Necessaria ad salutem scientia, partim necessitate, medii partim necessitate, praecepti dilatata, variis, discursibus. Opera ac studio P. Christophori Schenck, S.J. Pars prima, continens cmedii item ex credendis necessitate praecepti, signum S. Cruci

발행: 1689년

분량: 785페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

Discursus XXXVIII. 's

pellat apud Patrem. Sic ergo etiam nos membra debemus nobis mutuo prodesse. Quod fit ab Ecclesiae principio usque huc, pascendo oves Christi verbo & Sacramentis, & orando juxta illud Iac. s. v I 6, Orate pro invicem, ut sal mini. Prosunt etiam mortui mortuis utithoij.

in veteri testamento φ. Reg. IIo Elisaeus mortuus alium mortuum suscitavit; & Luc-I6. Abratam ΠUrtuus La Tanim mortuum excepit

in sinum suum. Quot infantes aetate nostra altari Beatae Virginis, ve I etiam Sancti Xaverit licet mortui impoliti vivi rursus revixerunt Z Prosunt etiam mortua membra vivis, quod ostendimus toto discursu priore, & usque hodie, tot anathemata sanctorum aris affixa fatentur, quorum intercessione & animae L corporis beneficia plurima obtinemus. Linde tandem certum ti indubitatum esse debet, quod sicut Christus vivus prosuit mortuis velut caput nostrum, ita Mnos vivi mortuis prodesse possimus. O quam verum est illud Christi. Venit hora & nunc est, quando mortui audient vocem filii DEI, D qti i audierint, vivento Cicero inter vitae civilis praecepta etiam i serebui Iud d edit. Primus pietatis gradus est, eorum,qui ante nos ViXerunt, demetriinisse. Tripsex est horum apud nos Catholicos status,& condicio : nimiriam damnati in inserno, quorum meminisse pol sumus, 'ρη' ut detestemur& horreamus. Beati, quorum meminisse debemus, ut nos adjuvent, atque sua intercessione solentur, M animent. Animae denique purgatorii, ut eas suffragiis nostris juvemus, utpote quae nobis commembris suis illud Jobi inclamant: Miseremini mei saltem vos amici mei. Et quia I. Macchab. II. v. 6. Sancta I salubiis est cogitatio pro destinctis exorare, ut a peccatis solvantur. Haec sancta omnino cogitatio, ab Ecclesia, quae Chisti assistentiam habet, & . spiritu Sancto regitur, & gubernatur, nobis praecipitur, Quam merito ego conseram sanctam matrem Ecclesiam cum pia matre Respha uxore Saulis, cujus septena filii cum capti suisseut a Gabaonitis, & in scrucem acti, inquit te X tus 2-Reg. 2 r. b. I. Tollans autem Respita si-ua Aja Cilicium substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super illos. Quid obsecro ista sarmina tanto tempore haesit apud cadavera, usque dum illorum corpora aquis abluerentur. Bacchiarius inquit, quod aqua refrigerare soleat, refrigerium autem est contra ardorem lenis. Unde Re ha illa quae tamdiu stetit subcruce denotat Ecclesiam, ejusque sum agia, quae dum pro animabus facimus, ipsis impetramus de caelo Iorem misericordiae divinae, quo

642쪽

' Discursiis XXXVIII.

vel refrigerantur, vel ex toto ab illis flaminis eliberantur. Et hinc S. Aug. tam serio nos monet: sestinate orare pro defunctis Ecclesiae, ut illi festinent procurare, ut ipsis ingloria conjungamur. Christiane planἡ Cicero pro Milone dixit, orandum esse potius pro mortuis, cptam pro vivis, quia mortui non habent, quomodo se defendant. Perorandum ergo est pro animabus apud D Eum, quia se defendere ne queunt contra iram divinam, & hoc eas maxime cruciat, quod nos, qui eas defendere possumus, simus negligentes, cum tamen tam facile esset, eas inde eripere, Quantae animae cum Davide dicere possunt id, quod pD 3o. v. rg. dixit. Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde, iaciussu in tanquam vas perditum. Sunt ii quidem,vasa perdita quo ad corpus confractum, sed superest anima quae clamat, miseremini meit Quod ut nobis clarius ostendat Ecelesia, in os acto desunctorum solas vesperas eum matutino assignat. Vesper in quo

Christus obiit, planctum significat juxta illud p s. 29. v. 6. ad vesperuinde morabitur fietus. Matutinum cuin Nocturnis tenebrarum &do- . lorum sunt argumenta, in quibus animae purgatorii tenentur. COmpletorium non dicitur. neque enim completa est poena, quam animae

illae sustinent. omittuntur etiam horae diurnae quae significant operandi tempus quibus ipse Pater similias ad operandum conducturus vinitores exivit. Uerum quia hae operari non possunt, a die Solia exclusae, in tenebris ab Ecclesia repraesentantur. LIt vel hinc disca inus auxilio nostro illis subvenire, quae otiani auxilio destitutae, non habent, quod erent nisi in nobis. Cui lavero superius ex s. Bernardino ostendimus media, quibus illis subvenire possumus, esse praecipuum S S. sacrificium milane, L sacram Communionem, quam illis applicare per modum lusagii possit naus, Occurrit hic illud Apoc. r. v. q. ubi turba magna amicti sto-μυλivitiis lis albis cum palmis visi sunt, de quibus cum Angelus petiisset; iniijin antur sunt, & unde venerunt, nescienti Joanni ipse Angelus respondet: Hi acriscio sunt qui venerunt de tribulatione magna & Iaverunt stolas suas in

G RMMV sanguine agni. Pineda ex purgatorio eas venisse putat, quae beneficio missae, in quo agnus immolatur, depuratae ad coelum devenerunt. Leo ela- Isti sunt, inquit ille, qui venerunt ex magna tibulatione, & laverunt mante ca- stolas suas in sanguine agni, qui percipitur in altari. Altare vero lat L pr/' vacrum Eucharistiae dicitur, quid mirum proinde, si sint dealbatae., occurrit hic quod Naturalistae de leone reserunt, cui famelico nulla

vis Diuitiaco by Go li

643쪽

Discursus XXXVII L

vis hominum praedam eripere potest, si tamen catulum reclusum ad minimum clamorem, vel eiulatum excitaveris, relicta ille praeda catulo subventurus accurrit. Annon Ego Iustitiam DEI leonem dixem, quae animam velut praedam in purgatorii poenis seu unguibus tenet. Non enim frustra David dixit, ne quando rapiat ut Leo animam meam. At ubi divinitatis Catulus Chrihus, cuius minister sacerdos

est, vocem miserit si enim sanguis Abel ad coelum clamavit, quid ni clamat sanguis filii DEI Zὰ relicta praeda sua,seu anim Justitia divina

accurrit, & misericordia movetur, atque praedam dimittiti Hinc S. Hier. in missapro defasserit, animae quae in purgatorio torquentur, pro quibus solet sacerdos in missa orare, interim nullum tormentum sustinent dum missa celebratur. Quam malε proindὶ agunt sacer-Am

dotes istinissa praecipites, qui pausam quietis illis dare possent, si tar-pμ g WV odius in missa progrederentur. Neque frustra Ecclesia in sacrificio X ,hmissae memento defunctorum annectit, ut scilicet hic catulus vocem suam animabus salutarem emittati Solatio plenum est quod legitur tur. in vita B. Susonis ex ordine Praedicatorum. Promiserat is uni eX fra- -

tribus post obitum illius, se duo pro ipso sacra facturum. Mortuoseatre, B. Suso promissi obliviscitur,& dum preces alias pro animanti a B. illius offert, sacra promissa tamen non legit. Adest ergo anima, & SuΝMρο- non servari promissum queritur, cui B. Suso respondit, se quotidie 'tat pro illo preces obtulisse. Cui reposuit anima , 5 frater i Sanguine est opus qui extinguat ignem , quem patior. Oratio tua bona est,

sed non sufficit, nisi accedat sanguis IEsu Christi, qui otartur inmissa. Quo audito magna cum devotione nromissas legit missas,ti anima rursus non ut ante trillis, sed gloriola apparuit, & gratias egit. Est enim sanguis Christi, quemadmodum S. Vincentius d cet , singulariter deputatus in litrum animarum. Unde S. Aug Sanguis ι. so. Homil. homil. 6. inquit: Unum ex sanctioribus exercitiis , una ex magis piis curis, quibus se homo exercere potest in hae est offerre sacrificia I eleemosynas, & orare pro deiunctis, qui sunt tesu, in IAin purgatorio , quorum fratres sumus. Et S. Greg. Papa I. M. dial. trum anie. ss. Multum solet etiam animas post mortem sacra oblatio hostiae salut aris adjuvare, ita ut hanc saepius ipsae de iunctorum animae expetere visae sint. Sic resert Joannes Trithemius in Chronicis suis de monasterio Hirscbauiens anno Christi ioo8. Non procul Wormatia , inquit, multis diebus Sc noctibus armatas copias equestres Ac pede-

644쪽

όas Discursus XXXVII L

stres visas, quasi ad bellum progredi , sub horam vero noctis nonam, ad vicinum montem unde prodibant. regredi. Cordatior aliquis Limburgensi monasterio, assumptis aliquot ex monasterio sociis, eo

progressus , exeuntes de monte allocutus est, &qui essent , in virtute SS Trinitatis, ut ediccrent, adjuravit. Cui unus ex turma re

spondit, se milites suisse, 6c non multos ante annos in hoc ipso loco fragni es interscctos. Cum vero peteret Monachus an iuvari possint Remi rex- bondit jejuniis ti orationibus, maximὶ vero sacrificiis se adjuvari

posse, & hoc ipsum omnes rogare, simulque tota multitudo exclamaviti Orate pro nobis. Quo dicto omnes in ignem resolvi visi sunt,&mons, quin arderet, conspiciebatur. Unde bene S. I n.Chrv- si stomus sem. 3. in ED. ad Philipp. Non frustra inquit ab Apostolis sancitum est , ut in iacris mysteriis memoria fiat eorum, ivit hinc discesserunti Noverunt quippe, hinc illis multum emolumenti fieri multum utilitatis. Ita ut S. Hier. citatus in missa S. Gregorii pro ista u- de unctis dicat, pro qualibet missa devotὶ celebrata plures animasns prurei exire de purgatoris. Vidit hoc S. Joannes de Alverno , qui tanto pietatis affectu pro animabus sacrum dixit, ut totus in lachry mas solveretur. Hic dum in missa sacrosanctam hostiam elevaret impense Leti m est deprecatus, & vidit innumeras animas velut seintillas ex fornace exilientes in coelum abire. Ita Sis Antonin. p. 3. tit. Io. c. 8. Q rare Eusebius Emiss. hom. 1. de Pascha inquit: Memento in oblatione sanctissimae Eucharistiae parentum ac fratrum, qui jam de vita decesserunt, hoc fi seceris, magnam eis tequiem praebes. Adeoque tam selinite institξreve ipsae animae, ut etiam die Dominica ad Requiem dicendam S. Nicolaum Tolentin Amma S. compulerint. Legitur enim in vita S. Nicolai Tolentinatis , Sacerdotio initiatus ad Eremum missus, manε quotidie ce- glabraverit. Cum vero, Superiore iussus esset die Dominico solenne lacrum sacere, & ideo super lectulum pauluIum indormisceret, a-mpestivi. nima quaedam lugubri voce eum interpellavit. Frater Nicolae vitDEI respici in me. Verum cum ille respiciens non agnosceret, quis esset, qui ipsum vocasset, dixit : Ego sum anima peregrini Auxiniensis, rogo te ut missam pro deiunctis celebres, ut eripias me ex his flammis. Excusavit se S. Nicolaus dicens, se pro sacro cantando deputatum esse: Sed anima duxit ilIum ad aIteram partem Gremi Sc planitiem ostendit, ubi ingens fuit multitudo animarum, quae

645쪽

Discursui XXXVII. 'ρ

quae omnes Nicolaum inclamarunt, & pro auxilio inissarum deprecatae sunti Uir sanctas mane Priorem accessit,& animarum preces exposuit, obtinuitque ut etiam illa die, & tota hebdomada pro animanus requiem diceret, plurimaSque animas ex purgatorio suis sacrificiis eriperet, quemadmodum anima, quae illi apparuit, hoc ipsum revelavit. Merito proinde S. Bern .ser m. s6. in t. exclamat: Surgam ergo in adiutorium illis, interpellabo gemitibus, lin- plorabo suspiriis , orationibus intercedam ; Satisfaciam Sacrificio singulariter, si sorte videat Dominus , & judicet, ut laborem con

vertat in requiem, miseriam in gloriam, verbera in coronam. His

enim &hujusmodi officiis potest eoru poenitentia resecari, finiri labor , & destitui poena. Et hinc tam solicite S. Aug. i. q. Confes . c. I pro Matre sua Monica institit dicens : Namoue illa imminente die

resolutionis suae, non cogitavit corpus stui in sumptuosὶ contegi aut condiri aromatibus , aut monumentum electuin concupivit, aut curavit pulchrum patrium. Non ista mandavit nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius prae termissione servierat, unde sciret dii pensari victimam sanciam, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis &c. ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vincu- Io fidei. Et insta. Et inspira Domine DEus ineus , inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus voce, &corde, &litteris servio, ut quotquot haec legerint meminerint ad altare tuum Monicae famulae tuae cum Patritio quondam ejus Conjuge, per quO- Arum carnem introduxisti me in hanc vitam , quemadmodum ὶ scio. Meminerint cum affectu pio meorum parentum in hac luce parretitas transitoria, &fratrum meorum sub te Patre in Matre Catholica civiu in meorum in aeterna Ierusalein, cui spirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, ut quod i me illa poposcit extremum, uberius ei praestetur in multorum Orationibus, tam per consessiones, quam orationes meas. Causam huius datserm. 32. de verbis M. Orationibus inquit Sanctae Ecclesiae, &sacrificio salutari, &eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum, mortuos adjuvari, ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eΟ-rum peccata meruerunt. Hoc enim Patribus traditum universa

observat Ecclesia, ut pro eis , qui in corporis & sanguinis Christi communione deiuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo com-Kkkk a memo-

646쪽

Discursus XXXVII L

memorantur, oretur, ac pro illis quoque ilIud offerri commemore tur. Occurrit hic in tam solicita cura S. Augustini erga parentes suos, illud Exodi i 2. v. aδ. Sin autem minor est numerus , ut sussicere possit ad vescenduin agnum, assumet vicinum suum . qui junctus est domui suae. Quis enimvero ad paschalem agnum seu pa- ni nem coeIestem lassiciat 3 Cujus meritorum infinitus valor excedit purgo quidvis creatum. Vicini porro nostri sunt animae purgatorii, quae 7 sis paschali participare debent. Vicini omnino nostri paren-iseisi ad tes & consanguinei sunt, qui in purgatorio haerent. Pro quibus Α- suvi aguL lexandrinus Eusebius a Turriano de Eucharistia agens perorat. Memento inmittin oblatione Sanctissunae Eucharistiae fratrum & parentum , qui e vita decesserunt, hoc si feceris, magnam eis requiem Iraebes, comples preces tuas. Comples dicit, quasi preces norae iocompletae sint, sunon ad purgatorii animas extendantur. Quid quod parentes tui aut fratres, tui causa haec tape patiantur, qui ut tibi corraderent pinguem haereditatem , pauperes ite e Xerunt, divina omiserunt; plus opibus quam suae tauti studuerunti Non obliviscaris modo eorum , iisque esurientibus panem frange, quem illi tam copiosum tibi reliquerunt 'Da illis cum Habacuc prandium tuum, id est, impende illis sanitissimam Eucharistiam, quam devote sumis, aut missam , aut Communionem iIlis transcri- , . bendo. Quis enim neget Eucharistiam esse prandium, quae inam ἶ- ris meridie a Christo est instituta. Est illa prandium paratum messo-am- ribus&peregrinis invia, sed divina dispensatione in Babulonem &Iacum leonum transfertur. Sed audio lamentabiIes parentum, se trumque voces ex Eccl61ώ-υ. II. Non satiabitur pane , sed indigens Nin tristitia erit super mensam suam. Scilicet vesantem cum Alveolo Habacuc invadunt Harpyae, infestant corvi rapaces. Hos. S. Bemardri. Sen. D m. iu Osto. ReserrJerm. 63- c. I. perstringit, iis quod sint detentores alienorum bonorum , falsificatores testamentorum, impedientes causas pias. O quot animabus hodiὰ subfidium ferre nequeunt boni Habacuc , nempe Sacerdotes sacrificiis suis parati, quia Harpyae istae ne aliquid decedat haereditati, nostra suffragia non patiuntur ad illas animas accedere. Et dum parentum animae vident alias penes se flammis eripi, se suorum filiorum vel uxorum culpa cernunt, in purgatorio detineri, quia hinedes vel aliena non restituunt, vel cauta pias & legata non explent- AnnΘn hoc

marum.

Filii pias

torquent

647쪽

Discursus XXXVIIL A

hoc verum est, quod proverbio Germanico dicitnx rvor dente raul absineidens & panem, quem ori proximum habes , eripere, eosque privare pane coelesti, quo pasti ad aeternam selicitatem pertigissent. Quam merito hic querar verbis Iob. e. aa. v. . Esurienti subtraxisti panem; adeoque bene S. Bernardinus tales lares, sacrilegos, infideles, egentium necatores & Iarrones nominat, & tandem ultimo non absolvendos dicit. Furantur enim coelo gaudium , & angelis laetitiam , ex anima, quae caelo potitur, & beatorum consortio adjungitur, Sacrilegi sunt , qui sponsas DEI detinent. infideles sunt, & injurii iis, quorum opibus fruuntur, latrones sunt, qui animas Iongo carcere detinent, qui diuturnus injure morii compar, censetur. Denique non absolvendi utpote qui indispositi videntur ad poenitentiae Sacramentum. AEneas Anchisen ex Liae incendio flammis eripuit, vos filii parentes vestros purgatorii incendio subducite. Orpheus Euridycen ab inseris evocavit, Vobstu parea Conjuges & liberos vestros reducite. Amphinomus ti Anapius Da- tum am- tres cum AElnae incendio omnis penE conflagraret Sicilia, quae AEtnae vicina erat, parentes humeris suis exceptos periculo subduxerunt,f medios inter ignium fluctus illaesi illi processerunt recedentibus, aut 'subsistentibus undis nam meis , qua illi incesserunt. Cedet flamma Finanon Elnae aut Vesuvii sed purgatorii, si cum pane Eucharistico parentes vel cognatos accesseritis. Sed quoties ingratis filiis Occia , nere cogimur illud Iaδ. v. R. Et non dixerunt, qui praeteribant Benedictio Domini super vos quoties sepulchra parentum vestrorum calcatis, nec uIlam parentum in benedictione lacitis me

moriam. Quot usque hodie reperiuntur ingratissimi filii, qui parentibus pia Iegata in testamento suo constituentibus maIedicunt, quia suae it Iud subtractum credunt cupiditati. Audite Concilium 4. Carthaginense Can. ys. Qui oblationes defunctorum aut negant Ecclesiis , aut difficulter reddunt, tanquam egentium necatores ese communicentur. Pari severitate verborum utitur ConciIium UaIe

se Can. M. Qui obIationes defunctorum retinent, & Ecclasiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab Ecclesiis abjiciendi, quia usque ad

inanitionem fidei pervenire certum est hanc divinae pietatis exace bationem , quia iasideles de corpore recedentes votorum plenitudine, & pauperes consolatu alimoniae, & necessaria sustentatiune fraudantur. Hi enim tales quasi egentium necatores, nec credentes

Kkκκ 3 iudicium

648쪽

Di ursus XXXVIII.

iudiciu in DEI habendi sunt. O n audire liceret animas miseror riparentum; an non audiremus illud Apoc. 6. υ. ro. usquequo non vindicas singuinem nostrum de iis, qui habitant in terra. Quid enim aliud sunt tanto sudore saepe etiam sanguine parta bona, quae prolibus relinquuntur, quam sanguis parentum Z Annon etiam audiremus illud Iob. I g. v. 22. Quare persequimini me, D earnibus meis sa .

turamini t Quod explicat Gulielmus Parisiens s , I clarὸ dicit: Bonis meis vobis derelictis. Sed periit memoria eorum cum sonitu . Q. υ. R. id est, cessant campanae, quibus elato ad tumulum cadaveri compulsatur, & nulla mortuorum parentum superest memoria. Disputantur testamenta , evertuntur legata , negatur haereditatis

substantia, iniquδ parta detinentur. Tremendum est, quod non procul Muxeliis cum eleganti Idivite Castello accidit. Erat hoc a spectris horride infestum, adeoque his jam lassus loci Dominus serentis Sa -Collegium Societatis ibsdem conseri ibi sacerdotem invenit, quivorum in se itineris socium obtulit, D ad arcem insestam cum socio suo egrest uoto- ditur. Ingressus arcem locum sibi delegit in cubiculo infestissimo ,ri' ια - noctem obserat, & plures benedictas candelas accendit, a Cisis ' orationi cum socio incumbit. Sub medium noctis tumultu stit tu, Bevisa auditur circumcursitatio , qua finita, validi terna pulsatione clausa porta seritur illius cubiculi. I acente Patre cum socio post teristium validum ictum ingreditur horrendum spectrum , quo nihil territus Pater interrogat, quis sit i & unde veniati cur locum istum infestet. Spectrum sellam h regione positam occupat , & inquit ἰquod ex me quaeris, ex proxime hic ad suturo intelliges. Quadrante post simile spectrum ingreditur , Sessum eodem modo capit, Msimiliter, secuturo responsum dandum dixit. Pari temporis intem vallo adest spectriim tertium , Si ad quartum se remisit. inartus ergo habitu paululum a prioribus diverso, & laetiore vultu compa- .rens interrogatus, quaesit sui adventus causa Z Respondit animam se esse parentis dynast Castellant. Tres vero assidentes avum esse, abavum, atque atavum. Hoc Castellum iniquὸ attractum est ab atavo, qui illud in abavum iniquae possessionis conscium tranIhilit. Hunc rursus mala fide detulisse arcem in manus avo , de quo tamen nunquam me monuit, & ideo illi tres aeternum damnati sunt. Ego

vero quia bona fide successi, sed non diligenter satis de titulo possessionis inquisivi, purgatorii flammis detineor, usque dum ad legiti-

649쪽

Disursus XXXVIII clo

mum possessorem arx re at. Verus autem arcis possessor L Dou i nus est Ioannes servus filii mei, qui quidem genere nobilis est , sed

iniquitate meorum antecessorum dejectus, modo in horreo tritu rat. Qitibus dictis sacra aliquot, & celerem arcis restitutionem rogavit , & sic cum aliis disparuit. Reliquum noctis cum Socio Patet quiete transegit. Primo diluculo Toparcha adsuit, atque ubi a Patre omnia intellexit, statim Joannem famulum in praesentia Patris voc vit, illumque arcis Dominum salutavit, dicens paratum se esse ad cedendum, vel si malit, quocunque modo id placeat, secum veli, pacisci. Haesit attonitus famulus, sed Patris relatione confirmatus, dixit se id unum petere , ut sibi sua sorte frui liceat, se ultro omni juri ad dynastiam cedere, modo praesens Dominus, &successores; bi, uxori, ac liberis pro tenuitate fortunae suae prospiciat. Itum igitur inpacta, quae a Domino Sancte servata, statim castrum quietum feceruhi. Testis hujus est Theophilus Raynaudus tom. V. in prato Spirit. Murito proinde inter poenas purgatorii S. Antoninus I. p. tit. s.c.3. . r. numerat consanguineorumne igentiam,

dum dicit : Alia modo affiguntur considerantes negligentiam cognatorum Iliorum & amicorum circa ea , quae illis commendarunt

defuncti. Unde tam instanter clamonicumJM'. c. I9. U. I. miseremini mei l miseremini mei saltem vos amici mei. pulchra id instaniatia explicat dictus S. Pater : Si quis inquit in magnis periculis conia stitutus, non valens per se ipsum evadere, videret amicum aut filium, uxorem veni beros, vel 9uemlibet ex cognatis, posse se sacile ex tanto periculo liberare, ii tantum vellet, & tamen per negligentiam omitteret, quanto quaeso cruciaretur dolore Z Sic ergo animae in purgatorio detentae, videntes suorum circa se negligentiam, pluri

mum cruciantur

Sed dicunt aliqui; curavi celebrari in altari privilegiato, indulgentiam applicui plenariam ,& Communionem generalem, pus est ergo ulteriori suffragio. Laudo pietatem; sed memineris velim dixisse me superius,Pontifici directe in animas Purgatorii ius

Ium esse unct etiam in misia defunctorum non datur aSacerdote be- da. nedictio, quod suffcientur inteIIigitur ex verbis Christi Mart. 16. v. q. quando dixit Petro. Quodcunque solveris super terram : per modum tamen suffragii animas liberari , &DEum ut plurimum suffra- Dunanimae applicatum acceptare. Quia tamen desectus aliquis esse Potest C

650쪽

' Discursus XXXVII

potest in applicante missam, vel offferente indulgentias, non satisfaciendo conditionibus praescriptis, vel etiam in anima ipsa defuncti. utpote, tali, fieri potest ut uno non juvetur sacrificio, prois inde debere suiffragia nostia utiliter reiterari. Resert enim Gon-Negag t' χaga de Orig. Seraph. Relig. p M. Religiosum quemdam, Ordinis' 't Novitio pro se oranti post mortem apparuisse, atque fassum fuisse,i- potissimum se ignibus purgatorii detineri, quod pro defunctis o- mort vi rare in vita neglexistet. id si vero anima iam sit in coelo, vel ve. lit inferno, ubi nulli bi eget nostro suffragio, anne tunc irritum to ra' Ninfructuosum nostrum erit suffragium 3 Thomas Wendinus semper effectum suum sortiri dicit, & explicat per columbam illam Noe, quam Patriarcha emisit ex arca. Suffragium nostrum , inquit, est SUstoria columba, quae eX arca id est, Ecclesia DEI egreditur, si animam in iii a pro purgatorio reperit, ibi sistit, si illam in coelo invenit,ramum olivae re- animabus fert gloriae alicujus accidentalis illi animae collata. Si vero anima fit ημηρ in in serno pro qua suiffragium destinasti, tunc fructus suffragii, vel

ιμ' - ιμ tuum servitium, vel cum plurimis Doctoribus putem in aliarum antinarum utilitatem impenditur. Et hinc tot extant visiones, quae animas aliquorum religiosorum in comitiva plurimarum animarum viderunt coelum ingredi,quas utiq; suffragia,quibus non egebant, eliberarunt, I secuin coelum induxerunt. Qxio enim suffragia tot sacrorum terminarentur, pro anima cujusvis Religiosi, qui sorte non nisi uno, vel altero indigebat, pro quo tamen omnes in Provincia Sacerdotes quam primum suffragia accipiunt, sua si cra legunt pro anima illius defuncti. Ut jam non mirer coelum Decundum fieri ab animabus,quae ex purgatorio nostrorum suffragiorum subsidio eliberantur. I. Reg. r. Elcana Phenenam habebat, D Annam uxores, hanc sterilem. illam vero foecundam, quae tantopere sterilem lacessivit, ut di-CEώmst cat scriptura, porro illa flebat, & non capiebat cibum. Punivit au- Decunum rem DEus Elcanam morte filiorum, sterilis facta est Phenena. An- eo ite/-DEus fertilitate donavit. secItque Decundam. In his du- .abus mulieribus repraesentatur mihi limbus Patrum, D praesens pur-

in statorium. Ante mortem Christi limbus sertilis erat, & hic, quia dictus fuit sinus Abrahae, non male cum kecunditate correspondet. Coelum vero sterile velut Anna nullos filios, nullasque animas habebat, moritur DEI filius, & hic limbum ingressus, limbo velut fertili

Phenenae omnes filios eripuit, & coelo donavit. Anna modo a mortei Christi

SEARCH

MENU NAVIGATION