Necessaria ad salutem scientia, partim necessitate, medii partim necessitate, praecepti dilatata, variis, discursibus. Opera ac studio P. Christophori Schenck, S.J. Pars prima, continens cmedii item ex credendis necessitate praecepti, signum S. Cruci

발행: 1689년

분량: 785페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Discursus XXXII. ras

Pater in me, Mego in te, ut&ipsi in nobis unum sint. Qui enim cum corpore reliquo, & capite non consentit, & unus est ; neque cum Christo consentiti Hinc postquam Smier. . r. ad Dama-Jum dixit: Cathedrae Petri communione consocior, statim subjunxit: quicunque extra hanc domum agnum comederit, prosanus est. Neque enim inquit S. Cypri. Ep. ss. aliunde haereses obortae sunt,qulim inde, quod non cogitatur in Ecclesia unus sacerdos, & unus Iudex ad tempus vice Christi. Quare si, quod ex S. Paulo diximus. Ecclesia est unum corpus visibile , nempe collectio fidelium, quae toto orbe diffusa in suis membris nempe Christi fidelibus cernitur, debet illa habere visibile caput, quod est Romanus Episcopus Christi Vicarius, & in cathedra Petri Succetar , cui tanquam capiti suo in terris adhaereat. Qiiod profecto de Ecclesia Lutherana dici non potest, quia Lutherani docent in Ecclesia non esse caput, cui omnes teneantur obedire ; non esse Iudicem , cujus definitionem omnes teneantur sequi. Cum tamen S. Athanasius ad Felicem II. Cyrillus Alexandrinus ad Coelestinum, S. Ambr. .RI. ad Siricium Papam recurrerint, &resolutiones in materia fidei petiverinti Sciverunt illi utique Canonem. 29. Concilii Nicaeni . 3 i 8. Episcopis habiti cui etiam Constantinus Magnus anno Christi 3 24. intersuit, ubi sic decretum fuit. Qui tenet sedem Romae, caput & Princeps est omnium Patriarcharum, cui data est potestas in omnes Principes Christianos& omnes populos eorum. Ut qui sit Uicarius Domini nostri superininctos populos , & universam Ecclesiam Romanam. Qui enim di diit Matth. 22. v. IO. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus uiaque ad consummationem saeculi, intellexerit id de legitimis & veris Petri successoribus, quibus sublato per mortem Petro, utpote immediato Christi Uicario, usque ad consummationem saeculi continuis ejusdem succestaribus adesse debebiti Et hoc est illud , quod

Paulus ad bes M. v. II. voluit, quando dixiti Et ipse scilicet Christus dedit quosdam Pastores & Doctores ad consummationem Sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi , donec occurramus omnes in unitatem fidei, & agnitionem Filii DEI, inmensuram aetatis plenitudinis Christi, hoc est, in resurrectione universali mortuorum. Ut iam non sinus parvuli fluctuantes , & ci cumseramur omni vento doctrinae, in nequitia hominum; in astutia ad circumventionem erroris. Ex quo concludes, quod si Christus Uv v a vi

542쪽

sa Discursus XXXII.

vi hujus suae promissionis dabit Ecclesiae Pastores , usque ad extremum mundi diem, certe Pastorem illius primarium interire non patietur, cum is velut caput illius visibile , in terris omnium maxime sit necessarius, ad oves Christi in concordi unitate continendas. Et vero si Spiritus sanctus per Davi demps Io8. N. R. praedixit. Et

Episcopatum ejus accipiat alter, adeoque Actor. I. v. n. Petrus tam

licitε juxta voluntatem DEI illi Succes rem providit; quanto

magis PetroPastori universalis Ecclesiae cum Petrus ti ossicium illius propter oves, quae usque ad consumationem mundi perdurabunt, re non oves propter Petrum sint constitutae, dicente S. Aug. l. de P soribus c. r. quod Christiani sumus , propter nos est, quod Praep siti sumus propter vos est.. odsi autem vel in antiquo testamento DEO tanta cura fuit in successione unius familiae ut domus illa comtinuata serie succederet, & non extingueretur, ut propterea Euth.φ. v. IM. Mulieres gratulentur Noemi dicentes Benedicius Dominus,

qui non est passus, ut deficeret successor familiae tuae. magis longS successio Pontificum erit cordi Christo , ut in Ecclesia sua pro qua sanguinem sudit, continuata successione Pastores summi, eiusque in terris Vicarii continuentur. Observavit hoc S. Chrysostomus i. a. de sacerdotio circa principium, dum quaerit. Quanam de causa ille sanguinem effudit suum. Certὴ ut pecudes illas acquireret, quarum curam tum Petro , tum Petri successoribus committebat. Si enim semper manet Ecclesia, quae est ovile Christi, necesse est, ut maneat etiam ejus Pastor , qui alius non est nisi Petrus, & ejus in Episcopatu Romano succe res. Huic enim dictum est a Domino Matth. ια v. iS. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus,&super hanc Petram aedificabo Ecclefiam meam. Praevaluissent enim portae inferi , si ali quando Ecclesia universalis summo Pastore tulisti orbata, & corpus Melisia is Ecclesiae sine capite perstitisset. Conatus id fuit evincere daemon . saeuis ab anno Christi 3oo. per totum illud saeculum , quo solo , plures, gra is quinquaginta haereses insurrexerunt. Et in Asia quidem ita praevaluerunt Ariani, ut ipsum Caesarem in partem suam inclinaverint. In Africa dominabantur Manichaei, Donatistae, & Pelagiani. In Europa praeter Arianos grassabantur Priscillianistae, Iovinianistae, Origenistae, Photiniani, & plures alii. Quos omnes authoritate Caelare' firmabat Constantius Imperator Arianos secutus , & Iulianus Apostata Gentilis factus. In Italia Ostrogothorum, Visigothois '

543쪽

Discursus XXXIL

rum in Hispania, Vandalorum in Asrica Reges Arianti adhaerebanti Tumultuabantur Patriarchae Constantinopolitani, & Antiocheni, plurimi Archi-Episcopi & Episcopi, qui vel Arianis adhaeserunt, vel ladem Apostolicam Romanam in suo primatu perturbabant. Has tamen tam saevasti frequentes tempestates, Ecclesia Christi super petram fundataChristo summo capite se protegente,confudit,& annullavit. Ita quidem ut si in ullo saeculo authoritas sedis Romanae fuit propugnata, certe in illo saeculo authoritate praecipuorum Doct rum & SS. PP. nimirum ab Athanasio,Basilio, Chrysostomo, Gregorio NaZianZeno, Ambrosio,Augustino, Hieronymo, fuerit defensa&conservata. Sic ut S. Athanasius in Epi'. ad A. Marcum Papam , hanc quasi maximam inter fidei nostrae dogmata statuerit: Romanam Ecclenam matrem, & caput esse omnium Ecclesiarum. Et ideo quia caput est Ecclesiae, ipsius est convocare Concilia, eisque praesidere, vel per se, vel per legatos suos. In hoc enim omnes Catholici conveniunt, quod dicant Pontificem Romanum quemadmodum docet Bellarm. tom. I. de Rom. pontis. l. r. c. Io. Sancti Petri Apostolorum Principis, totiusque Ecclesiae militantis capitis immediate ab ipso Christo instituti legitimum successorem, ac totius militantis Ecclesiae Monarcham, caput, & sundamentum esse , soli enim Petro,

ejusque legitimis successoribus dictum est, Tibi dabo claves. Neque ullus alius audivit sibi a Christo dictum esse. Pasce agnos meos; pasce oves meas, id est non solum populum s delem, sed ipsos etiam Pastores,id est, Praelatos & PP. in Conciliis congregatos. Unde putant aliqui hoc esse juris divini, sic quidem ut supremus Pastor , &Pontifex Romanus etiamsi vellet, non possit se juridicE Concilio subiicere, quod enim DEUS statuit, homo non potest tollere. Et hinc vidimus , quod S. Marcellinus Pontifex cum ex timore suppliciorum sub Diocletiano Imperatore fidem negasset , & thus Diis Gentium incensasset facti poenitens , cum intellexisset Sinuessae collectum Episcoporum Concilium, cilicio indutus eo perrexerit , Imultis cum lachrymis perfidiam suam detestatus se Concilio subjicere voluerit, Concilium tamen unanimiter reclamaverit, contestatique sunt PP. Collecti, quod prima sedes a nullo alio judicetur. Quare illum , ad poenitentiam cum Petro agendam sunt cohortati. Quod si vero aliquando inveniatur . quod Imperatores Concilium intierint, illud aliter factum non est,qtiam cum authoritate&con-

V v v 3 sensu

Romana

matre es caput est m.

544쪽

Πῖ , Discursus xxxII.

Imperato sensit Pontificum Romanorum, quod claris verbis testatur Sixtus III. res nonnis in V. sua ad Orientales. Valentinianus, inquit, Ausustus autho- ΠM cρη- ritate nostra Synodum convocaviti Quod pari sensu Adrianus II. ecthd nodo δ.actio. r. rescripsit: Gheillam Volumus per tuae pietatis industriam Constantinopoli numerosum iudicunt. convocari Concilium. Sic Constantinopolitanum non tam indixit Imperator Theodosius, quam litteras Papae Damasi quibus Concilium indicebatur ad Episcopos misit. Sicut ergo primis illis tem Pontifces poribus Imperatores non indixerunt Concilia Generalia sine auth i' siquo iii ritate Pontificis, sic neque Pontifices sine Imperatorum auxilio & o-dsio, is ' pe eadem habuerunt, non quod Concilia sne Imperatoribus non requi Naissent rata, quod rudissime dicunt heterodoxi , sed ut Episcopi runt Ima authoritate Imperatoria in itineribus a paganis defenderentur , vel pcratorum. ut sumptibus publicis pauperiores Episcopi transveherentur , Vel etia ne publicis statutis Caesarum de seditiosis Conventiculis a Concilio adeundo PP. convocati retardarentur. In his proindὸ si Imperatores comparuerunt, judicia & leges non dictare Ae serre , sed audire solebant. Ut propterea Marcianus Imperator in I. M. Concit. Chalaedonensis dixerit: Nos ad fidem confirmandam , non ad potentiam ostendendam exemplo religiosissimi Principis Constanatini synodo interesse volumus, ut veritate inventa non ultra multia ludo pravis doctrinis attrectata discordet. Ecce quam cordi fuerit ipsis Imperatoribus unitas Ecclesiae Catholicae, quam etiam per Concilia Generalia conciliare laborarunt. In Ecclegia Alterum, in quo unitas Ecclesiae consistit, est, ut sit unitas MChristi est consensus in doctrina . ut omnium, qui sunt unius fidei, una sit dOMultitudinis autem credentium erat cor unum M anima una. Bene enim monet S. Paulus I. ad Cor.

v. 33. Non enim est dissensionis DEus, sed pacis, sola enim Ecclesia Catholica est, quae in doctrina fidei consentit, dum illa solum circa dogmata fidei credit, quae proponit Ecclesia , & illa reprobat, quae

Ecclesia damnat. In divino vero cultu , I administratione Sacramentorum , & numerum eundem servat, D caeremonias easdem adhibet per totum orbem terrarum. Od quia non videmus fieri apud Luthera nos, quis no videat, illos hoc signo destitui Sc unitate carere,

de quo vel ipsi queruntur, quod in varias sectas vel in ipso ortu suo suerint divisi. Has sectas suas & discordias vel ipsi sectarii libris per illos

545쪽

DMursus XXXII.

emanatis evulgat u ut opus non sit Catholicos in his consutandis ocis pari. Nec vero tantum inter se dissentiunt, sed ipsi a se ipsis turpissimὶ discordant, & contradicunt. Lutherus certe in suo libro de captiv. Babs. jam unum tantum Sacramentum nempe Coenam, jam duo, Coenam nimirum & Baptismum; aliquando etiam tria; Cornam, bapsi sinum, & paenitentiam concedit. Tandem nec septem esse abnuit in Ecclesia Sacramenta. O Protheum t L in salutis ne- sotio periculosum Uertumnum. Fusus est in hoc demonstrando Cochleusin Luthero suo septicipite, Faber in Antilogia,aliique probati authores, qui tanti Evangelistae errores, & DIsissima dogmata cIarὶ ostendunt. Olim Arii doctrina . nobis, nempe sede Catholicae Ecclesiae Romana declarata est erronea,quia haec doctrina ab homine nempe Ario, qui Sacerdos fuit in Africa, & veteri Iegi Christi suit contraria, spargebatur. Ostenderunt praeterea Catholici saecu- , tum, annum, locum, diem, quo fuit disseminata, cui & a quo sueri , ras; contradictum, atque adeo doctrinam illam manifeste esse novam & e stitu

erroneam consutaverunt. An non pariterLutheri doctrinam erro-neam ostendemus, quando Lutherum natione Saxonem, 'prosessio--Arrunne Monachum, deinde Catholicum Sacerdotem, horum errorunt authorem inonstramus. Quos ipse in Saxonia Wittenbergae An, no Christi i s tr. i. Novembris Prima vice contra indulgentias disseminavit. Sed & manifestissimὶ ostendimus, eidem fuisse contradictum ab Eckio, Ioanne Cochleo, Embsero, SS.TheologiaeDoctoribus, , Cardinale Caietano,&ipso Leone Io. Clemente I. Hadriano 6. Romanis Pontificibus, ab ipso ConcilioTridentino,. plurimis, ad quas ipse provocavit, Academiis & Universtatibus, nempe Parisiensi, & Lbvaniensi, quae omnia argumentum sunt evidens erroneae

salsaeque doctrinae, quam perniciose Lumerus in Ecclesiam Christi induxit. Ego certε illius sum opinionis, quod si quis Lutheri tomos syncero affectu, & non passio nato in Ecclesia Caino Iicam animo legeret, ejusdemque doctrinam tam foedam, & scandalosam, sibi quesbi sisti

contradicentem expenderet, vel hoc ipso sufficiens haberet argu- eoutradi mentum conversionis,&tam ludicram, ac propudiosam verae fidei titulo coloratam doctrinam detestandi. Scio ego multos honestos viros imis & matronas erubuisse, quando viderunktam lascivis scur- .rilitatibus verbum DEI infamari. Ostendant hoc nobis Catholicis

quicunque hactenus suerunt hac retici, quod in Ecclesia DEI Giho-

546쪽

no Discursus XXXIII

liea ab ejusdem Doctore& fidei Magistro,aliquid tam monstro fasceditate contaminatum, authoritate Ecclesiae approbatum prodieriti Adeoque vel ipsi fateri debent, in Ecclesia Catholica per totum oris hem diffusa unam, eandemque esse dominam, quae Christi sidelibus

in Ecclesia proponitur, eamque uno omnes ore profitentur. Sequimur namque consilium S. Pauli ad Hebr. O. v. i3. Doctrinis variis Mperegrinis nolite abduci. O si haeretici serio expenderent admonitionem illam Pauli. I. ad Cor. I. v. 16. Obsecro autem vos fratres per

nomen Domini nostri JEsu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, & non sint in vobis schismata. Sitis autem persecti in eodem sensu, D in eadem sententia. Nunquam illi in tam manifestos errores prolapsi fuissent, neque tam facile errorum Magistris adhaesissent, sed in fidei Catholicae consessione constantes permansissent: Cum vel ipse Anti .Lutherus, sibiq; contrarius fateatur in tom. .IVttenb. Anno Christi Issi. impresto. Ecclesiam Christi usque ad finem mundi, successionem habituram. Sic enim loquitur ipse. Quodsi cessarunt jam Apostoli, Evangelistae & Prophetae, necesse est alios ipsis successisse Mposthac successuros esse, usque ad mundi finem, nam Ecclesia dur tura est usque ad consummationem saeculi. Qitomodo ergo dicitis Ecclesiam post sextii in saeculum desecisse, M post novem primo tacula a vestro Evangelista rursus sub scamno extractam. is ergo toto illo fiovem laeulorum cursu salvus iactus est Z Cum extra Ecclesia nulla sit salus ; dicente S. Hier. in v. ad Damasum,si quis in a ca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio. Quod ipsum dixitChristus Ioan . rs. v. 6. Si quis in me non manserit, mittetur soras, & are

se et, I in ignem mittetur. Quod spiritu Prophetico praedixit Isaias c. 6o. v. II. Gens enim I regnum, quod non serv ierit tibi, peribit: Quippe haec sola vinea est, in qua fidelibus operariis datur denarius: In ac sola Petro ejusque succetaribus datae sunt claves ad aperiendum ti claudendum coelum, cui proinde non acquiescere peccatum quasi ariolandi est, dicente S. Spiritu. r. Req. v. v. 23. Quasi pecca tum ariolandi est repugnare, D quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Ideoque . Christo apud II. anathema ponitur refractariis: Si Ecclesiam. inquit Christus non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, ct publicanus. Causam dat ipse, Luc. ro. v. 16. Qui vos audit, me audit, D qui vos spernit, me spernit. Hinc . contrario. I.Dan.. v. o. dicitur; Qui novit UEum, audit nos. Est enim .

vero Disit iroo by Corali

547쪽

Discussas XXXII. DI

vero Ecclesia unica columba,&una persecta, quam sibi desponsandam praedixit Christius v. ip. Sponsabo te mihi in sempiternum. Quod Paulus ad Ephes. s. v. 32. adimpletum dixit per Ecclesiam, dicens: Sacramentum hoc magnum est Ego autem dico in Christo,&Ecclesia. Est illa unica familia , super quam constituitDEus fideles servos suos, nempe servos servorum DEI, quo titulo Romani Pontifices a tempore S. Gregorii Magni utuntur. v s. Est haec unica illa Uinea quam triginta trium annorum labore constanti plantavit, & demum proprio sanguine rigavit, ad quam coelestis Paterfamilias misit duos filios suos, inter quos est differe tia , &quaestio , quis voluntatem Patris secerit. Mat. II. N. 28. Ubi bene notanda est decisio ipsius Christi v. 33. Amen dico vobis, quia Publicani & meretrices praecedent vos in regnum DEI. Quomodo ergo Anabaptistae teste ipso Calvino instit. l. . . c. r. f. r8. audent dicere , Ecclesiam esse multitudinem hominum persectorum nullum peccatum habentium. Ubi ergo manent Publicani & meretrices.

Et tamen Christus coelo inscribit; quos hi ex synagoga sua excludunt. O ouam ego metuo, si in horum Synagoga se bonus JEsus

inclinare re digito in terra scriberetDan. S.υ. 6. diceret qui sine peta. to vestrum est, vestrum primus in illa Q lapidem mittat. Quam ego brevi viderem Ecclesiam vel Synagogam hanc esse vacuam, cum certo suturum esset illud, quod ibidem v. q. dicitur , audientes autom unus post unum exibant incipientes a senioribus. An autem JEsus solus remansurus esset, vehementer dubito. Et tamen E clesia Vestra est multitudo persectorum nullum peccatum habentium. Memini tam sanctae Synagogae in populosa quadam civitate, ubi cum Ana baptistae de religione disputaturi convenirent, magnus populus confluxerat, adsuerunt etiam Deminae, & inter illas formosissimae aliquae puellae, quae inter viros in limine templi consisten-' i

tes admitti petebant , has ubi conspicati sunt fratres persecti planε,

D nullum omnino peccatum habentes , in colla illarum puellarum Ialu- per quam affectuosὶ ruerunt, .cum praemissa hac suavissima saluta- tant. tione salvete charissimae sorores. Cum vero penes illas puellasve tulus D senex quispiam adstaret, nec senem ullus oscularetur, quidam Catholicus argute dixit : Charitative sorores ve stras oscula mini, cur non aeque fratres salutatis Z Ubi vestra charitas fundata sit,sacilξ perspicimus, Si non sine risu omnium abivit. Quid vos Luci xx therani

548쪽

therani cuin vestra Ecclesia ageretis, qui in consessione vestra Augustana Ecclesiam dicitis congregationem eorum, qui nunquam lapii sunt circa consessionem fidei. Quomodo in hac Ecclesia vestra salvaretur Petrus, qui Chri ilum negavit i Heu me quam stultis , & vanissimis erroribas distrahi mini Z Ecclesia uti habetis Matsimilis est illi sagenae missae in mare, & ex omni genere piscium congreganti, eX quibus malos seras iniserunt. Ergo prius intus suerunt , neque enim alias soras mitti possent. Ecclesia est area illa Mat. I. v. II. in qua non tantum triticum, sed etiam paleae sunt, quae igni inextinguibili reservantur. Ecclesia est ager ille Mat. II. v. 2M. in quo praeter herbam bonam creverunt etiam Ziaania , quae servi eradicare volentes prohibiti sunt a Patresamilias, sed jubentur , ex- Iectare tempus inestis. In quo bene observanduin est, quod semenonum seminatum sit prius , deinde vero dormientibus hom inibus daemon supervenerit, &super seminaverit LiZania. Ubi manifestum habes signum , verae Ecclesiae esse unitatem, & antiquitatem fidei. Quare vera Ecclesia non est illa , quae primo post annos complures enata est , sed debuit prognata esse , & durasse a tempore Christi, &Apostolorum. od cum nequeant praestare Lutherani, neque etiam Calvinistae, qui primo post mille quingentos annos post Christum prodierunt, inanistEostenditur illos non a Christo seminatore vero, & bono , sed a daemone omnium Zizaniorum authore prodiisse. Nec obstat Lutheranorum cavillatio , qui dicunt, quod visibilis Ecclesia Christi, & Apostolorum post sextum

saeculum interierit, nec nisi tempore Lutheri, & Calvini rursus r vixerit, expressu enim mandat Paterfamilias , ut non exterminent

Zitania , sed dicitur sinite utraque crescere , nempe veram L falsam Ecclesiam, nec nisi tempore suo discriminanda. Adeoque vera Runa Christi Ecclesia semper perduravit , & usque ad consummationem saeculi permane dit, docente hoc Christo : Ego vo-hiscum suiniusque ad consummatione in saeculi.

549쪽

DISCURSUS XXXIII

Ecclesia Christi est Sancta.

Ranseo ad secundum signum verae Ecclesiae, quod est esse

a sanctam. Et quidem hanc sanctitatem prodit Ecclesia Ca- Doctrinata tholica in sua doctrina, quae aliud non docet, quam quod sanctum est. Hinc enimvero David ps. IS. v. 8. Lex Domini maculata. Quid enim non sit immaculatum in ea lege, quam Christus ipsa sanctitas divina dictavit. Pulchre plane si erudite observat Burgensis in addit. sivis ad Nicolaum de LVa. si per c. I . Gen. quod de hominibus qui ante Christi adventum vixerunt pie & sancte,communiter dicatur , quod in conspectu DEI, I ante divinos oculos ambulaverint, quod mirum videri non debet, cum ipse DEusAbrahamo Gen. I . v. r. dixerit: Ego DEus Omnipotens , ambula coram me, & esto perfectus. Attendendum est inquit , quod de iustis. seu persectis, qui suerunt ante Christi adventum , saepe dicatur in scriptura, quod ambulaverit coram DEO, uti dicitur in hoc loco Gen. gr. Sic etiam.Reg. 2ο. versv 3. EZechias Rex ad DEum conversus dixit r Memento , Obsecro , quomodo ambulaverim coram te. chiod ipsum v. g. repetitur. Quod scriptura sicut de his, ita de plurimis aliis enunciat. Quid vero pergit author de novae legis justis dixerit, audiamus. De iustis enim qui fueruntiost adventum Christi non dicitur,quod ambulaverint coram DEO, ed potius quod sequantur DEum. Sic enim Dan. II. v. 26. dicit Christus : Si quis mihi ministrat, me sequatur. Cujus causam videtur ipse dare Ioan. 8.et'. 12. Qui sequitur me non ambulat inten hiis. Vult DEus hoc insinuare, quod nos homines agamus more communi. Si enim cupias aliquem viae socium, & dubitas an constans sit suturus itineris tui comes, curas, ut juxta te vadat, aut te praecedat. Sed cum certum habes, &securus es, quod te non destituet, incurius pergis , tametsi ille tergo te sequatur. In veteri X xx a test

550쪽

Discursus XXXII L

sti majoris

quam

insiti Dilectio

inimicorum s

ctio chriapian testamento Coram 8c ante oculus suos habebat D Eus servos suos merito enim timere poterat, an obsequentes habiturus esset quocunque illos duceret, cum DEO semper populus ille suerit refractarius. At postquam in lege gratiae amore nostri homo factus , ipse crucem bajulavit, & in illa mortuus est, tanta nos sui exempli efficacia trahit, ut merito dicat : Uenite post me. Quis enim sequi non velit Dominum cruce onustum , cui ille suo sanguine viam signavit i Voluit nimirum Christus nos in lege gratiae ad longe majorem persectionem assurgere , quam fuerit in lege veteri, & populus carnalis in majore persectione non potuit assequi. Adeoque Christus Mat. s. v. ao. nobis dixit: Nisi abundaverit Justitia vestra plusquam Scribarum , & Pharisaeorum , non intrabitis in regnum coelorum. Apparuit Danieli DEus in antiquo testamento, sed&in

novo te stitit Ioanni in sua Apocalypsi , factum id tamen est, cum

magna disserentia, & disparitate. In antiquo enim Dan. Io. versu Ecce vir unus vestitus lineis & renes ejus accincti auro obryZo. In novo vidit eum Joannes Apoc. c. I. v. 13. praecinctum Zona aurea uiaque ad mamillas. Abulensis hujus disserentiae causam dat, quia ibi. id est, apud antiquos contentus erat vetare operis foeditatem , hic etiam adstringit cor I cogitationes. Illis nimirum dictum erat, Non moechaberis. Ego autem dico vobis Mat. s. U. 2δ. quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam moechatus est in coria de suo. Illis dictium fuit non occides , qui autem occiderit reus erit judicio. ADt. s. v. 22. Ego autem dico vobis, quia Omnis , qui irascitur fratri suo, reus erit Iudicio. Illis dictum suit Mat. Quicunque dimiserit uxorem luam , det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dii serit uxorem suam excepta fornicationis causa , iacit eam moechari , ti qui dimissam direxerit, adulterat. Illis dictum suit non perjurabis. Ego autem dico vobis Mati. s. v. Non iurare omnitio. Illis dictum suit: Diliges proximum tuum, & odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis Mat. s. v. ψή. Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, & Orate pro persequentibus vos. Statuit olim Hercules, postquam mare emensus est , columnas duas, quibus inscripsit: Non pilis ultra.Moyses ille veteris testamenti Hercules, & ipse duas columnas fixit : Dilices D Eum ex toto corde tuo,diliges proximum sicut te ipsum. His a se erectis columnis Iemma inlcripsit: Non

SEARCH

MENU NAVIGATION