ab infinita Dei bonitate, ut tuiS, prout eis conuenit , tanquam tutor prospiciat, & Val. iacta cogitatum tuum, tam de te quam de tuis in Dominum , & ipse tuos enutriet , ut ipsis ad bonum aeternum utile est:& imitare Christum, qui imminente morte,post coenam suos discipulos Deo ita, commendat: & tantum de salute tua ' I

SEARCH

MENU NAVIGATION