장음표시 사용
101쪽
po Μ ET A PHYs CAE sua sublata nulla est : contra vero sublato senisu , Mens tamen si intelligat , esse concipitur .
Eadem praeterea omnium attributorum radix est
sive enim Mens sentiat, sive percipiat, judicet, sive velit, semper est intelligens; atque ut Mens intelligat, necessiim non est, ut singularem quemlibet hujusmodi adtiun producat. Ergo. Respondeo . Actualis intelligentiae nomine , nisi Sensus sui accipiatur , ne comprehendi quidem possunt quaecunque de ea praedicant Carteis sani . Quis enim I. cogitatione complecti potinerit Mentem intelligentem , quae seipsam intelligere non sentiatὸ Nulla quisem dici potest rei alicujus intelligentia , nisi quae ita Menti inest, ut ipsa sibi conscia sit se intelligere. 2. Sublato Sensu quo pacto Mens exsistere concipi possit , nullus video . Si enim se intelligere Mens non sentiret , haud sibi persuadere
posset, quod exsisteret. q. In sensu sui radices agunt ceterae Μentis facultates ' ille enim eas omnes complectitur duplici ratione . Neque enim percipere, reminisci, judicare , velle &c. sine earum actionum sensu Mens potest' tum etiam nisi Mens sentiret, neque percipere, judicare, meminisse,& velle posset . Idearum enim omnium, judiciorum, atque appetirionum Mentis nativus fons est Sensus sui
unde nimirum ideas , atque ex ideis judicia , aliaque sibi Μens cudit.
Auffarii loco heic addere abs re non esse puuto , novam non esse , quam de Mentis Essentia Metaphysica amplexi. sumus sententiam . Famenim jampridem Tullius , & nuper Cll. Viri
102쪽
PARs II. strArnaldus , Denestius , & fortasse alii licet st, a νυγως f Obiter J tradidere. Tullius quidem aperistissimis verbis Mentem sensilem substantiam esse pronuntiat. Ait enim: faJ Mens ipsa, quae sensuum fons est , atque etiam ipsa sensus es , naturalem vim habet , quam intendit ad ea , quibus moυetur. Arnaldus vero cujus verba legesis inferne fbJ adnotata ) eo discrimine intelligentes
substantias a ceteris separari existimat, quod illae sui consciae snt, aliae vero non item 'atque alibi addit, conscientiam atque intimum sui ipsius sensum Μentis essentiam constituere . Denestius tandem Mentis essentiam in eo sitam esse ait , quod intimum sui ipsius exsistentiae sensum habeat' atque inde universas illius actiones originem ducere subnectit . Ipsus verba in extrema ora paginae reperies. sc)PRO faJ Lib. IV. Acad. cap. X.
bl C' est par lis principalement, ce me femble,
103쪽
ya META pHYIre AT PROPOSITIO II. Mens quamdiu visis perenn; coingitatione praedita est. Ex his , quae de Sensu Μentis delibavimus , plane efficitur ipsam nunquam non cogitare. Coingitationis enim nomine , qua perpetuo Μentem praeditam esse pronuntiamus , non intelligimus
singulares ipsius cogitationes , hanc scilicet vel illam peculiaris objecti perceptionem , hujus aut illius rei judicium , ratiocinium , sive volitioin nem . Ita enim Mens haud semper cogitat; quamvis fere nunquam aliquo hujusmodi actu , seu passione destituatur . Sed cogitationis nomine acincipimus sensum sui , atque amorem sui ipsius 'quibus Μentem semper assici is quidem in dubium
vocaverit , qui interiorem conscientiam consulere nolit. Demonstratur I. Μens est sensilis, vivens, atque activa ' quod quidem ipsa mei interiori Coninscientia constat, per quam experimur nos sentire, Vivere , & vi agendi pollere . Atque I. sensilis esse nequit , nisi perpetuo sui sensu assiciatur . Qui enim fieri posset, ut sui ipsius actiones, aut passiones Mens sentiret , nisi nunquam intermisissum sui ipsus sensum haberet λ a. Vivens autem ne concipi quidem potest sine perenni motu in se a se, ut ajunt , h. e. , ut ex Platone reddit Tullius , motu interiore oe Juo in quo vita sitata est,
104쪽
pAas II. 93 est , ut alibi diximus . a. Activa tandem esse
non potest , nisi actu primo, h. e. appetitu ininnato praedita sit, quo ad peculiaria quaeque descendat. Quamobrem si Mens sensu & amore sui semper assicitur , si quamdiu exsistit, semper vivit , perenni scilicet & continuata adtione praeindita est nunquam sine cogitatione erit. II. Hisce vinculis Μens corpori copulatur, ut quaecunque motiones, sive interiori , sive exteriori caussa in corpore excitantur, eas Mens sentiat. Atqui I. perennes sunt motus pulmonum , cordis , sanguinis , ceterorumque , unde corpus Crescit ac nutritur . 2. Fere nunquam desunt rerum eX ternarum impulsiones , quibus tum hic , tum ille corporis sensua asscitur . Quoad igitur Mens corpori conjuncta vivet , sine ulla cogitatione esse non potest. III. Perennem nostrae Μentis cogitationem arguit insitus ille , quem quisque experitur, appe litus , ut semper ad aliquid agendum etiam nullo emolumento invitati rapiamur . In hanc sententiam plura scribit Tullius, & plane perspicua, nec diabitanda indicia naturae in homine esse ait , Ut anetat animus aliquid agere semper, neque ulladon ditione quietem sempiternam possit pati a . Verum Ioannes Lockius , qui b) Cartesianam opinionem de perenni Mentis cogitatione multis profligare conatur, tria potissimum objicit, unde aperte colligi ait, quod temere adseritur Mentem
105쪽
9 META PHYSICAE nunquam non cogitare. I. Enim interiori experimento constat Mentem non cogitare , cum s pore correpti dormimus . Si enim cum nos somnus complechitur, Mens nostra cogitaret ' earum cogitationum nobis superesset memoria. 2. Perpetua etiam In somnis cogitatio ex uno
eodemque homine duos homines efficeret. Homo enim dormiens nulla cogitationum, quas Vigilans habuit, conscientia assicitur. Atque idem vigilans eorum , quae dormiens cogitavit , sibi conscius non est. Eadem igitur Mens duas personas sustineret ' quo nihil absurdius. 3. Puellos sive in matris utero adhuc Coninclusos , sive prima infantia nihil cogitare ipsa
experientia docet. Respondeo: si cogitationis nomine rerum perceptiones e judicia, ratiocinationes &c. Lo kius accipiat , nemo unus negaverit, fieri interdum, ut Mens non cogitet . Eos sane , quibus perennis
Mentis cogitatio probari non potest , haec fallit opinio , quod sibi persuadeant Mentem non coingitare , nisi cum rem aliquam contemplandam sibi proponit , rerum scilicet ideas percipit , de ipsis judicat, ratiocinati r &c. Quae quidem cum in insantibus , & semio correptis locum habere non videant , in ipsis Mentem cogitatione destitui arbitrantur . Verum sensus ille, quo intime Mens assicitur , & quo corpus, cui conjungitur, sentit , Mentis cogitatio est , quin etiam inter ipsius cogitationes potissimum locum obtinet.
Porro hoc sensu cum somnus nos occupat, inn tem non carere plura probare videntur . I. EX
Ploratum est , quod si corpus morbo aliquo la
106쪽
PAns II. borat, quo vehementior ille est, eo magis intemmisso somno vexamur . 2. Itidem constat molestum potius , quam suavem esse somnum , quem dura cubantes humo, aut lecto non molli capere Contingat. g. Tumultus, strepitus, lux, quae ex improviso affulgeat , praesertim cum non tam gravis somnus nos urget , in caussa sunt , quare EXpergiscamur . q. Nonnunquam usuuenit, ut si dormientibus nobis nostri corporis sensus externis
objectis assiciantur, de iis somnium facere videamur . s. Momentum illud , quo somnum capimus , ab eo. quo expergiscimur , apte distinguimus ' neque ea sibi immediate successisse senti
Jam vero haec aliaque huiusmodi evenire non posse , nisi sensu etiam in somnis assiceremur , plane liquet . Mens igitur, cum dormimus, suo
ensu non caret: quamvis non aeque vividus illest, atque cum vigilamus. Per somnum enim fibrae cerebri nervique omnes laxantur , & succus nerveus veluti torpore corripitur ; propterea ex vi conjunctionis , qua Mens cum corpore consociatur , & ipsius Mentis sensus torpidus est ac languidus . Unde quidem proficiscitur, quod somno correpti nullo sere sensu assici videamur .i Haec autem satis essent, ut adversus Lochium humanae Μentis cogitationem etiam per somnum Ostenderent . Ioannes enim Clericus , qui in hac re Lockium secutus est, fateri non dubitat, Μentem , quamvis set saepe sine ratiocinatione, at non
esse sine sensu quopiam corporis sui ' ac proinde sne
Visatione, etiam is arct dimo somno . Licet deinde sub clat , quod semper eum nobis adesse nemo
107쪽
λυ Ie probarit faJ In quo sane majorem ipsius
diligentiam desideramuS . Verum ut Lockii objectionibus locus detur , respondemus I. Insomnia , in quibus longas ple . rumque ratiocinationes perteximus, & multi quandoque nova quaedam addiscunt , inveniuntque , argumento sunt , Μentem per somnum etiam cogitare. a. Falsum est nos nunquam reminisci eorum, quae in somnis cogitavimus. At non semper rein miniscimur λ fatemur equidem . Verum persaepe fit, ut ne recordemur quidem eorum , quae Uigilantes per diem cogitamus ' mirum igitur non
est, si cogitationum , quas somno sepulti habui mus , obliviscamur.3. Explorata res est, Μentem clarioribus ideis magis abripi, & vividioribus sensationibus assci. Atqui sensationes per somnum torpentes, & aliquantum stupidae sunt. Hinc igitur fit, ut Μense somno ad vigiliam transiens illis non amplius
attendat , atque earum non recordetur.
4. Falsum est , quod de duplici persona obtrudit Lockius , cum persona identitat; conoenineiae non innitatur , ut ipse comminiscitur 4 Id enim perinde absurdum est , atque absurdum esset dicere , quod unus idemque homo duplicem personam prae 'se gerat , si quidem nullam memoriam habeat nullamque conscientiam eorum , quae antea cogitaverit. s. Tandem infantes cogitare aperte ostendunt
sitis, famis, doloris, voluptatis &c. sensationes, sal meumarol. ses. I. cap. II.
108쪽
rimo esse non possunt, ut cuique patet .
PROPOSITIO III. uenita P stea Mentis in
proprietatum , quarum ipsa sibi conscia est , collectione flatui potest . 'Demonstratur . Essentiam Physicam vocamus proprietatum omnium σ υenaae s collectionem ) quae reapse rei cuilibet insunt . Atqui nulla est in Mente proprietas , nulla facultas, quae Mentem
fugiat , quam ipsa non sentiat , cujus ipsa sibi
conscia non i sit . Si Μens igitur rationem ineat eorum omnium , quae sibi inesse persentiscit si sensui duntaxat, attendens apte discernat ea, quae
sentit & scit , ab iis, quae imaginatur , & putat, sui ipsius Essentiam physicam perspectam ha
hebit. Ceterarum quidem rerum Essentia physica incomperta nobis est ' quippe cum illae corpori S - . sensibus subjiciantur , fieri nequit , ut Omnes omnino proprietates , interiores praesertim, quae sensuum vim effuci iunt , investigentur . Hinc est quod repetitae observationes , rursus instituta diligentiori quidem cura experimenta non pauca nobis rerum aperiunt attributa, quae antehac in cognita delitescebant. Verum ut Μens seipsam intueatur , suasque proprietates cognitione assequatur , exterioribus non indiget sensibus sed satis est ut interiori secernat obtutu , suique sensum fidissimum suarum omnium proprietatum interpretem attende consulat . Si qua enim Μenti inesset facultas, quae
Menti lateret jam illa hujusmodi proprietatis
109쪽
ρs METAPHIL CAEsensu destitueretur. Mens igitur sensilis non esset . Atqui sensu sui praeditam esse & experimur , Multa ipsa, quam vivit, omnino postulat . Nihil igitur Μens agit , nihil patitur , nihil insitum habet , cujus sibi conscia nou sit . Ergo physica'
illius essentia earum proprietatum erit complexio, quas sensu sui Mens sibi inesse experitur. Ut autem tum his, quae hactenus disseruimus , major lux accedat, tum quibuscunque dissicultatibus occurramus ' nonnulla animadveῖ tenda. proponimus . I. Sensum illum, quo perpetuo Mens asscitur . interdum veluti obdormis fere , languidum scilicet & obtusum experimur . Ejusmodi enim est , ut aliis tam internis , quam externissensiationibus. longe vividior bus veluti obruatur . Atque hinc pronciscitur, ut ea , quae forinsecus sentimus , potiora sint iis , quae lento quodam nisu intrinsecus experimur. II. Conscientia a Reflexione quam maxime distat. Non semper ad ea Μentis aciem refleRimus , quorum nobis ipli conἴ ii sumus . Finge tecum quemdam colloqui per aestivum tempus secus salientis aquae rivum. Illum certe intueri,& audire , caloris aemim exteriri , & fluentis aquae strepitum auribus excipe e tibi conscius es. Ad haec autem omnia haud te animo perinde attendere persentiscis , ac Mentem ad loquentis
III. Attentio igitur Intelligentiae propria est ,
neque aliquid cum Conscientia commune habet . Plerumque enim fieri solet , ut iis non attenda mus , quae nobis interius usitata , recepta , &familiaria sunt . Heic autem, ne vocis ambigui. ἀ tu
110쪽
. Ρ s IB' ' s tas nos ludat , secernenda est: Attentio , quam diretitam vocare licet , a res laxa. Illa quidem Con. scientiae comes est individua: hac vero ipsa per faepe caret. Mens enim conscia dici nequit tum sui ipsitis , tum eorum , quae intime sentit, nisi ad ea attendat . Nullus quidem doloris , eX. gr. aut Voluptatis sensus innii intest , neque illius conscia est, si illum Mens non attendat. Verum hujusinodi attentio , quae a Conscienotia nunquam divellitur, ab ea distinguitur, quae Intelligentiae peculiaris est . Haec en m respicit tum objectum , tum aditam ipsius Mentis , quo illud sentit . Nimirum Mens , cum sibi ipsa conscia est se aliquid sentire, aut percipere, at tentionem suam ad ipsius objecti sensionem reflectit ' ita quidem ut objectum quod sentit, sive percepit , & objecti sensitonem sive perceptionem expendens, in seipsam, h. e. in actus suos reflectatur
IV. Sensus intimus ejusmodi est , ut licet quaecunque intrinsecus Menti inhaerent attingat haud tamen semper ea cistinguat . Unde quidem oritur , ut quae in aliis reapse comprehenia delitescunt, quamvis inter se minime distincta vere
in seipsa Mens sentiat. Eorum quidem distinctio
opus est Μentis , quatenus intelligens , non qua tenus sentiens est . Ita ex. gr. cum beatitudinis appetitum in nobis ipsi sentimus immortalitatis , & immensi boni fruitionis desiderium in eo conclusum reapse sentimus ; quamvis inter se distincta non sen