Necessaria ad salutem scientia, partim necessitate, medii partim necessitate, praecepti dilatata, variis, discursibus. Opera ac studio P. Christophori Schenck, S.J. Pars prima, continens cmedii item ex credendis necessitate praecepti, signum S. Cruci

발행: 1689년

분량: 785페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Discursus XXIX. 7s

dum servaverit, quod Moyses legem tulerit, quod Petrus resupinus in crucem ascenderit, DEus tacet, hoc solum clamat , quod pauper comederit. Quare merito exclamat S.Chrysostomusserm.9r. Da panem si DEum debitorem, non iudicem vis habere. Non timete proinde illud p s. s. v. o. dormierunt somnum viri divitiarum,& nihil invenerunt in manibus suis. In quem locum eleganter S. August. nihil invenerunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manu Christi. Quisquis per pauperes in manu Christi reponit, nec tineam, nec aeruginem timeat. Non diffidamus DEO, cum tam graviter nos moneat S. Augustinus e Ponunt pueri in thesaurario , & Ω- Curi sunt, tu ponis in manu Christi, & times Quidquid in manu Christi reponitis , cum scenore recipietis. Merito itaque exclamat S. Ambr. sit illis misericordia fons salutis, quibus avaritia suit mortis incendium, ut flammas quas sibi peccando accenderunt, largiendo restinguant. Et hinc S.Chrysostomus hom. 36. ad pop. dicit. Tanta vis est eleemosynae. Cum multa fiducia suos introducit alumnos. Est enim nota coeli ianitoribus, cui contradicit nemo, sed omnes ce-ήdunt. Certe S. citharina Senensis cum solicite cogitaret, qti id

sponderet aliquando Iudici, ubi accusabitur. Daemone Z vidit Dominum, qui argenteam illi crucem Ostendit, quam in juventute sua cru Mar- pauperi dederat, dicens e confide filia haec crux, quam dedisti pau-gentea pasperi, coram regio tunc tribunali causam tuam defendet. Sic num-p lmos tuos, quos in sinum pauperum deponis, aliquando in valle saphat ostendet Christus. Hoc enim est, quod Oseae ra. v. o. dicitur :Misericordia & Iustitiam custodi & spera in Deo tuo semper: septuaginta legunt, &propinqua DEO tuo semper. Certe moriens secu-rE DEO propinqua ii misericors fuit. Sic enim S. Hier. in psMo. non

memini, me legisse male mortuum, qui libenter opera pietatis exe euit, habet enim multos interces res, & impossibile est multorum preces non audiri. Hac de causa S. Ludovicus Galliae Rex pauperes stipendiarios milites suos vocare solitus est , a quibus Regnum Fran-S. Lubraiciae custodiretur. Narrat S. Greg. I. M. Mil. c. o. de quodam Stepha--p3μp no nomine, qui visus est ex angustissimo ponte in fluvium ruere, cum vero daemones vellent arreptum demergere , angelus his, μοι eundem ab interitu vindicavit. Visionem ubi intellexit Episcopus, dixit. dixit Stephanum esse civem notum. quem propter libidinis suae scelera multa, cum in periculo aeternae damnationis versetur, auxilio i OOo tamen b, Corale

492쪽

ψ76 Discursus XXIX.

tamen liberalis eleemosynae ab interitu vindicandum , & ad poenitentiam revocandum. Pulchre S. Joan. Damasci orat. deJudic. ubi expendit verba illa Mat. as. Discedite . me maledicti in ignem aeternum. Elurivi enim ti non dedistis mihi manducare.&c. Non, inquit dixit discedite a me, quia surtum ti homicidium commisissis Malia mala. Sed ait: quia de substantia vestra pauperibus non dedistis. Sicut illos qui ad dextram suturi sunt sola milericordia liberabit, ita eos qui ad sinistram sunt, sola avaritia condemnabit. Ita enim Hugo Cardinalis in Mat. Christus omnia iacta sultorum tacet, Se solas eleemo senas commemorare dignabitur, ita neque malefacta improborum pronuntiabit, sed arguet illos, qui eleemosy nam non secerunt... dio tusTremendum est, quod dC advocato in annonae caritate erga paupe- ποη'uir res immisericorde resertur, qui ne pauperes audiret misericordiam p iinplorantes , ad ultimum dona sis angulum se retraxit, dicens : Non hi canibus. Adest interim armatus vir ad portam do- iij. mus, qui ad Dominum admitti petiit, negat famulus herum suum Domi esse. Mentiris , inquit miles , ne audirci voces pauperum , ad conclave certum, quod nominavit se inclusit. Tu vero dic illi, quod citem illum ad DEI tribunal, subitoque morbo correptus advocatus ille hortantibus licet amicis confiteri renuit, D impoenitens . decessit. Merito plane S. Chrysostomus hom. ad pop. Melius , est hanc artem dandi eleemosynam scire, quam esse regem ,& dia- demate coronari. Adeoque idem S.Chrysostomus hom-aa. in Ioa r. Impossibile enim, impossibile inquam est ; etsi innumera facias bona , sine eleemosyna coelestis regni vel vestibulum quidem attingere. Econtra vero Iiberaliter in pauperes erogata, fiduciam certam nobis facit salutis. Magnum planὶ est, quod Prov. I3. v. R. dicitur: Petram te-Redemptio animae viri divitiae suae. Expertus hoc est tempore. S.Io-kπσrivm annis Eleemosynarii Petrus nomine, Ossicio telonarius , homo indurus, &asper, ita quidem ut inter mendicos fieret con-ebis iudi certatio, non sine stipulatione, si quis ab iIIo quid impetraverit. V eio defen- nus prae caeteris sortunam tentaturus, ad ostium domus accedit, Miti clamans elaemosynam rogat, indignatus Petrus, cum in furore aliud non inveniret, obvium panem post ii Ium projicit, quem mendicus elevat, atque ad socios in signum desert victoriae. Post biduum infirmatur Petrus, & in quiete ad divinum tribunal sistitur, Ionde- Muitur peccata , bonorum Operum inhil inveniebatur. Tandem

493쪽

Discursus XXIX. m

apponitur panis iste, ab invito pauperi datus; qui lanci impositus , eccata sic exaequavit, ut redituro dixerit Angelus, abi, & panem

unc auge. Sicque Petrus non ex somno solum , sed etiam vita scelerata evigilavit. Doceat nos exemplo suo Loth Patriarcha. Gen. 39.

qui proptere, quod liberaliter hospitio exceperit advenientes hospites a Sodomae incendio fuit salvatus. De quo Origenes hom. s. in Genes. Audite haec qui peregrinis clauditis Gomos, Auditet Qui hospitem velut hostem vitatis. Loth in Sodomis habitat, alia ejus bene gesta non legimus , hospitalitas sola in eo ex usu veniens memoratur. Evadit ignes, evadit incendia, ob hoc solum , quod domum suam patefecit hospitibus. Hospitalem domum angeli sunt tuiti. Clausas hospitibus domos ignis ingressus est. In celebri quodam oppido magna fuit erga pauperes inclementia, sic , ut nulli pauperi daretur eleemosyna. Hanc impietatem ulturus D Eus pridie vindictae . . divinae misit Angelum adeo miserando aspectu, ut omnibus compassionem moveret , rejectus tamen ab omnibus, ad Proconsulis a viiivi domum venit, a quo susceptus ti perhumaniter habitus suit. Cum arcetur. ergo consedissent aliquam ὀiu, ab angelo amanter monitus est, ut peccata sua saepius confiteatur, &in pauperes benignus existat. Deinde monuit oppidum die altera flammis totum absumendum. Te nritus hoc nuntio Proconsul,ab angelo consortatus est, futurum enim fa, dbisum ut domus ipsius utpote charitatis hospitium conservetur, dum mal- ab incendis nisestum supplicium irrogatur immisericordiae. Pulchr) Certe S .servat.

Chrysologus : Loth quia hospitio suszepit angelos , judicium prae

venit. Misericordiam nescit divinus ignis exurere. Faciat ergo misericordiam, qui vult gehennae incendia non timere. Quia ut bene S. Chrysostomus hom. 33. Non sinit nos eleemosyna eo decidere, ruo dives ille epulo decidit. Nec audire verba illa tremenda, disce-ite. me maledicti in ignem aeternum, sed in sinum Abrahae deducit. Ex dictis, ut credo patet, opera nostra bona non tantum non provocare iram DEI, sed insuper DEum placare. Testem hujus habeo EZechiam Regem. a. Paralip. 79. v. Iδ. Et oravit pro eis Ezechias di- ocens : Dominus bonus propitiabitur cunctis&c. Quem exaudivit Dominus,&placatus est populo. Hoc eodem verbo placatiO-ρlae ιnis utitur David Ps in s. v. 27. Et stetit Phinees D placavit, & cessa- DEum. vii quassatio. Hac phrasi utitur Propheta Ezechiel. c. ψ3.v. 27. facient

494쪽

m Discursus XXIX.

& placatus ero vobis, ait Dominus DEus. Sic orante Moyse ad Dominum. Exod. 32. dicit Textus, placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus suerat Dominus adversus populum suum. Eant nunc haeretici &rudi plebeculae imponant, se purum DEI verbum habere, quando tot claris scripturae testimoniis ostenditur, nos in die Judicii non a sola fide justificandos, sed ex operibus

a radice fidei procedentibus aeternum praemiandos. Sunerest modo investigare tempus illud, quo dies ista iudicii H-jμ tura ut 8 Multi ex SS. PP. ex illo mundi opificio, quo DEus orbems ' sex diebus molitus est, cum apud D Eum mille anni, sicut dies unus

computentur, putant mundum sex annorum millibus staturum, quibus evolutis mundus rursus occidet, & interibit. At vero nemo de

illa quidquam dicere potest. Cum clarὶ dicat Christus Mat. IM. v. 36. de die autem illati hora, nemo scit. Et cert)Christus inter diem judicii & universale diluvium paritatem facit. V. 3I. Sicut autem in diebus Noe , ita erit L adventus filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes & bibentes, & nuptui tradentes, uia rue ad eum diem in quo intravit Noe in arcam, & non cognoverunt,onec , venit diluvium & tulit omnes: ita erit adventus filii homi nis. Adeoque sicut minime opinantibus hominibus diluvium supervenit, ita non cogitantibus nobis dies ludicii aderit. Cceterum ex verbis Christi Mat. a . v. 3ο. De die autem illa I hora nemo scit,neque angeli coelorum, nisi solus Pater, impius Arius deducere voluit, filium minorem esse Patre. Sed negat id S. Chrysostomus hom. 11. ubi dicit: Si Christo homini datum est, ut sciat, qualiter oporteat judicare, quod est maius, nonne multo magis datum est ei ut sciat,

quod minus est , scilicet tempus judicii. Nonnὶ Christi anima in

verbo omnia videt, quae DEus scientia visionis agnoscit ' Videt utique I cognoscit. Unde Apoc. c. s. N. I 2. vox magna audita est diacentium. Dignus est Agnus qui occisus est, accipere divinitatem lasapientiam. Exponit Glossa, id est omnium cognitionem. Quomodo ergo audet dicere Arius , quod neque filius sciat. Et licet Marc. IX. v. 32. dicatur. Neque filius scire, audiendus est, S.I hom. g. p. q. 3ο. art. 2. Dicitur nescire diem & horam judicii, quia non sa-cit scire, quia non revelat, quia non manifestat. Sic Apostolis i terrogantibus, quando ad judicandum venturus esset ὶ Christus eis respondit : non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pa-

495쪽

ter posuit in sua potestate. Et hinc dicit se nescire, quia aliis non vult indicare.Jam oli in Christiani, etiam in ipsa prima Ecclesia tempore

postoIorum timebant adventu diei illius. Sicut S. Paulusa. ad Thes a. v. a. suos monuerit, ut non cito moveantur a sensu suo, quasi instet

dies domini. Quia inquit venturus est prius filius perditionis,adeoque non mirum n, si in perturbatione tanta hominum,in tantis bellis I seditionibus varia etiam inter SS. PP. intercesserit de hac die opinio. Novissimὶ Anno Christi I 132. Pastor quidam firmissime per-i. . suasit suis Auditoribus anno insequenti certissimε suturum diem judicii, idque ex verbis illis scripturae: VIDeb Vnt In qUeM tran fiXerVnt deduxit, ex hoc enim textu per chronosticas litteras Is a. anni numerum elicuit, & mundi interitum certo praedixiti Crediderunt rudi Pastori , simpliciores oviculae , & se diligentissim E per

pia opera ad tremendam illam diem praepararunt, quando vendita omni supellectili pecuniam perpotaverunt. Quia vero in condictam diem grandis tempestas oborta suit, magna cum devotione populus temulentus ad templum accinit, &magnae paenitentiae indicia dedit, sed discussa tempestate ubi omnia priori tranquillitati sunt restitutat populus, turpissime delusus , pastorem nisi mature fugisset, certo mactasset. Stultius & periculosius in vico Salinario Amal apti Amsterodami septem viri, & quinque steminae Ana baptistaene 'unt. Ex quibus Theodoricus sartor amatus Enthunasmo , terram projecit, in eaque e Xd nimis quasi jacuit, repente autem e- e. t.

vigilans, quasi a DEO doctus suisset, dixit diem instare judicii insorum deindὶ progreditur, & vael vael horrendum inclamans diem judicii instare dixit. Concurrunt ad arma cives, & Prophetas capiunt , quaestione deinde funereos habita calendis Martii capite minuerunti Aliter S. Chrysostomus bour. 9. in optimam dignoscendi illitig diei rationem assignat, nempe quamvis diem. Iam ab Adam inquit, incepit consummatio. Omnes dies vitae nothrae

cognatae sunt illius. Quod ille simul & summatim est , hoc quisque 2 I. est per partes. Explicatur hoc in simili: Qui emit pannum , particulam sibi a mercatore praescindi petit, ex qua totam peZiam diju-rii dicati Ex quovis die decursum vitae nostrae metiri debemus , & sicstica. 'ultimi tandem conclusionem deducere possumus. Coeterii in cur Christus diem illum non manifestaverit Apostolis , causam dat Cajeritanus, quia quaeitio haec & postulatum neque eorum saluti prosui L

496쪽

8o Discursus XXIX.

set, neque ad virtutem solidam homines animaisseti QuarE S. Ainis deside ad Gratianum. Scire non proderat, proderat ignorare. Si enim tempus & hora judicii nota nobis esset, iustus dissolveretur, I peccator in sceleribus suis perseveraret, cum sciret ali- quod adhuc sibi tempus superesse.. Concludit deindξ nervosδ S. Docior. Si modo tam incerti vivimus, nunc dum mortis & judicii diem

ignoramus, ita ut Omni momento improvisa insperata mors im

minere queat, tamen ita desides tinegligentes sumus Z Quid foret

si multorum annorum tempus haberemus. Quis voluptatibua se tunc non dederet, certo sciens se tanti temporis spatium habiturum. DEuseFoqui nos in nostrae salutis negotio solertes,&sedulos, esse vult, desiderat, ut in virtutum actibus serventer nos exerceamus,atq; adeo omnem securitatem proscribit,ac perpetuo eoq; salutari timore nos res enat, ita ut nec diem. neq; hora, nec momentum certu nobis

spondere possimus. Sed sibi soli judicii universalisti particularis notitiam reservat. Et hinc quando dicit Ig. v. De die autem illo vel hora nemo scit, ne j e angeli in coelo , neque filius nisi Pater, statim subjungit: Videtet vigilate, &Orate, nescitis enim quando tempus sit. Quod explicat Cajetanus, mentis oculis perlustrate, vigilate bonis operibus seclulb incumbentes. Videre enim non prodest, si studium non impendatur ad bonum exequendum, vel ad vitandum malum. Unde vel hinc dici potest misericors esse Deus,'qui /de suo judicio tantopere nos praemonet, & tot signis terret, ut iram

DEt evadamus. Dum enim noluit nos scire diem, voluit, ut omnes dies observentur. inquit benὴ S. Aug. Non miror itaque ego S. Hieron. tam graviter extimuisse tubam illam feralem: Surgite mortui,& venite ad judicium, quae ejus auribus semper insonuit,ut neque comedere, neque bibere virum tam sanctum pateretur. Monet nimirum DEus antequam puniat, ut moniti telum furentis DEI evadamus.

Clementiae enim DEI hoc est peculiare inquit S. Basl. ho m. r. in Ierem. Non clam aut silenter ingerit supplicia, sed per cominationes ea praedicit, per hoe peccatores invitans ad poenitentiam. Fecit hoc ipsum D Eus, Exod. V. N. R. ubi per Movsem Pharaoni minatur, eique poenam jussit dici. En pluam cras hac ipsa hora grandinem, qualis non suit in .Fgvpto. Et tamen per Movsen monet ibidem D. 3 ρ. Mitte

ergo jam nunc, & congrega jumenta tua omnia, quae habes in a gro

497쪽

DUcursus XXIX.

gro tic. Bene observat S.August. in Exod.3s. quid est,qnod mandavitDEus Pharaoni cum grandinem se facturum magna minaretur, ut se-stinet congregare pecora sui, & quaecunq; essent in campo ne grandine intereant Et respondet, id totum suisse opus misericordiae ut non exequeretur poenam, quam comminatus suerat. Hoc enim non tam indignanter quam misericorditer, videtur admonere. Quod confirmat Origenes in c. q. Exod. Vide temperamentum divinae correptionis ; non cum mentio verberat , sed dat vocem , & doctrinam coelitus mittit, per quam possit culpam suam mundns casti. gatus agnoscere. Nec caret mIsterio, quod de Christo venturo Iudice dicatur. Videbunt filium nominis venientem. In quem locum

S. Aug. in ps My. Qui venturus est judicare quis esti' Nisi qui voluit judicari. Nec timeas accusatorem, de quo ipse dixit Princeps hujus mundi missus est foras. Consonat illi S. Bern. supra citatus siet m. n. in Cant. O verὶ Patrem misericordiarum , vult per hominem homines judicare, quo in tanta trepidatione, M perturbatione malorum, eIectis praestet fiduciam naturae Gilitudo.

498쪽

ARTICULUS VIII.

Credo in Spiritum sanctum.

DISCURSUS XXX.

Spiritus sanctus verus est DEusa Patre

& Filio procedens. N hoc fidei articulo contestamur, nos viva fide credere te

tiam in SS. Trinitate personam, quae sicut verὶ est DEus, ita Patri, & Filio omnino est aequalis, & ejusdem cum Patre M isbiistia Filio est substantiae, inajestatis & potentiae. Sic enim r.D- cum Patiean. s. v. 7. dicitur. Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater,sFilio. Uerbum, & Spiritus sanctus. Et hi tres unum sunt. Ubi advertendum est, quod non dicat Unus, sed Unum, juxta illud D IO. v. 3ο. Ego Se Pater unum sumus. cfod sicut aequalitatem naturae in Patreti Filio ostendit, ita verba allegata, & hi Tres unum sunt, aequalitatem substantiae, Sc potentiae in omnibus tribus personis manifestat . Unde sicut Christus Mat. 28.eti. rq. aequaliter de Trinitate personaruloquitur,dum dixitApostolis: Euntes ergo docete omnes gentes, baptiZantes eos in nomine Patris,& Filii, & Spiritus Sancti,&nulla DiLierentiam,sed per omnia aequalitatem in his tribus personis asserit. Ita S. Athanasius in suo Symbolo disertε dixit: DEus est Pater,DEus est Filius, DEus est Spiritus sanctus. Et hinc sortε in actionibus ad extra plerumque locutus est DEus in numero plurali dicens. Genes. 3. v. aa. Ecce Adam quasi unus ex nobis iactus est sciens bonum, & malum. Gen. I. v. 18. Faciamus ei adjutorium simile sibi. Qua plane phrasi usus est etiam in ipsa creatione. Gen. r. v. 26. faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostrain. denique Gen. II. N. Z. odem plane modo dixit: Uenite igitur descendamus, &confunda

mus Diqitigod by Corali

499쪽

Discursus xxx. 483

mus ibi linguam eorum. Quae verba sicut omnibus tribus personis in Trinitate sunt communia, ita etiam fides Spiritui sancto divinitatem plane aequalem cum Ρatre & Filio tribuit, &ostendit , quando Spiritum sanctum verum esse DEum decernit. Ita enim et'. s.

quando Ananias, & Saphyra volebant fraudare S. Petrum de me cede agri venditi, Petrus eosdem reprehendens dixit: Cur tent vit Sathanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto 3 Et statim v. δ. sub- ljungit. Non es mentitus hominibus sed DEO. Hinc etiam eadem scriptura attributa divina quae sunt solius DEI, non minus Spiritui sancto, quam reliquis personis assignat. Scilicet Omnipotentiam . Verbo Domini coeli firmati sunt, &spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Omnipraesenti in Sap. I. v. I. Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum. AEqualitatem cum Patre &Filio ex citato I. Dan. s. v. I. Qtionia tres sunt,qui testimonium dant in coelo, Pater, Filius, ic Spiritus sanctus,& hi tres unum sunt. Omni- scientia divinam r.ad Cor. 2.v. II. Quis enim hominu scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est 3 ita & quae DEI sunt, nemo

Cognovit, nisi Spiritus DEI. Potentiam , & voluntatem quidvis faciendi I. ad Cor. II. v. Ir. ubi enarratis divisionibus gratiarum dicit Apostolus: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ex quibus manifeste ostenditur Spiriatum sanctum verum esse DEum, qui cum Patre & Filio juxta S. Athanasii symbolum, Unus est in divinitate, aequalis in gloria,& coaeternus in majestate. Adeoque qualis Pater ti Filius, talis est etiam Spiritus sanctus, nempe increatus, immensus, aeternus, omnipotens, denique DEus vertis, D Dominus. Neque differentia ulla . S. Athanasio dicitur, nisi in modo procedendi. Quia neque factus aut creatus, neque etiam Genitus dici potest sed procedens, & ideo in Nicaeno sumbolo dicitur. Qui ex Patre, Filioque procedit, spiratione nimirum activa , quae utrique est communis. Licet enim Pater&Filius sint duae personae, sunt tamen unus Spiritus a quibus non per intellectum sed per voluntatem, adeoque non velutim Vo, sed per voluntatem D unionem velut amor procedit. Et ideo a S. Hom. p. I. q. 37. art. I. dicitur, nexus ti vinculum Patris & Filii, amor suavis, & dulcis, non volaticus, sed aeternus, qui nos omnes . .

vinculo dilectionis, & charitatis nexu , in aeternum copulare inten- ρ' ' Pssit. Lices autem tam Pater, quam Filius sit Spiritus juxta id

500쪽

m Discursus xxx

clicit S. Ioan DSus Spiritus est , proprae tamen hoc praedicatimae

convenit huictertiae personae , cuiaprocedit per alnorem , qui est uuidam in rem amatami visus Mouasi fiatus cui optimὶ per Spia

ritum exprimituria

hisius Hinc bene explicatur per hanc processionem quomodo Spiritus stas sancius a Patre, & Filio mittatur Qui enim ab aliquo mittitur, ab

θη-odo eo proceditia Nonautem haec missio fit per imperium, consilium, aut suasionem, sicut homo solet mitti ad hominem, neque Permotum locarem, quomodo missus est Gabrier Angelus ad Mariam Uii ginem sed pernovuin modumpraesentita in aliquo signo, quale suits, H ., columbae vel ignis. Sic a Patremissus est in sorma columbae, quando Christus baptizatus est in Jordane. Mat. 3-υ. Ioia Baptiratus autemserinae IEsus, contistimascendit de aqua, &ecce aperti lantei coeli, Muidit Spoeitum Idesdendentem sicut columbam venientem su-- per seia Putant aliqui Spirituni sincium. in form1 columbae insedisse Christo in aquisbaptirato, ut significaret saecunditatem , quam sua gratii per baptilarem communicata, Ecclesiae daturus erat.. Et hoc erat quoa sinim in prima creatione mundi hic ψiritus divinus incu-SMara a bando aquis , easdem saecundaverit. Quaerunt L nim sacrae scriptu-qμε - - interpretes, quis fuerit, ille spiritus, cujus mentioncm iacit Moy ses Gen. r. v. 2 Et Spiritus DEI serebatur super aquax Tertullianus 8c Theodoretus ventum fuisse dixeruntia Sia Augustinus , Basilius,ti Beda Spiritum san himsuisse asserunt. S. Chrysostomus per SpiritumDomini intellisitvirtutem Se efficaciam, quam DEus aquae inpressit , cujusimpulsu illae movebanturi & silaedant secundum n turae suae inclinationem Nititurautem sundalarento sacrae scriptur . inqua Spiritus sanctus vocatur motio, quam suo impulsu imprimit. Quare nc loquitur : Mihi videtur significare hoc quod adfuerit efficax, & vitalis quaedam operatio aquis, & non fuerit aqua stans Mimmobilis, sed mobilis & vitalem quandam vim habens. Causam dat, nam quodimmobile omnino, inutile ι .l. quod vero movem ad multa conducit. Abul. in c. r. Genes putat suisseSpiritum sanctum, qui vitalem , mobilemque virtutemdeuit aquisia Voluntas , inquir& mens opificis, ferebatur super aquas , quasi mente pertractans &designans , quaecunque decreveratex aquis sacere , ad similitud nem hominis opificis. Ac proind' vult quod illud ferebatur . denotetinotioncsu, seu in mente divit a designabatia, . Post median aqua:

Diritus:

ereatione

faeci dat

SEARCH

MENU NAVIGATION