Necessaria ad salutem scientia, partim necessitate, medii partim necessitate, praecepti dilatata, variis, discursibus. Opera ac studio P. Christophori Schenck, S.J. Pars prima, continens cmedii item ex credendis necessitate praecepti, signum S. Cruci

발행: 1689년

분량: 785페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

damnatae nullo auxilio nostro juvantur. Solae ergo animae purgato.

rit emaci subsidio nostro & egent & adjuvantur. Laaar,s erat amicus Christi, sic enim Christus ipse , Lararus amicus noster dormit. Hae animae purgatorii sunt amicae, utpost quae sunt in

Lazarus modico tempore in sepuchro latuit, hae animae etiam aliquanto tempore in purgatorio tenentur. Larari manus & pedes ligabanturinnitis, animarum manus ligantur, quia operari non pos-uant , ligantur pedes, quia exire indenequeunt. Lagari vultus sudario obvolutus erat, Velatur vultus animarum, quia DEum videre nequeunt. Larari mors somnus dicitur, amicus noster dormit; Animae purgatorii mortuae non sunt, sed defunctae tantum vita temporali & hinc Ecclesia missasdesunctorum,& ossicium defunctorum nominat. DEari mortem deplorat Christus, Et lachrymatus est JE-sus ; Animarum poenas quis nisi lapis non fleat Z DEarus ad intescessionem Mariae & Marthae sororum revocatur ad vitam, animae per merita Sanctorum, & intercessionem ac suffragia nostra eripiuntura poenis purgatorii. LaZarus ob honorem & gloriam Christi resuscitatur, animae ad gloriam DEI & utilitatem juvantis liberantur. Sed modo pace vestra quaero ego, unde ad hanc vitam redivit a Christoxosuscitatus Lararus an eum Christus ex sententi1Liitheri qui ante Christi ascensionem omnes animas Patrum voluit esse in coelo an inquam illum deduxit ex coelo , an ex inferno revocavit CertEMartha sororDan. II. v. ar. non alia de causa pro fratre suo mortuo

adeo fuit solicita, nisi ob poenas purgatorii, quas Judaei in hanc uiaque diem agnoscunt, & RPerius ex I. Reg. vlt. ca8. ostendi viros Iabes Galaad piε credississe s Adhuc tamen unum a vobis Lutheranis postulo, quia Casus non est impossibilis nec meia speculativus. Non implicat, quin moriatur aliquis, qui sit in statu solius peccati Venia-- .lis, qui etiam satisfecerit pro reatu omnis peccati mortalis, quod apud nos Catholicossicilὶ concedi potest, ii supponamus, illum in- ωori ildulgentiam plenariam consecutum esse. Vos ego iudices ti arbi- IV nisu,tros compello i Si hunc coeso ad scripseritis, porta clausa est i nihil ἁ- enim inquinatum eo intrabit. Si ad insernum detruseritis Z Ubi ve- stra est demisericordia divina fiducia. Insto ego, & vel ipso vestro

Achille, quem ex Eccles. D. v. 3. contra nos Catholicos allegatis dico, si ceciderit lignum ad Austrum aut Aquilonem, ibi erit, in quocunque loco ceciderit. Scio quod landast in hoc casu satisfacere

402쪽

,nequeatis. Respondeo ego, ex hoc textu non inferri legitimὶ noctesse purgatorium. Si enim per Austrum sicut vos dicitis coelum, per Aquilonem insernum intelligamus, certum est quodipsae animae pur- orii ad Austrum spectent, licet illuc aliquo tempore non perti gant; & huc ego in casu posito animam in peccato Ueniali decedentem remitto. Est tamen sensus Scripturae ibi de morte corporea. Sicut enim lignum aliquando tandem cadit, atque in eo loco ubi cadit, putrescit, ita cum statutum sit omnibus hominibus semel mori. sic quocunque loco mortuus fuerit, lacebit, neque semel mortuus ex se ipso resuscitari poterit. Quod autem purgatorium detur, seu tertius locus, id a me vobis potitus casus evincit. Unde respondeo ulterius obrectionibus vestris, dum allegatis Eccles. q. v. Io. Quoscunque potest facere manus tua instanter operare, quia nec opus, . Nec ratio, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. ω Tum verborum sensus duplex eth, vel enim hoc de atheis dictum est, qui neque insernum, neque purgatorium credunt, atque adeo quid mirum, si taliterloquantur. Uel certe sumi potest in sensu vere C

rholics, idque rursus dupliciter intelligi potest, vel de inserno , ubi

certum est nihil remedii lupei esse ; vel vero cum S. Greg. M. diati c. animabus purgatorii plene applicari possunt, quia revera ipsis animabus nullum remedium est active, ut scholae loquuntur, sed soluin passive. Cum enim satisfacere illae nullo modo possint, sed krum satis pati, possunt tamen sustragiis vivorum adjuvari. Parisacilitate explicantur textus quos objiciunt Lutherani, nimirum Luc.2S. v. 43. Hodie mecum eris in paradyso. Item illud 2. ad Cor. s. v r. Si terrostris domus nostra dis luatur, sci. nus quod aedificationem ex DEO habemus, domum non manufactam aeternam in coesis. Ru fus illud Dra. v. Is. Beati qui in Domino moriuntur, qnomodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Iterum . I26.υ.3. Cum dederit dilectis suis somnum. Ecce haereditas Domini. Ergo inserunt Lutherani, concludunt Calvinistae, non datur purgatorium.

Respondeo. hos textus de justis intelligi, qui nihil purgandum habent. Qiiod facile de bono latrone dici potest; qui propter plenam

I persectam contritionem non tantum culpam, sed etiam poenam o- iam im mnem deleverunt. Vel certe Christus illis liberaliter plenariam inerant. dulgentiam donavit. Neque dicas Scriptura Mat. r. v. 33. duas tantum vias agnoscit alterius vitae. Dico enim duos tantum esse termi

403쪽

nos ultimatos, per hoc tamen non negari, quo minus purgatorium ad alterum coelethis patriae, per moram aliquatardi onat. quod consonat cum illo Ubi Christus dicit: Venite & discedite. Hic dicunt Lutherani solum duorum locorum fit mentio. Quod ego lubens concedo, quia patet, hoc loco fieri mentionem de ultimo die Judicii, quo tempore finis purgatorio statuetur. Ultimum quod' contra purgatorium opponunt est , quod faciant, Velintque non peccatis

dari Ueniale peccatum, sed omnia esse mortalia , utuntur verbis stinim Eaechielisa δ. voact. ubi dicitur, anima quae peccaverit ipsa morietur. Et ad Rom. 6-υ. 23. Stipendium autem peccati mors. Ergo inserunt omne peccatum est mortale. Respondeo enim falsam esse Consequentiam. Quia Eaechaei ibi loquitur de magnis peccatis , impietatis nimirum &injustitiae. Uti & S. Paulus qui agit de primo peccato

Adami, vel etiam de gravibus peccatis , propter quae etiam merito . tunc erubescebant. Dantur autem alia Venialia peccata , quia Mat. ag. υ-2 . alia comparat cum culicibus, & alia cum Camelis ; Duces

coeci excolantes culicem , camelum autem glutientes. Luc. 6. N. MI.

festucaeti trabi, Frater sine, ejiciam sestucam de oculo tuo, ipse in

oculo tuo trabem non videns. Quare cum Salomon dicat, septies cadere justum Sc resurgere in uno die, potest fieri, utjustus dum inter septem illas vices cecidit, moriatur. Quo casu cum dicat Joannes in sitii Ic. 21-υ. 27. Non intrabit in eam aliquid coinquinatum aut abominationem faciens timendastum, necesse est ut cum justus sit, & propter inquinamentum Venialis peccati ingredi coelum non possit, neque propterea inferno addici , necesse est ut dicamus esse tertium aliquem locum , in quo anima detineatur, quem purgatorium esse dicimus. Stabilita nunc satis hac Veritate , quod purgatorium detur, seu locus ab inferno distinctus, superest quaerere; An Christus ad purgatorium rever, secundum suam substantiam Sc non per meram virtutem descenderit Est haec quaestio inter Theologos : Et vero nititur negativa sententia hoc solo principio. Quia ch, A., purgatorium locus est poenarum horribilium, quo non decuit Christi a i Eriuuanimam triumphantem substantialiter descendere. Sed placet Bel - ad vir sarminus, & cum illo alii dicente, quod Christi gloriosa anima secundum suam substantiam , huc descenderit. Quia sic explicatur illud Fecles 2 . v. os. Penetrabo Omnes inseriores partes terrae, &illuminabo omnes sperantes in Domino. Ubi bene advertendum est ad particulam. Diuitigoo by Corale

404쪽

ticulam omnes sperantes, cum enim animae purgatorii sperent in D mino, erunt illae inter eos, qui illuminati sunt, ideoque credibile

est animam gloriosam Christi, singulari solatio & consolatione, se

animabus illis communicasse. Licet autem locus poenae sit, est tamen etiam locus veniae. Et Christus defacto in coelo gloriosus, quoties in abstrusissimis carceribus timorborum paedoribus elestis suis praesentiam suam misericordissime communicavit Z Multum me movet ad hoc pie credendu authoritas S.Aug. qui in libr.de cura pro mortuis, Christum tertio in horto orantem sanguinem sudasse observat. Quo posito dicit Christuin , primo orasse pro iis omnibus , qui peccato. rmortali inquinati eranti Secundo asserit orasse pro perseverantias. f. . 'Justorum. Tertio vero claresnquit orasse pro animabus purgatorii, lithraahia&quod quasi in repraesentatione illa manimarum, Christus ad I chru mas sanguineas fuerit commotus. Amplius observat Momingofer. 6. post Do m. Quadri Quod pretium sanguinis Christi , quod erat triginta Denariorum publico decreto deputatum sit in agrum,peregrinorum sepulturae deputatum. Ubi adducit S. Vincentium Ferre-riuin serm. a. de animab. Qui per agrum purgatorium intelligit, quasi sanguis Christi singulariter deputatus sit in litrum animarum. Sic verum est inquit, Christum ob salutem universalem peccatorum incarnatum, magna tamen pars incarnationis respexit liberationem animaru in purgatorii. Et hinc credo factum esse , quod in Vesperiscvr Nativitatis Domini, Ecclesia psalmum de Profundis ponat, ut scili-UMmνΦ --significet Christum advenisse etiam in auxilium animarum. Ut er θ zz8 go principio finis correspondeat, qui in salutem earum venerat, VO-luit etiam sanguinem suum venumdari , & in earum litrum impendi. Et hinc inquit illa resurgentis cura fuit, ut eas inviseret, & velut ainplissimo Jubilaeo recrearen Scilicet litro plene persoluto easdem iis .d' animas recreaturus. Qtiare non video quid indecori accedat Chri- tara sti gloriosae animae, cum nec ejusdem Matris gloriosae Assumptioninimas 3um aut certe in caelo jam triumphanti, aliquid inconveniens sit, animas Ptorii. purgatorii sua praesentia consolari. Devotissimus Gerson super Maasaria iis , piὸ credit B. Virginem in sua Assumptione omnes animas, omptio liberasse ex purgatorio , in augmentum sui gloriosi triumphi. PiEne sua o- creditur inquit DEI privilegio in Virginis Assumptione evacuatum mnei om- suisse Purgatorium. Sed & hodie etiam in coelo existens non deserit animas sibi devotas, Sc inibi detentas. Resert S. Brigitta l. r. reveι.

. c. 39.

In Vis Q

405쪽

c. 39. Militem quemdam Virgini devotum flammis purgatorii gravissime fuisse Cruciatum , qui cum eandem implorasset, ab eaque u i auxilium petiisset, Maria pro anima sui Clientis apud Filium intercesserit supplex. Cui Filius Benedicta sis tu mater charissima, nihil tibi negari potest, fiat voluntas tua; uti petiisti, ita fiat tibi. Di torio Ilie-nysius vero Carthus serm. I. de Agyumpi. annis singulis dicit Natalisti Resurrectionis Christi diebus, Mariam Purgatorii carcerem visitare, &multorum minuere poenas, plurimas autem penitus liberare. In natali quidem die, quia tunc quem genuit, adoravit; autem resurrectionis, quia tunc ipsius filius etiam limbum ingressus sfuit. 8c animas liberaviti Eoque te ore inquit meritis Sancit simae purgato Matris DEI poena purgatorii fit reini suor & levior. Confirmat hoc rium αφ- Petrus Damianus uti resert Barrv in sua hagiqphila : Quod paulo ante sestum B. Virginis Assumptae Romae defuncia suerit foemina,quae nocte festum illud subsequente uni suarum Sodalium apparuerit. In- Anima

terrogata quo in statu esset dixit se magnis in poenis fuisse, sed hac

die Assumptae Uirginis, cum infinitis pene animabus sinulliberatis, per intercessionein Assumptae Uirginis coelum intrasse. Cum vero eisin illa, cui retulit, de multitudine liberatarum ex purgatorio anima- mustisatarum dubitasset, praedixit illi fore, ut post annum nac eadem die mo- uera a riatur. Quid obsecro familiarius , quam Angelorum ad purgatorium ac us 3 Hoc unum solatium dat S. Anselmus in Fluciae Dum flaistam ibi sunt positi, inquit, apparent eis Angeli,vel alii Sancti,in quorum mas inpuris honorem , egerunt aliquid in hac vita , & vel auram , vel suavem odorem, aut aliquod solainen eis impendunt, usque dum liberati,in- atroibunt in illam aulam, quae non recipit ullam maculam. Nobis luia Saamici ficiet hic stabilivisse dari Durgatoriuin, quomodo vero juventur, suo stantur a-

loco in articulo 9. ostenciemus. nima is

Quid vero de Limbo parvulorum sine baptismo decedentium statuendum sit, audiendi sunt Theologi. Cum enim in inferno proprie dicto statui non possint, cum is sit locus eorum, qui suo proprio

actu mortaliter peccaverunt, illis locum vicinum ti inserno proximum assignare volunt, qui communiter limbus puerorum uicitur. calfixus Calvinus infantes parentum Christianorum omnes vult salvos, quia coelo,aI. sunt inquit in foedere, quod laedus nunquam satis explicat, multo minus stabiliet. Alii E contra, oinnes ad infernum relegant, cum enim triticum non sint Mat. 3. v. I2. velut paleas ad ignem aeternum ccc remit-

406쪽

Discursus XXV.

remittunt. Repugnat haec sententia posterior communi opinioni Theologorum, quae tenet, quod parvuli, poenam se Esus non habeant, adeoque non torquentur illo igne infernali. Quod clare docet S. Gres. Naz. orat. de S. lavacro. dicens: Nec coelesti gloria,nec

suppliciis a Iustb judice assicientur. Et S. Aug. l. s. collira Julianum

e. 8 asserit. Non dico parvulos sine Christi baptismate morientesὸ tanta poena esse plectendos , ut eis non nasci potius expediret. Et Pariasi paulo post: Quis dubitabit parvulos non bapti Eatos in damnatio- non habent ne omnium lavissima futuros , quae qualis & quanta erit, quamvis T V definire non possim, non tamen audeo dicere, quod eis, ut nulli es-

' sent, quam est ibi essent, potius expediret Uod vero aliqui objiciant, eX-22. v. s. Qtiod non habeant vestem nuptialem , ac proinde mittentur in tenebras exteriores , ubi erit fletus ti stridor dentium. Respondeo cum S. Bernineran. 3. de resitr. Quod sola voluntas propria ardet in inferno, sed Originale peccatum non est propriae voluntatis, imo ex ipsa notione nominis, consequitur ex aliena , ergo Originali non debetur poena sensus. Confirmat hoc Innocentius III. pontificio filo Oraculo, qui in Decret. dicit. Quod poena senseo debeatur pro peccato actuali, sed originale non δ actuale, ergo ei poena sensus non debetur- Quare demum sic concludit: Dicendum quod communiter dicitur: Peccato origina si non debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet carentia visionis divinae. Qtiae carentia Visionis beatificae, quamvis in se major sit, quam poena sensus quaecunque, tamen non erit pari illis tanto dolori, quanta est damnatis, qui ab illa selicitate malitia sus exciderunt. Im S. Th. apertὸ asserit, quod nihil omnino dolebunt de carentia Uisionis divinae, imo magis gaudebunt de hoc , quod participabunt mul- νὰ Utia tum de bonitate divina, &persectionibus naturalibus. Gaudebunt nos baptia itaque quod fuerint proportionati ad vitam aeternam consequendam, rati nen quia potuissent ab aliis bapti rari, sicut multi pueri ejusde condicionis ἀρ-bmi bapti Eari, in innocentia sua vitam aeternam conseciiti sunt. Hoc enim inquit est super excellentis gratiae, ut aliquis sine actu proprio pr. mietur. uare concludit opinionem suam his verbis. LInde totus desectus gratiae in pueris non baptizatis decedentibus , non magis causabit tristitiam, quam quod in sapientibus causat hoc, quod eis multae gratiae non fiant, quae in aliis limitibus lache sunt. Ex qua benigna S. Thomae doctrina, puto in animum induxisse Cassiarinum, ur 'in Diuiti eo by Cooste

407쪽

in Opust. parvulorum sine baptismo decedentium, dicat. Noscent Ergo quantum naturalis cognitio se extendere poterit Dominum DEum . M substantias separatas longE super omnes Philosophos. Imo hujus est opinionis, quod non carebunt Angelicis revelationibus & visitationibus etiam eorum , qui sunt in coelis ; verbi causa Parentum, qui sic eos recreabunt, ut praeter divinae majestatis visionem, nihil eis deesse sentiamus. Cui Decreto divino plena voluntatis consorinatione acquiescent, atque tunc verum erit dicere. fore, ut fiat voluntas DEI sicut in caelo, ita&in terra. Quia non solum Catharinus, sed etiam alii plures putant, post diem iudicii hos parvulos, tunc inhabitaturos terram novam & rcpurgatam , ibique victuros vitam naturaliter beatam. Ad quod Catharinus putat resperiisse Davi demps II3. v. Ire quando dixit Coelu in Coeli Domino. terram autem dedit filiis hominum. Quare authores contrari e sententiae miror, qui ut suam tueantur opinionem, putant bonitatem divinam ejusque in parvulos de se insontes benignitatem , plus ipsis obesse, quam prodesse. Dicunt enim, si parentibus semel persuasum fuerit, tales parvulos naturaliter fore beatos, non magnopere erunt soliciti de baptismo illis procurando. Sed quia vel a natura non tantum matribus, verum etiam cuivis hominum innata est ergo parvulos pia quaedam cura, & succurrendi propensa voluntas, qua illis non tantum salutem corporis, sed etiam animae providemus, videtur illis abunde provisum, maxime cum etiam jura, ipsa severe puniant matres, in hoc casu tam nefandi criminis reas. Unde non matres sed Trigi descenseri debent illae, quae vel crudeli, & plus quam bel- uina ferocia, ne suas libidines prostituant infantes suffocant&uu- quasti, cidant, vel turpissima incuria&ignavia , eodem in lecto secum ja- insanus Centes opprimunt, vel adhuc in utero clausos nefando abortu ex mul δης,

terminanti Certe si S. Cyrillus in simplici homicidio , tantam sceleset ris atrocitatem agnovit, quantam in sua homilii S. Paschae deleribit Quid de hac parricidali in corpus & animam impietate , vel per nefandum abortum vel detesta dilem n cationem dicturus suisset 'Inclamat ille homicidam quemcunque, tanquam immitem bestiam, - . . . , qua naturae leges convelluntur; miratur 'uomodo jacens ante occisi cadaver contuens, sibi terram dehiscere non pertimesceat ZM DEI interrogat, quas nam manus inter orandum sublaturus sit 3 si enim apparere eas levaverit quas humano sanguine cruentavit; Audiet intonantem ηρη--

408쪽

ayo Discursus XXV. L

DEum illud Istr. r. v. Is. Cum extenderitis manus vestras , averiam oculos meos, vobis, & cum multiplicaveritis oratione na, non eXaudiam, manus enim vestiae sanguine plenae sunt. Quare si manus simpliciter a sanguine humano sic scedantur, quam abominationem p xiet innocentissimus sanguis filiorum, quo turpissimo plane parricidio , insemesa libidinibus matres, se commaculante quando vel sua impudentia M verecundiae protervia,vel etiam incuria & soco

dia non tantum corpori, sed etiam animae cladem laserunt aeternam. res Atque ut haec incuria tollatur, meminerint matres , se gravis scelennem in--reas esse , si in eodem secum lecto teneros infantes coIlocant, quos dum Simiorum instar depereunt, perimunt. Dum enim so-

. . mno oppressae indormiscunt, lubstragulis indormiscunt etiam par-binit. Vuli , aut incauto corporiS motu comprimuntur , aut certe do mientis matris uberibus admoti a continuo lactis fluxu extinguuntur. Timete ne hipraematura morte a vobis sublati parvuli, voms Occianant, Triste illud : Quare me occidisti Z Quibus eheu i intempe-Er ita riis, ne dicam seriis agitatus est Eremit3 ille, qui teste Stengelio p.

aut 'va- latrociniorum suorum paenitens novennio integro paenitentiam seriam egit, quia tamen innocentom parvuIum crudeliter

occidit, ex coenobio ips.ique Eremo sugere debuit, quia vox pueri 1,diei se ab ipso occisi , continuo illi occinuit, mare me occidisti Z adeo 'in que impatiens tam longae torturae, ustrate Iudici in proximi civit te stitit, & caput gladio subjecit. Quis ignorat illas Reg. 3 notissumas, inter muliercuIas duas coram Salomone Rege tragaedias i ex Mabis.hi, quibus una non uno filii sui Oppressi senere contenta , etiam alterius ita e bis innocentissimi parvuli langlii ne se voluit turpissi ne commaculare. interias O Matrem omni fera crudeliorem l o Hircanam Tigridem l ti omni mulieret. bellua ferocius in onstruini Audisne tristissimum illud in omnem mternitatem duraturum : Cur me occidisti Uel ipsa tandem verae in tris pictas , quae ne proli suae vitanNolleret, filio orbari mallebat, &Salomonem aequum proclamavit ludicem. It nesciam, an haec lata sententia Salomonem magis a sapientia, an matrem a pietate in proris . a Iem fecerito inni posteritati coinmendatissimam. Occurrit hic Cy-μnlicio riacus latronum Princeps uti refert P-PeXenset der I. r. hist. io. qui pretatur propter enormia latrocinia, decennio integro carceri inclusus horaui pWV rendo, cum tremendam semi creXpectaret mortissententiam, sine

omni poena repente liber dimissus scit. Praemium hoc dixit suisse ,

409쪽

quod inter tam varia & enormia Iicet latrocinia , pluribus tamen infantulis vitam servasset. Quid vos mercedis sperabitis piae matres Iae non tantum vitam hanc mortalem, quam parvulis vestiis dediis, materna pietate & solicitudine conservastis ; sed majori longe

cura ti licitudine providistis, ut filios vestros, eat horrenda det monis potestate, quamprimum emancisiatos & lacri baptisni sonte ablutos coelesti selicitati regeneraretis. Fecit haec parvulorum

latronem Servatorem suum pietas Sc gratitudo, ut hi parvuli saepius; diis it

se latroni in carcere dira quaeque sormidanti, sisterent, ac se pro illo p:Iecutur satisfacturos pollicerentur, eumque vel sic adsecuturae brevi Iibertatis fiduciam animarent. Vobis aeternum grati erunt parvuli vestri, quos post baptismi lavacrum praematuro fato subductos coelo tamen

maturε intulistis, & a caeca limbi caligine subduxistis, dum multi lii hac baptismali gratia fraudati, aeternum his tristi minis tenebris Mccecitate involventur, & in omnem aeternitatem DEum non videbunt. O quam vere lamentantur hi parvuli cum caeco Tobia cos. v. II.

Quale gaudium erit mihi, qui in tenebris sedeo, &lumen coeli nota video Z Qui quia obicem Visionis beatificae habebunt, in perpetuum, DEum in omnem aeternitatem non videbunt. Ex quibus inducor, ut credam Christum ad hunc limbum puerorum non accessisse,quibus ex praesentia gloriosae suae resurrectionis solatium modicum, vel plus moeroris attulisset, utpote qui fructus redemptionis humanae 8c profusi umquinis Christi, ει meritorum passionis ad aeternam salutem non sunt capaces. Superest ergo limbus Patrum, in quo detinebantur animae Patriarcharum ti Prophetarum, aliorumque proborum hominum, qui ante Christi mortem juxta Iegem naturae & Moysis pie conversantes cum fide in Messiam decesseruntia Negavit hoc quidem Lutherus, & Limus nescio per quam portam ii Ios in coelum intrudere voIuit, cum tamen PP. contra. S. Paulus ad Hebi'. rr. v. q. cIare dicat : Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem. Quod de PP. veteris testamenti clarδ S. Paulus intelligit ; quandoquidem longum Catalogum superius V 3a. enarravit, quos ad Christi in coeIum ascendentis triumphum reservavit. Ut non sine nobis, quod ait ibidem D. δο consummarentur, id est Christi gloriosam ascensionem expectarent Quarε communis est sensus TheoIogorum,quod quidem PP. detenti

suerint, sed non ininserno damnatorum, quia justi erant, & amici DEI

410쪽

erraneus.

Curtius se

mergens Romam a

rat.

DEI. Neque in limbo puerorum, qua salutis aeternae spem non habent. Neque in purgatorio, quia multi ex illo jam expiati in lium Abrahae transplantati suerunt, ideoque in loco ab his tribus diverso. nelnpe in limbo PP., vel ut cum scriptura loquamur, in sinu Abrahae. Et hinc ostenditor, quod locus ille fuerit subterraneus, quia juxta S. Paulum ad Ephes. v. 9. dicitur. Quod autem ascendit, quid est nisi quia & descendit, primum in inferiores partes terrae. Quod confirmat S. Ignatius Episcopus ti Martyriη .sua ad Trallian Descendit ad infernum solus , regressus cum multitudine. Quod adhuc clarius S. Hieri in c. M. ad Epha asserit dicens; per inferiora terrae infernus accipitur , ad quem Dominus Salvator noster descendit, ut .Sanctoriun animas, quae ibi tenebantur inclusae secum in coelos victor adduceret. Qiein subterraneuin descensum pius ti fidelis Iacob intellexit, quando dixit Gen. 3 . v. 3s. Descendam ad filium aneum in infernum. Et certe Sain uel pius 8c justus coram DEO,quando a Pythonissa evocatus scit i. Reg. 28. v. I9. Visus est non de coelo descendere, sed ex profundo terrae assurgere, atque Sauli Regi collocutus esse , uti legitur Eccles. ψ6. v. 22. Si quaeras unde Samuel Propheta emerseru ' aliud respondere non possum quam ex consortio aliorum Patrum, qui adventum Messae tantis lamentis & Ω- spiriis expectariinti caare proinde S. Paulus 9. dicit Viam Sanctoruin quae est coelum primum per Christum prohalatam

csse ; Et hinc dicit de PP. antiqui testamenti: Iuxta fidem tis 'isunt Omnes isti, non acceptis reproinistionibus. Ex uuibus concluditur contra Calvinum, PP. ante mortem Christi non isse in coelo, sed in limbo; ut verificaretur illud ad h. M. D. S. Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, quod ex Psal mographo Davide Paulus locutus est. Notum est & decantatum apud Romanos, quod repente aperta tellus ingentem hiatum secerit. Toti Urbi satalis imminebat pestis , nec hiatus illa clausuram optatam coin promiserat, nisi sortissimi juvenis stinere expleretur. Curtius generosus adolescens adacto in voraginem equo inhiatum insiliit, M vortex ille infernalis se clausit. Uorago haec erat tristissimi illius limbi PP. imago. qui ab Abel & primis nostris Parentibus , usque ad mortem Christi tot praecelsas Sanctorum Patriarcharum ti Prophetarum, tot laud tissimarum Matronarum absumebat animas , juxta illud Isa. s. v. rδ. Dilatavit infernus animam suam & aperuit os suum absque ullo ter

SEARCH

MENU NAVIGATION