Necessaria ad salutem scientia, partim necessitate, medii partim necessitate, praecepti dilatata, variis, discursibus. Opera ac studio P. Christophori Schenck, S.J. Pars prima, continens cmedii item ex credendis necessitate praecepti, signum S. Cruci

발행: 1689년

분량: 785페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

juxta mi stant. s. v. II. Crura illiu S columnae marmorcae, quae sun- datae sunt super bases aureas. Quod interpretatur Beda in Cant. atque locum utrumque scripturae combinans dicit : Et velox & tardus est Sponsus & ex utroque ainandus,velox nimirum ad praemia , Ω tardus ad inferenda supplicia. Primus ergo Passus reserri debet ad adventum Christi in carne. De quo Cant. a. v. q. Similis est dilectus meus capreae hi nuloque cervorum , & adeo velox fuit, ut ad unicum vectum Mariae Fiat, Uerbum divinum de coelo summo in ute-xum Uirgineum descenderit. Hunc passum miratur S. Bern. hom. I. Apermisus est- Et erudita explicat PaOlcti serin. innat. DOm. eXCII plo Alexantii Magni, qui consultaturus cum Ephestione amico suo ad isum famulum expedivit cum mandatis; sed morae impatiens alia breviore via famulum praevertit. Factum hoc ipsum est in Incarnaiatione. Mittitur enim Angelus ad Mariam Virginem, sed praevenitus. Domino. Sic enim Angelus ipse satetur, Dominus inquit tecum. phsio.

mento dimilio nuncio in viam se dat, &festinat prae amore , eoque devenit, ubi possit, cum sua res agitur, quid nuncius serat , quid amata respondeat, audire Qui ad Virginem nuncium misis ipse

Truncium antevertit. Dominus Tecum. Itane alato angelo vel

cior fuit insans DEus, ut festinantem nuncium praeverterit celerior de coelo egressus Z O Angelel quem modo reliquisti in coelis, nunc in utero reperis. Volavit nimirum & praevolavit super pennas ventorum homo D Eus. Quarὶ merito in gaudio exclamat S. Bern. V cthises 5 Archangele, transtiit te, qui misi te, & nimio praevolans desiderio ,. praevenit suum nuncium ad Virginem, quam amaverat. quam sibi elegerat, cuius decorem concupierat. Vere venit hic saliens, imo transiliens colles adeoque complanatione viae opus non erat. Non enim absque causa dicit S. Paulus-nimn c. cum autem benignitas L humanitas apparuit Salvatoris nostri DEI, non ex operibus sustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam miserico diam salvos nos secit.. Secundus passus referri debet ad secundum adventum in judicio, quem sicut invitus facturus est,. ita tardo gradu minas accedet. Hic enim vero necesse erit parare u iam , & aspera in vias planas complanari oportebit. Necesse hic erit, valles terrenarum cupiditatum, atque colles ambitionum ac superbiae humiliare. senδ Lhuic

namque Lyra in Cant. inquit, Sicut via corporalis redditur iravis

232쪽

christus ipse dicit se esse Fi-H DEI

carnati

nis fuis

& difficilis, propter profunditatem vallium , & elevationem collium , ita via spiritualis qua D Eus graditur super corda fidelium, impeditur per depressicinem terrenarum cupiditatum , D per elevationem mundanae vanitatis. Nisi forte dicamus etiam hunc ipse in passum fore celerrimum , quia venturus est in nubibus coeli. Audite ipsum Filium DEI Mat. 26. v. os. Ubi a Caipha Sacerdotum Principe per D Eum vivum adjuratus Christus, an vere sit filius D EI Z respondet. Tu dixisti. Quod sequitur audite i Uerum tamen dico vobis : amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis. DEI, & venientem in nubibus coeli. An non ego hic meliori juret exclamem cum Caipha. Quid adhuc egemus testibus Z Ite lite perfidi Judaei, & Christum Mariae Filium verum D Eum negate. An non ipsi audistis divinum oraculum Z Non immerito omnino queritur

S. Joan. c. II. N. 37. Cum autem tanta signa secisset in eis, non credebant in eum. Ut sermo Isaiae Prophetae impleretur ID. I. U. I. Quis

credidit auditui nostro , & brachium Domini, cui revelatum est ZEst enim vero hoc brachium in cujus magnitudine Exodi I s. v. ILCurrus Pharaonis D exercitus ejus praecipitati sunt in mare, & fluctibus cooperti. Magna omnino divinae potentiae vis haec suit; sed lon- major censeri debet virtus illa, quam in incarnatione divina depraedicavit Maria Luc. r. v. si . Fecit potentiam in brachio suo. Quod Uenerabilis Beda explicat : Dispersit superbas potestates inferni, Mhominem a diabolica servitute liberavit. Quo sicut nihil sublimius potest excogitari, ita opus omnium maximum complevit incarnatus D Eus, quia brachio divino nihil est impossibile, de quo dicitur . 88. N. IM. Tuum brachium cum potentia. Merito Crgo omnipotentiae divinae excellentiam miratus Iob dixit c. t. v. M. si habes bracilium sicut DEus ' Quasi diceret: Omnis humana potentia divinae minime comparari potest. Sed si homo facit aliquid dignum commendatione, operabitnr ex conjunctione cum brachio divino. Et hinc non absque causa I vc. r. v. 26. dicitur : Missus est Angelus Gabriel a DEO in civitatem Galileae. Hic enim non frustra quaeritur cur Gabriel, &non potius Michael aut Raphaes missus suerit λ Michaesceriὶ primus cum Luci sero conflixit, re olim Synagogae nunc Ecclesiae . DEO stabiliendae custos futurus erat. Cum ergo Christus venerit debellaturus daemonis potentiam, numquid melius illius adventum significare potuisset Michael Z Venit Christus ut sanaret infirmi

233쪽

firmitates nostras , teste S. Aug. Magnus de coelo advenit Medicus, quia magnus in terra jacebat aegrotus. Atinie ade ei m. inquit. Tolle morbosi tolle vulnera, re nulla est causa medicinae. Si vero Raphael dicitur Medicina D El, quid ni in hac legati ne aptissimus fuisset is, qui vel ipso nomine Altissimi Medicinam praeserret 8 Dicendum tamen est cum Cajetano iv verbasuper millus est. Gabrielem potius electum, qui est sortitudo DEI. Nullum siquidem opus est inquit C eranus comparabile operi, quo Verbum caro sactum est. Unde concludit eleganter, quia annunciabat Messiam Patrem sortitudinis ; par erat ut ipsa sortitudo DEI veniret, & de se-lici h0c nuncio mundum recrearet universum. Christianorum enim inquit virtus propria est sortitudo , quae apparuit in Sanctis Apostolis, in tot millenis martyribus triumphavit,&in Christi sequacibus Christianis, usque hodie debet efflorescere. Et vero haec sortitudo atque invicta animi constantia Salvatoris nostri inter tam hor- Dum is renda tormenta non perturbati , manifestum argumentum divinita-pa ηet tis suit apud Centurionem ejusque commilitones. Turbatur terra, quae tremendo terraemotu concussa , hiantia mortuorum aperuit se-Dulchra. Turbatur coelum, quod tristi tenebrarum peplo ipsa ccxlieissae. Iuminaria contexit. Turbatur Synagoga, ipsaque templi arcana rupto Velo panduntur. Turbantur petrae , quae ingenti fragore scinduntur ; Turbantur ipsimet tumulati manes, qui suis egressi tumulis civitatem sanctam obibant. Invicta inter haec omnia sibi constitit divini verbi sortitudo. Sic ut vel moriens, non stacta , quod steriassolet, sed clamans voce magna, emiserit Spiritum. Tu autem considera, Exclamat S.Chrvsolio musitam. δή. inDan. Quomodo crucifixus omnia sine aliqua perturbatione transegit. Discipulo Matrem commendavit, Prophetias implevit, Latroni spem dedit. Hinc e go Centurio, &qui cum ipso erant, custodientes IEsum, timuerunt valdὶ dicentes : Vere filius DEI erat iste. Qua de causa ut Christus suam probaret divinitatem, Judaeos ad

Opera a remisit Ioan . Io. v. 37. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem iacio, & si mihi non vultis credere Operibus credite. Quod convenit cum eo , quod idem Joannes priussi. s. v. I9. diXit : Amen. amen dico vobis non potest filius a se sacere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Quaecunque enita

ille secerit, haec & filius similiter facit. Unde cum christus sanasset Dd paralit

234쪽

Discursus XIV

paralyticum in sabbato, persequebantur Iudaei JEsse in , quia haec faciebat in sabbato. Lit vero reprimeret vesaniam illorum , exemplo Patris coelestis se tuetur, qui non minuru in sabbato, quam quocunque alio die a benefaciendo hominibus non desistit. Unde ostendit per obsequium charitatis non sol vi aut violari sabbatum o Adeoque in eodem sabbato de quo disceptarunt Iudaei dixit: Pater in s, unque modo operatur, &ego operor. Quaes subdit S. Ioannes: Proptere, ergo magis quaerebant eum Judaei interficere , quia non Ium solvebat sabbatum, sed&Patrem suum dicebat DEum. Non est ergo quod Judaei negent Christum esse DEum , cum vel ipsius Chriasti testimonio convicti teneantur. Neque eni in frustra dixit: Operibus credite. Dum enim imperavit ventis, liberavit energumeno paralyticos restituit, sanavit aegros, mortuos denique suscitavit, Milus DEI suit agnitus--Sic namque in eodem capite dixit illis : D. II. Sicut enim Pater suscitat iamrtuos & vitificat; Sic & filius quos vult

vivificat. Adeoque ccecus ille Ioan. 9. quia nativitate coecus fuerat; cum a Christo visum accepisset, ex opere tam admirando conclusita Nisi esset hic a DEO non poterat facere quidquam. LI-bi vero deinde . Christo edoctus fuit quod esset Filius DEI, dixit: Credo Domine, & procidens adoravit eum. Sic S-S tberius cum praedicaret Gentilibus Christum,eumque assereret esse Filium DFIin testimonium hujus veritatis in conspectu totius populi , homini corco visum restituit, dicens : In nomine J Elafilij DEI quem ego praedico, reddo tibi visit mo Cutri ecce coepit videre, & qui coecus fuit, procidit ingenua, &consessus est qui a JEsus est filius DEI.

Idem accidit Ioan. II. v. ψs- LIbi Christus luscitavit La Zarum, &quatriduanum ex tumulo evocavit dicente teXtu : Multi ergo ex judaeis qui venerant ad Mariam& Martham, & viderunt quae secit JE-sus, crediderunt in eum. Hoc eodem credendi motivo usus est S. X Pucricas in Commorino, ubicum videret homines obstinatos non

crederinuae praedicationi, invitavit Ethnicos ad templum , in quo jam tridu o ante sepultus sue tipsis omnibus notissimus vir quispiam, quem tant en praemissa oratione, in praesentia universi populi, in nomine IED Christi Filii DEI evocavit ex sepulchro, &a morte suscitatum vitia satis diuturnae restituit. Nec est quod ab Haereticis turbemur, quit Filium cum Arianis Patre minorem asserebant; eo quod Patri aetern i lacrit Obediens , & quidem usque ad mortem. Puae ε

235쪽

Discursus XIV.

enim S.Cyrillus Alexandr. ex Obedientia hac filium Patri aequalem probat. Argumentatur enim ille ab exemplo Isaaci, qui Patri tuo A- Obedientia Drahamo obediensiuit usque ad mortem. Concludit deindE , dixerit eum suisse naturae inserioris ab Abrahamo i Idem ergo di--, bH, cendum est de Christo, qui licet obediens fuerit Patri usque ad mor-bilium esse tena, non ideo tamen secundum suam divinitatem inferior suit Pa- histrirerem tre. Hic itaque est liber ille, quem Ioannes vidit in sua apocalypsi Pscriptum intus I soris, clausum sigillis septem , quem nzmo christis rat aperire. Cum ergo fieret Ioannes, solatus est eum Senex dicens: En hi e Ne fleveris ; Et subito prodi jt Agnus qui librum ex manu sedentis pocal pti-

accepit, eumque Sc septem signacula ejus reseravit, tanta cum Se

niorum laetitia, ut omnes instructi Cytharis D phialis exclamarent redemisti nos DEO in sanguine tuo ex omni tribu, lingua, Sc nati pne & populo, Sc secisti nos DEO nostro regnum. S. Ambroso hic liber, est Scriptura sacra. Fererius tamen sub hoc libro Christum ipse in intelligit, qui intus amoris ardentissimi chara ieribus , foris,anmuli morum Uulnerum rubrica est inscriptus. Septem Signacula dicit suisse septem miranda in Christo mysteria ; Nempe Matrem Uirginem, Nativitatem in stabulo pauperrimo ; Circumcisio Seplam Si

neminnocentissimi filii DEI, Fugam persecutionis Herodianae,Ten-gnaculatationem diaboli in deserto, mortem turpissimam inter duos latr cristi li Frines, raurrectionem ex sepulchro clauso. Quae profecto in Chri- φυ sto DEO I homine ita divinitatem ejus occultarunt, ut vere illud8 'υ. Is. CXclamare cogamur. Uerὶ tu es DEus absconditus, DEus Salvator.

DISCURSUS XV.

JEsus Christus filius D EI verus

est homo. Athanasius in Symbolo suo dum dicit: Est ergo fides recta . ut credamus & confiteamur, quia Dominus noster

--JEsus Christus DEI filius, DEus &homo est, Subiungit: DEus est ex Substantili Patris, ante saecula genitus , &homo est ex Dd a Suh-

236쪽

Discursus XV.

Substantia Matris, in saeculo natus. Occurrit hic mihi Atheniensium consuetudo , qui lege caverunt, ne filii a matribus nomen accipe- Gratiores his erant Lyxii suis matribus, qui omissis Patribus,

...ὰρ,3 , latribus nomen acceperunt. Egit hoc ipsum DEI filius qui quasi z, C paternae divinitatis oblitus , sola matris gentilitate gloriatur , dum

se saepissune imo communiter filium hominis nominavit. PulchrES. Aug. unde humilis Z quia homo natus est ex homine. Unde excelsus i quia ex virgine ; adeoque quando nato Domino Gloriam in excellis accinunt Angeli,inquit Neotericus quispiam, id innuim quod ab utero Virgineo omnia excelsa & gloriosa Domino suo voluerint gratulari. Nisi sorte ideo Christum malassare dicamus, quia illam purissima mater sine conjunctione Uiri genuiti Licet autem Aristoteles i. de Mimal. dicat, quod foemina per se non generet, quia indiget principio motus, quod est ex malaeso, ex tamina vera kla est materia. Quia tamen purissima Virgo Maria per virtutem sancti Spiritus obumbrantis, accepit non solum virtutem Conceptivam DEI, quae alias in ratione generandi hominis seminis communis est,& juxta Aristotelem aliosque Physicos in matribus praerequiritur,

sed etianae divinitus accepit aliquam virtutem generativam Maria, respectit Christi a se geniti, adeoque non tum Mater sed pris quam Mater dici debeti ut proindὶ longe majori jure Alaria Virago dici

possit quam Eva, Gen. a. υ-2δ. Quando enim D Eus Evam ydduxit ad Adamum, dixit Adam, haec vocabitur Virago, quia de Uiro sumpta est. Maria vero in Christo ut Uiro praevisa, non tantum est Mater virilite conceptiva sibi congenita, sed etiam revera Virago , id est Virum agens , quando in incarnatione Filij DEI obumbrante eam Spiritu sancto, eidem mus contulit principium aIiquod mo-alisci Lit vel hinc putem Csiristum , toties in Evangeliose vocare fi iam is lium hominis , quasi non tam , virtute conceptiva Matris, quam ei- ωistare on dem Matri divinitus concessa virtute generativa voluerit nominari. Mptiva ει Cum nomine hominis communiter Vir intelligatur. Quod Italis pi in M, samiliare est, qui nomine hominis .ium Virum , & nullo modo

sceminam intelligunt. Quare merito S. Bonav. in alter. miv. M riam vocat matrem novi moris. Cujus causam eleganter assignat Ioannes Damascenus dicens : post assensum Beatissiniae Virginis Spiritus Sanctus se pervenit in eam, Virtutem conceptivam Verbi DEI tribuens simul&generativam. Et vero si hoc in humanis accidisse

alta

237쪽

ahquando per miraculum vidimus , ut in Viro simul staret potentia generativa & conceptiva , quidni hoc dabimus Virtuti AltisIimi, &Spiritui Sancto, qui Mariam in hoc incarnationis mysterio singui riter obumbravit. Nec est quod ad Fabulas convertamur Poetarum vidit nostra aetas novum Bacchum ex semore non Jovis sed Eligi j Rosset enatum. Hic enim in partus doloribus petulantius uxori suae illuserat, cui uxor sulla indignata, imprecata fuit, ut justo DEI iudicio similes doIores experiatur. Exaudita videri poterat uxor, Novas quia brevi ex speciali DEI providentia, marito semur intumuit, & Bacchas novem mensium spatio omnes dolores & alterationes praegnantium ' fm reexpertus est , usque dum tandem inter maximos doIores ex semore prolem genuit masculam, quae in Ecclesia UladZel dicta, baptizata, paulo post expiravit. Advertendum autem est,quod S. Damascenus supra citatus, dicat non solum virtutem generativam , sed etiam Conceptivam Beatissimae Virgini divinitus datam, quia Caro Mariae per te re humanitus, lassiciens non fuisset ad Concipiendum Verbum Divinum. Videtur hoc DEus clare ostendisse Exod. I. v. a. Quando vidit Moyses rubum incombustum. Videbo inquit qitare rubus non comburatur. Noverat utique Moyses rubum rem este stagilem , tiab igne facilὶ consumptibilem , utpote igni aptissimam materiam. Quod magis ex eo mirum erat, quia Moyses suomet testimonio novit, quod DEus ignis consumens est Deut. In hoc rubo E Cesia veneratur Beatissimam Virginem Mariam, sic enim in Antipho- quadam canit Ecclesia r Rubum quem viderat Moyses incomb stum, conservatam agnovimus laudabilem tuam Uirginitatem,ade que Ecclesia merito divinae omni notentiae depraedicat majestatem. Cum enim Caro Virginea rubi instar sub tantia plane esset fiagilis, tamen a divinae majestatis igne non suit consumpta. Jam vero si euli humam Solem istum materialem intueri non possunt, quo munus Sol illos sulgore suo nimium perstringat, quanto minus iIlum fulgorem Solis inaccessibilis tulisset Maria , quando ad illius obtu- - tum. ipλrum etiam Seraphinoruin reverberantur oculi, quemadmodum testatur Isaias, qui eosdem in conspectu DEI alis suis oculos vidit, ob sulgoris nimiam majestatem. Quid quod ad co tactum unius Carbonis, caro nostratam fragilis est, ut igne statim exuratur. Q i modo in containi DEI stetisset Maria, quando se Castissurus illius visceribusiniussit filius DEI ὶ O quantus hic est divinia

Dd 3 satis

238쪽

Discursus XV

comprehen

bilem flerium in

Echone

adumbra turis

Echo mira

in incar natione

mr,titatis concentratus focus i Pater ignis consumens est teste Moyse, Deuter. M. P. a M. Filius I. ad T . 6. v. 216. I ticein inhabitat inaccessibilem. Spiritus sanctus Act. a. v. s. totus igneus super Discipulos descendit in die Pentecostes; Et nos credamus tanta divinitatis incendia sine miraculo in uno Virgineo corpusculo contineri potui Dia. Verebatur utique hoc ipsum Spiritu sancto plena Virgo Maria, adeoque solicita exclamavit. Quomodo fiet istud Z Uerum tanta est mysteri j hujus magnitudo, ut eam ipse Angelus non assequatur; a que adeo velut insufficiens altiorein assignat Magistrum dicens: Spiritus sanctus superveniet in te D Virtus Altissi ini Obumbravit tibi. Pulchre S. Bern. serm. sup. miliis est in persona Angeli alloquitur Mariam. Scies utique, scies inquit, sed illo Doctore, quo N authore. Non enim docere potest nili a docente , non potest addisci nisi a

suscipiente. tit tamen aliquo modo humano incarnationis intelligamus mysterium, fingamus nobis modum quo sermatur Echo, in quasor manda necesse est, ut vox quae prosertur , terminetur ad locum concavum, quae eo sic terminata reflectitur & repercutitur, ut communiter demptis primis syllabis, posteriores solum reflectantur. Sic si alta vocet dicas Clamas, reddat tibi Amas, si clames Dolabella, La bella refundet. Hoc posito ut ad propositum revertamur ; Certumost quod Filius sit Verbum aeterni Patris, Hoc Verbum locutus est Pater, juxta illud Eccles 2 . v. s: Ego ex ore Altissimi prodivi. Locus concavus quo Verbum hoc terminabatur, uterus fuit Mariae, MEcce Verbum hoc ademptis semper primis syllabis reflectebatur. Clamat ergo Pater Verbum seu Filium te mittere inmasibilem , respondit Echo scilicet Maripe Virgineus uterus Pambilem. Clamat Pater immortalem, reponit Maria Mortalem. Hic invisibilem , illa Visbilem ; ille immaterialem, haec materialem; Denique in omnibus Verbum abbreviatum ostendit. Hoc est quod ad Rom. v. v. 28. observans Paulus exclamat: Verbum abbreviatum fecit Dominus. In quem locum Angeliciis Doctor Lem s. Breviatum, id est incarn,

tum , quia Filius DEI exinanivit se ipsum. Dicitur autem abbreviatum , non quia aliquid subtractum sit plenitudini , sed quia nostram brevitatem ti parvitatem suscepit. Scilicet hoc est illud portentosum ac mirabile opus, quod ipsa Virgo in Cantico suo gloriose depraedicat dicens: Fecit potentiam in brachio suo. ae verbae pendens S. Aug. tom. 9.s .miambicat. Magnum fuit inquit, ut

239쪽

Discursus XV.

Virgo sine virili semine conciperet. Magnum fuit ut Patris Verbum carne sua indutum utero gestaret. Ideo ergo dicit magna, quia mysterium Incarnationis Verbi , super omnia constat esse ineffabile. Praeclare S Ioann. Darinas c. orat. de dormito B. V. Haec est Uirga illa Aaron arida, hoc est absqite Omni Viri consortio , quae in tabernaculo testimoni j posita, praeclarissimum edidit miraculum. Hoc miraculum explicat Petrus Abbas Cellensis L e panibus c. ai. Nostra. quoque Virga seu Virgo fronduit credens Angelo, florens & Concipiens in utero , germinavit pariens ex utero. Unde quod tanta cum admiratione praedictum suit Abrahamo, Gen. I s. v. I6. Generatione Quarta revertentur huc, ut est quod quarta generatione finita, filii Israci de captivitate Egyptiaca sint liberandi, quando nimirum Moyses Virga sua divisurus mare, per siccu illos traducet. Lon- id magis verificatum est per Mariam , quae in generatione quarta universum orbem a diabolica servitute vindicavit. Generationes fhas uatuor docte explicat Richardus a S. Laurentio. Primam enim generationis sormam dicit suisse plasmationem Adami , quando a DEO ex limo tenae creatus esto Secundam ipfius Evae productionem, quae ex costa Adami fuit aedificata Tertiam propagationem: O Pgeneris humani ordinariam per semen humanum. Quartam deni-zz ique ex sola Virgine sine Viri conjunctione. Quae generatio inquit

Richardus Semini Abrahae, imo toti humano Generi de servitute gyptiaca L diabosica tyrannide Iliberationis causa extitito Quia vero in generati inre tertia, ordinaria nimirum , diximus , eam fieri per semen humanum , occurrit quod bene notat Hippocrates de diaeta, ubi dum similitudinis causam in gemellis assignat. Dicit aliam non esse, quam quod gemelli ex eodem sanguine nutriti , ac eodem lacte alimentati fuerint, quod idem est ac dicere , quod simillimum sortiantur temperamentum. Reies vero in Campo Elysio jucundarum quaestionum Quaest. s. docet multa in Viro considerari. Masenim qua mas inquit continet non solum potentiam generativam, secletiam facultatem & potentiam individualem Quod licet in Incarnatione divina prorsus locum nullium habeat , utpote cum castissimati intemerata Virgo de Spiritu sancto conce-L Jos ph perit, & sne omni virili semine filium suum tini genitum genuerit, Titiser tamen opinioni hominum magnam suspicionem movit, ut nescij

tam sublimis bc arcani mysterij multi propter suntlitudipem vultus

240쪽

rit Discursus XV

Christum crederent esse verum filium Josephi. Sic enim Eusebius Caesar. l. I. deprecept. Evano. c. I. dum S.Iosephum a varijs naturaeti gratiae dotibus celebrat, de eo dicit: praestabat, eratque mirabili Iosephum praedit s forinositate. Vidit semel S. Josephum Ioanna de Angelisis.- di ς ilamilia Ursulindrum, sed tam decorum & formosum, ut nunquam Ibis,isci ii iis Verbi. formae elegantiam posset explicare. Quid mirum si pu-λι ι i. tatilius etiam filius tam speciosus fuit, ut esset teste David . δή. v. . Speciosus forma prae filiis hominum. Et vero Christus ipse teste Gratiano de S. Ioseph l. a. c. o. refert : Ego eram Ioseph similis in omnibus, ut vel hinc etiam multi crederent Christum, non putatilium,sed verum filium suisse Josephi, & nemo verum hominem esse dubitaret, qui tam curiose Christi parentelam reserebat Mat. II. v. 3s. Nonnὶ hic est fabri filius Z Nonne mater ejus dicitur Maria 3 & Datres ejus Iacobus&Ioseph, & Simonti Iudas , R Sorores ejus nonne Om nes apud nos L nt. Dixerat olim Sabellicus in sua panegyri qua lau- Laas Josea dabqt Philin pum Macedonem. Nihil dicam de tua potentia, hoc u-μia num dixisse susticiat, filium te habere Alexandrum..Dicam ego de unum dixisse sufficiat, Filium te habere IE sum. I IM ' Sed Gersonem audiamus , qui verba illa S. Anselmi ; Decuit Mariam ea puritate nitere, qua major sub DEO nequit intelligi expendens, subiungit: Ita decuit, ut Ioseph tanta praerogativa polleret, quae si inititudinem ti convenientiam exprimeret tanti Sponsi ad talem Sponsam , de qua natus est IEsus qui vocatur Christus. Quod confirmat S. Bemardinus Senenfis de S.Iosepho : Quomodo cogitare potest mens discreta , quod Spiritus sanctus tanta unione Conjugi i uniret menti tantae Virginis aliquam animam , nis esset Uirtutum operatione similliina 8 Merito proinde Gerson serm. de nativ.

B. V in naec verba erumpit: Cuperem ut mihi verba suppeterent,ad explieandum tantum mysterium, tam admirandam , venerandam

addo ego formosissimam Trinitatem. JEsum Mariam Joseph. QitarEscut in laudis Josephinae complementum diximus, Ioseph uinhiavisse filium JEsum, ita sere non minus ornamentum, accedit Num , h. triti Ofilii DEI, si dicamus Vir suit,&Sponsus Mariae. Certe S. Greg. s. hi quia NdZ. i orat.funebri laudatimas Maritum sororis suae Gorgoniae dioit' - xit: Vultis uno verbo virum describam i Vir erat Gorgoniae. Neem -- enim scio, quid amplius dicere necesse sit. Hac pari verbori in phra -- si utar laudando S. Josephum & dicam, Uir suu&Sponsus Mariae.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION