장음표시 사용
91쪽
8ω METAPHYsICAE plicii aeternitas meritum superat . . 'Respondeo Divinae justitiae ordinem non seris vari, nisi aeterna tum virtuti merces, tum peccatis poena retribuatur . Nam quod ad justorum praemium attinet : si hoc aeternum non esset , supplicium potius , quam praemium censeri deis beret. Nam I. miser esset homo, si de beatitudinis ipsius perpetuitate incertus maneret . Felix enim esse nequit , quem amittendae beatitudinis timor vexat & angit. a. Μiserior esset, si beatitudinem ipsam desituram esse sciret ac nollet . Natura enim homo contendit, ne vita & beatitudine ipsa destituatur : idem porro in explorato habet sere , ut aliquando & vita & beatitudo ipsi auferatur. Interior igitur pugna in ipso exar-ciescit, unde ita discruciatur , ut nihil sit hac beatitudine infelicius. g. Miserrimus esset, si &stiret ac vellet beatitudinem finem consecuturam.
Cum enim id assequi plane desperaret , ad quod
naturali sertur appetitu , contra appetitum Contendens vitae & beatitudinis exitum anhelaret .
Hunc autem quis in ipsa beatitudine infelicissimum esse negaverit λHis adde, quod Mentis interitus, sive annihi- latio, infelicitas est , qua major nulla excogitari potest. Atqui sub Deo justo nemo miser esse potest, nisi prius id mereatur. Ergo justitiae o do perturbaretur , si justorum Μentes , quibus
pro virtutum meritis praemia largitur , in nihilom Deus aliquando redigeret . Quod vero ad improborum poenas spectat hae quidem etiamsi fine careant, leviores tamen sunt admissis sceleribus . Peccatum enim licet quantia
92쪽
tune finitum sit , utpote actio physica a finita
caussa promanans, at vero qualitate & ordine infinitum 'omnino est, atque interminatum. Nam Ordinem injuriae ab ordine & dignitate offensi metiri debemus: hino pervulgatum illud adagium: honores in honorante, offensio in persona ostensa . Cum vero Deus infinito intervallo excedat hominem injuriam irrogantem ' quis dubitabit, quin peccatum infinitam in se malitiam comprehendat Quamobrem si culpae qualitatem metiaris , non modo per summam justitiam , sed etiam eis
condigniam, ut ajunt, aeterna poena punitur peccator ' quippe cum ea malum est physicum, nunquam potest attingere injuriae irrogatae rationem, quae infinito spatio ab ipsa distat. Objiciunt II. Immortalitatis desiderium non ab intima Μentis natura efflorescit: sed nimium sui amans homo se sibi immortalem fingit. Ergo ex
desiderio , quod temere a natura insitum statuitur , nullum immortalitatis argumentum emcitur . Quod nobis' natura indidit propriae confer vationis appetitus est : id autem commune habet homo cum brutis, ceterisque rebus, quae sui sensum habent. Nimirum quodcunque animal natura suadente sibi commendatur ad se conservandum , atque alienatur ab interitu iisque rebus, quae interitum videntur afferre . Atqui hujusmodi appetitus ab immortalitatis desiderio quam maxime
distinguitur ' distinguitur autem , quippe illud
perennis exsistentiae voluptate allectus , & servida abreptus imaginatione, sibi homo creat. Immortalitatis igitur votum non est a natura consignatum , sed ab homine conficium . Ergo, Tom. IL F Re-
93쪽
Respondeo appetitionem nobis a natura ingeneratam non esse ad vitam servandam duntaxat , sed ad vitam beatam assequendam. Nimirum nisi qui homo esse deserit non experitur se naturae impetu eo contendere, ut non falli, non perturbari , non mori vehementer appetat . Tria sunt haec humanae naturae suspiria, quae singulae hominum achiones manis estissime produnt. I. Insatiabilis enim veri videndi cupiditas, & ne fallamur appetitus unumquemque nostrum tenet . Si hanc cupiditatem ab hominum animo evellas ,
quidquid scientiarum est ab hominum societate eripias oportet. 2. Unusquisque habere quod velit, nec pati quod nolit, vehementer connititur. Tolle hunc appetitum , & hominum industriam, molitiones , labores, artes, & regna sustuleris . 3. Interitum unusquisque horret, & sibi non modo
carus est, verum etiam vehementer carus . Nam
sine vita quocunque bono frui nec licet, nec lutet fri . Atqui haec tria humanae naturae Vota
aJ Totum Me ab iasigusino susus enticleais pius diseritur , quem vide in Lib. XIV. De Civ. Dei Cap. XXV. atque alibi, tum De Trin. Lib. XIII. Cap. IV. seq. Heis unum exscribimus ex Lib. IV. De Trin. Cap. I. Sed quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde praecis atque abrupti sumus , ut non etiam inastis mutabilibus & temporalibus aeternitatem , veritatem, beatitudinem quaereremus: f nec mO
ri , nec falli , nec perturbari volumus J missa
94쪽
ex beatitudinis appetitione veluti rivuli ex fonte dimanant. Altas igitur radices agit in hominum animos ab ipso naturae auctore consignatus beatitudinis appetitus. Iam porro beatus non erit homo , etiamsi mori, falli, & offendi non possit ' verum oportet , ut istorum omnium perpetuam stabilitatem certissima veritate noscat; secus enim tanti boni . amittendi timore ac dolore torqueretur. Beatitudinem igitur nunquam desituram veluti proprium sibi ab auctore naturae consti tutum finem homo appetit . Quamobrem cum hujusmodi sit Providentiae ordo, quem in praesenti rerum conditione Deo praefinire placuit: nostrae Μentis immortalitatem inde recte concludentes colligimus . Si semel enim ab immortalitatis stadecidimus, vehementi desiderio, quod nunquam explendum sit, miserrimi vexabimur. Objicitur III. Homo totus immortalem se esse
desiderat e nimirum etiam corporis vitam servari
anhelamus . Atqui hujusmodi desiderium irritum est, quod ad corpus attinet . Ergo nihil prohibet , quominus inane etiam sit respectu habito ad
Respondeo I. Desiderium immortalitatis proprium est Mentis, minus autem corporis inertis, cui desiderium nulla potest ratione competere .
F 2 ό Emerinsunt nobis divinitus visa congru1 peregrinationi nostrae, quibus admonemur , non hic esse quod quaerimus , sed illuc ab ista s n m. peregrinatio ne ) esse redeundum, unde nisi penderemus, hic
95쪽
84 METAPHYsICAE Emergit enim illud ex beatitudinis voto , quod medullitus in creatura intelligente infixum a natura est, ut superius diximus . Beatitudo autem peculiari quodam sensu Mentis propria est.2. Fatemur hominis desiderium naturae voci consentaneum illud esse, ut quantus quantus ipse est sit immortalis. At unde fiat, ut corporis viistae appetitus non expleatur, solo naturae lumine deprehendere nobis datum non est. Quamvis divinari licet, id forsitan poenam esse depravatae naturae , cujus corruptionem , latente illius origine, infelices in nobis ipsi experimur. 3. Verum etsi vitae corporis appetitus irritus est : haud propterea inanis etiam erit animi immortalitatis appetitio . Ejusmodi enim radices haec egit in homines, ut quamvis corporiS moristem certa scientia noverint , propriae tamen immortalitatis issententiam sibi extorqueri non patiantur. Vnde porro tam firma animi persuasio, nisi ab ipsa natura , sive potius naturae Auctore insita suisset λ Non igitur frustra immortales esse homines appetunt.
REi cuiuslibet Essentia, ut alibi diximus, tri
fariam vulgo apud Philosophos considerari solet ' itaque si humanae inntis Essentiam perscrutari velimus, tria haec apte secernamus o rin
96쪽
tet. Si enim I. Physica illius Essentia quaerenda nobis sit, haec sane proprietates omneS , Μentis actiones & passiones universas complecti debet. 2. Si Logica quaeratur, tum genus substantiae, ad quod illa pertinet, tum differentia, per quam a ceteris discriminatur , statuenda est . 3. Quod si tandem Metaphysicam exquiramus, pro prietatem illam , quae aliarum sit veluti fons &origo , & cetera omnia attributa antevertat , ri mari debemuS. Porro tria haec definire res est non modo maximae diligentiae , verum etiam valde operosa Qui enim physicam Mentis essentiam aperire poterimus , cum nemo unus omnia omnino, qu
Mentis propria sunt, collegisse certo sciat Logica Vero , quae vulgo traditur Mentis Esi sentia , cum quid illa sit explicatur , ad nominalem potius, ut a junt , quam realem desinitionem atticere videtur.
Μetaphysica demum obscura prorsus est. I. Neque enim omnia assequi licet Μentis attributa 'quotus igitur quisque erit , qui quod primas in ter cetera obtineat, indice monstraverit digito Za. Esto omnes Mentis proprietates cognitione complectamur: equidem princeps definiri non poterit ' quippe saepe inter se ita connexae sunt, ut alia aliam includat. 3. Tandem licet primum definiatur attributum , quis aliud huic non sup poni certo sciat ΤQuaestio igitur de humanae Mentis Essentia, ut quae non modica obscuritate laborat, in medio erit relinquenda λ Minime gentium: experiri jubet animus , num aliquid saltem verosi milius F et exin
97쪽
M META PHYSICAE extundere possimus ' nam fortuna fortes, ut ajunt. In id igitur omnem nostrarum cogitationum aciem. intendamus ut ex iis, quae de nostra Mente inexplorato habemus, ad propositae quaestionis veritatem deteoendam veniamus. Ne autem rei ob
scuritati orationis obscuritas accedat' quem nunc
aggredimur Conatum Philosophicum in proximis Propositionibus prosequemur. PROPOSITIO I. Mentis humanae Essent a Meta- p sca in Sensu sui ipsius collocanda videtur. . Hujus rei demonstratio pendet ex iis , quae comperta nobis sunt quod ad Mentem attinet ripsius igitur proprietates ad trutinam revocemus. Et I. certo scimus , quod quidem perspicuis argumentis nobis constat , ejusmodi Mentem esse, tum ut simplex omnino, atque ab omni materiae compositione libera lit ; tum ut interitus immunis perenne aevum ducat . 2. Intimo experimento nobis liquet eam Menti inesse facultatem , qua percipiat , judicet, ratiocinetur, velit, nolit, appetat, refugiat, moerore & laetitia assciatur, timeat, indignetur, &c. 3. Certo nobis constat s id enim intime experimur j praeter recensitas facultates sentiendi. vi Mentem esse praeditam . Hujusmodi autem . facultas ex duplici ipsius termino in extimum &istimum sensum distinguere fas est. Eo Mens sentit quaecunque extrinsecus corporis sensibus subjiciuntur: hoc autem ita sibi ipsa conscia est, ut& seipsam , & omnia, quae intrinsecus agit, aut patitur , persentiscat. Jam vero si interiores Μentis recessus, ac Veluti latebras subiro velimus , I. tria intimum
98쪽
Μentis sensum complecti deprehendemus, sui scis licet exsistentiam, actiones, & passiones. Et sane Mens I. se ipsam exsistentem sentit , atque ita hujus exsistentiae sibi conscia est , ut tum numericam atque individuam , quae scilicet ad se ipsam duntaxat terminetur , tum circumscriptam& limitatam , tum denique aependentem , quae nimirum sibi non suificiat, eam esse persentiscat. 2. Sentit se agentem cum enim ipsa sit, quae agat, nequit sibi conscia non esse eorum Omnium, quae Operatur. Quamobrem se ipsam sentit sibi. que conscia est, sive percipiat , judicet, ratiocinetur , sive appetat , avertetur , doleat, laetetur
3. Tandem cum ipsa patitur , suarum passio num conscia se iis obnoxiam sentit: quae quidem
aut impressiones sunt externae tam jucundae , quam molestae, aut internae tam innatae, quam factitiae.. II. Ex hoc sensu proficiscitur Amor sui, quo nimirum Μens conservari , perfici , beari tota connititur . Nam vix ubi Mens se exsistentem sentit , sentit etiam se conservationis, & beati tudinis indigere . Cum autem id sibi convenire . aptum , imo & necessarium esse persentiscat ' ad id appetendum pro viribus contendit. III. Hujusmodi sui Sensus, atque inde exoriens sui Amor perpetuus est . Nam I. cum semper adsit objectum , quod sentitur , perpetuum huic respondere sensum plane constat. Atqui Mens sibi ipsa semper adest . Seipsam igitur perpetuo sentiat necessum est . a. Hoc Sensu sui ipsius exsistentiam Mens no-
99쪽
88 MKTA PHYSICAEVit . Sed perpetua exsistentia perpetuum actum exigit. Perpetuus ergo in Μente sensus. q. Sensus hic ceteras omnes & actiones , &pastiones Mentis comitatur. Atqui Μens nunquam non agit, aut patitur. Perennis ergo sensus Mentem assicit. Quae autem Sensus perpetuitatem adstruunt , eadem & Amorem , seu Appetitum perennem esse suadent. Nam I. ex animadversis Μens sensu sui ipsius semper assicitur . Atqui sensus hic Menti commonstrat, quo perveniendum sit . Eo igitur semper tendat Appetitus oportet . a. Menti semper praesto est, quod in se aut jucundum , aut molestum ipsa sentit . Id igitur Μens
semper amore, aut odio prosequitur. Cum autem
id amat, aut odio habet, seipsam diligit. Ergo . 3. Rationem tum boni , quod adest, tum boni , quod deest , in se perpetuo Μens apprehendit , sive potius experitur . Ergo perenni motu
Atque hinc derivatur mira illa Sensum inter atque Amorem Mentis connexio , ut alter idearum sons sit , & origo , alter vero affectuum omnium semen & radix . Sed de his mox sermo insti tuetur . Haec quae hactenus intimos nostrae Mentis recessus scrutati rimari potuimus , viam munire
mihi videntur, qua Μetaphysicam illius Essentiam deprehendere liceat. Rei enim alicujus Metaphysica Essentia dicitur proprietas illa , quae prima
Occurrit, & prima concipitur, quae cetera omnia rei ipsius attributa complectitur, quae tandem it
100쪽
Ergo. o Re sane vera I. id prius , id antiquius , id simplicius in Mente esse dicendum est, quod ceterarum proprietatum criterium sit : quo nimirum discernitur , num aliquod Menti inhaereat attributum , necne . Atqui id Sensus praestat . Ergo . Neque enim aliter Mentis nostrae proprietates deprehendere licet , quam sensu : quo nobis ipsi eorum omnium conscii sumus , quae nobis inesse intime experimur. a. Id veluti fundamenti loco in Mente habendum est , quod ceteris omnibus sive actionibus , sive passionibus quasi substernitur .' Talis . autem est Sensus intimus , ut qui proprietates
omnes antevertit . . Prius enim, quam agat, aut
quidpiam Mens patiatur , jam ieipsam sentit .
Ergo a 3. Ea proprietas in Mente ceteras complexa earum sons est & origo , quae nimirum virtute eas omnes comprehendit. Atqui Sensus omnium Mentis actionum comes est veluti. individuus .
Sive enim Mens percipit , imaginatur, judicat, sive vult , appetit &c. semper sentit , suarum- . que actionum conscia est . In Sensu igitur sui , quem Menti adesse intime experimur, Μetaphysica ipsius Essentia collocanda esse videtur . At enim inquies : Metaphysica Mentis ED sentia in Cogitatione permanente , sive actuali intelligentia potius constituenda videtur . Haec enim est princeps illa & praecipua proprietas , cui ceterae omnes innituntur . Nam sola posita Intelligentia Mens statim concipitur exsistens qua