Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ereatae Mentes , potius Deus producat , quam: per se omnia illis patefaciat. . . a. Rerum ideas in Deo Mentem videre , id sane praestat , ut homineS a Deo quam maxime pendeant : adeo quidem , ut non smus suscientes evitare aliquid a nobis , tanqurm ex nobis , sed stifcientia nostra ex Deo sit sa). Atque eo respi-, citur, cum Deum esse , qui do et hom nem Mentiam sue in , lucem esse , quae illuminat omnem horiminem sc) in Sacris Litteris praedicatur.3. Ideae , ut Vocant , universales generis , speciei &c. haberi non possent, nisi omnia entia in

uno conclusa viderentur.

4. Idea Infiniti, quam frustra Μens haurit ex confusa sinitorum entium farragine, non alia raritione comparatur , quam quod cum Deo Mens ipsa conjungitur. s. Ideae , quibus jucundae, aut ingratae perceptiones excitantur , in Mentem iptam. agunt . Atqui unus Deus Μentis nostrae modificationes mutare potest. Nostrae igitur ideae in Deo ipso sint oportet. Hae sunt sere omnium de Idearum origine sententiae, quarum, f Tullii fdJ verba usurpare liceat J quae υera sis Deus aliquis viderit , quae viridis Ilima magna quaesis es . Ut autem inter eas dijudicemus , duo in primis ad trutinam reis vocanda esse perspicitis ' num scilicet cudenda.

122쪽

P R A. II. vir , tum idearum Intellestus vim habeat , an Ver . eas duntaxat patiatur: ceinde inulenam ideas Nec hauriat , di an sint quaedam ideae nobiscum na Me, quae ara καθεν ab φ 4 Iui ιν ιν ne J in Necte ab auctore naturae consignatae fuerint . Qua . duo pro instituti ratiope in proximis Propolitio bus i finiemuS. PKOFOS 1 I IO I. Mens Asia mi νertim idem pro

Demonstratur I. Intimo quisque ser se persen sicit, quod ipse sibi rerum iceas effiagat . C dendarum igitur icearum sacultas petes Mentem est. Quo quidem I. vel inde colligitur , quod variae, quas Logici in ideis inspiciunt assectio. ses, cum eas claras vel obsturas , distinctas.ve ι confusas ine definiunt, nullum fbi locum vindiscere pollent, nisi ipsius Mectis illae opus esentia. Adeo id compertum est , ut plerasque idem

Mentem ipsi in estor mare unanimi cor sensione s Mantur omnes. Et sene immensa idearum seges, quas factis as vocant , ini jul modi facultate frae ditam Mentem aperte arguit. Id igitur unum in controversam re Ocatur Fuum Ossines omnino ideas , primigenias potissi mim , & quas sinplices appellant Mens ipsi conuat, an Vero , quaecunque si illarem origo, S ρ-ysive , ut ajunt, excipiat. Qui hane fas uὶ-tatem Menti abjudicandum este contendunt, illud opponunt quod anticipat. m rerum notitiam Mens baberet, si s mplices ide s ipsa crearet . . Id autem ita ipsi conci unt . Iceae sint re

rum sex e, , quae obiectuam carum νeatrarem comprehendunt. Si eas isitur creare Mens pos et,

ante

123쪽

IIa METAPHTs ea ante omnes ideas realitatem objectivam eorum eontineret, quorum sibi ideas comparat . Atqui objectivae rerum realitates non sunt, nisi earum. dem exemplaria, h. e. ideae . Ergo ante omnes

ideas easdem ideas Mens comprehenderet ; quod plane repugnat . Uno Verbo , ignotae rei nulla efformari potest imago. Uerum nemo unquam eam Μenti facultatem attribuit , ut prius, quam res cognoscat , earum sibi comparet ideas . Primigenias quidem ideas tum demum Μens effcit , cum res illas , quae hujusmodi idearum sunt objersa, per sensus assecuta suerit . Idearum enim omnium procreati nem sensus tum interior , tum exterior anteveris

ι tit: adeo quidem, ut si quae sint, quae duplici huic sensui non subjiciantur , nullas eorum ideas Mens emcere possit. Itaque adversarios nostros id decepit , quod omnem Mentis cognitionem ex ideis proficisci & objee a nisi per ideas apprehendi non posse sibi persuaserunt. Atqui uterque sensus tum inistimus , tum extimus rerum notitiam Μenti praebet, quarum ipsa deinde ideas sibi efformat. Quod quidem perspicuum fiet , cum de Idearum origine mox differemus. II. In hac re disceptatio contentioque cum Malebranchio praesertim nobis est . Atqui quae-eunque ipse in medium exhibet,& auctorem sibi ipsum repugnantem arguunt, & , quod ad ideas attinet , agere Μentem potius , quam pati suadent. E O. Et a. Malebranchius in sui operis vestibu-- lo,

124쪽

proprietates instituta , non minimum inter eas analogiae intercedere ait . Quemadmodum enim materia duabus potistimum proprietatibus exornatur , Extensione & Mobilitise , quarum altera varias induere siguras, altera moveri potest ' ita Mentis duae sunt facultates IntellectM, & Vol-ras , quarum illa multas ideas , hac vero multas recipit inclinationes . Priores vero tum materiae , tum Mentis facultates in eo convenire subnectit , quod utraque mere passiva sit, neque aliquam prorsus includat actionem . At posteriores proprietates quamvis aliquid commune habeant , quam maxime tamen inter se discrepant . Consentiunt quidem tir eo , quod

ut omnium materiae motuum, ita omnium naturalium Μentis inclinationum eadem sit caussa , naturae scilicet Auctor . Differunt vero , quod Μateria tota fit actionis expers , nec mO- tum vel sistere , vel determinare , Vel utcunque deflectere possit ' contra vero Voluntas agit ex seipsa, & 1nclinationem sive impressionem a Deo acceptam varie determinandi vim habet . Haec Malebranchius. At haec ipsa , quam Mentem inter & Μateis riam instituit noster auctor comparationem, tum quod ad ideas, tum quod ad inclinationes attinet, Mentem activam esse demonstrat. Nam I. Propterea varias sibi ipsa inducere sormas materia nequit , quod varios subire motus ipsa per se non possit . Atqui Mentis inclinationes eaedem Tom. II. Η sunt,

125쪽

ar META PHYSICAR sunt, ut placet Μalebranchio, ac motus in Μateria . Cum igitur ea Menti vis inhaereat, ut varie inclinationes determinet ; vi etiam non destituetur , qua Varias ideas procudat. a. Mens humana simplex est , atque individua , neque diversas inter se naturas coagmentatas complectitur . Ipsius igitur facultates haud ejusmodi sunt, ut reapse inter se differant : sed

ad eamdem Mentem attinent, quae diversis exoris nari facultatibus consideratur, prout diversos producit actus : Atqui Mentem activam esse, quod ad Voluntatis facultatem spectat , fatetur Malebranchius . Cur igitur , si intelligens consideratur, actiVa non erit JIII. Malebranchius faJ ita de voluntate disserit . Mens nostra inclinationem suam, qua erga bonum in genere fertur, in aliquod peculiare bonum determinare nequit, nisi eadem, prout excipiendis ideis apta consideratur , hujusmocli bonum prius cranoscat . Voluntas enim, ut vulgoajunt, caeca facultas est , quae ad res ferri nequit , nisi eas ipsi intellectus obtulerit adeo quidem , ut inclinationes suas determinare Voluntas non possit , nisi Intellectum singulare obiectum ipsi repraesentare jubeat. Atqui ex his necessario effcitur Mentem , quatenus intelligens est , activam esse . In eo enim sita est auctore Malebranchio Mentis libertas , ut in singula objecta inclinationem, quam erga bonum in genere accepit, determinare queat. Atqui hujusmodi inclinationem determinare nequit,s J Loc. cit.

126쪽

- P A E s II. II squit, nisi sibi objecta ipsa repraesentet, ejusdem Malehranchii sententi l . Ergo vim habet Mens , qua rerum ideas sibi comparet. Atque id ex iisdem Μalebranchii dogmatis adeo necessario essicitur , ut iple parum libi constans idem aperte concluserit. Vice inferius ipsissima illius verba sui. At enim objicit I. Μalebranchius sb . Ideae

reales habent proprietares , quibus diversas res, repraesentant. Realem igitur habent οσοτησα ea intitatem ' & quidem excellentiorem, quam corpora . Ergo eudendarum idearum facultas non est,

nisi mera creatio , quae eo nobilior est, quo magis Mundus intelligibilis materiali praestat . Atqui id creatae Mentis conditionem prorsus exin

Respondeo . Summa ambiguitate laborat quod explorati principii loco a Μalebranchio statuitur . Ouod enim ideae sint quid reale , vere ac recte dici potest si reale intelligatur quidquid

positivum est, sive absolutum illud sit, aut rela-etivum , sive substantia sit, aut modus . Ita Ex. gr. numeros & figuras, numerorum ac figurarum relationes , corporum qualitates sensibiles ellis Fid reale dicimus: quia haec omnia, aliquo pa- ω, exsistere posis e concipimus in rebus numero

finitis, figuratis, odoris, sapidis &c. At si reale intelligas quod per se exsistit, propriam nimirum Ha ha- a) Loco superius e lato β. II. La sorte qu' anotre ame de d6terminer ses inclinations , nese me dono necessatrement celle de pouvoir porter

127쪽

ris , MET A pNTsIC habet exsistentiam: temere dicitur huiusmod rem litatem ideis convenire . Neque enim ideae sunt Cntia repraesentat a , qualia ipse fingit , & Peripatetici comminiscuntur , quae nempe sint veluti quaedam spirituales substantiae ab ipsa Men-tς reapse sejunctae . quaeque per se subsistant . Ideae , quas sibi Mens praesentes sistit , ipsius Mentis adtus sunt , & quidem intimi atque immanentes ' Μentis scilicet moclificationes , sea quos modos essendi appellant vulgo Philosophi . Neque aliter ipse Malebranchius 1e ideas accipe re fatetur, cum faJ in duas classes Mentis ideas dividit in puras perceptiones, & sensationes : atque illas nescio quo pacto leviter fbi Mentem

modificare ' has vero non esse nisi quasdam essendi rationes aperte edisserit ' & propterea eas Me

tis modifieationes se appellare subnectit. His porro intellectis unusquisque deprehendit nihil cum creatione commune habere idearum effectionem. Creandi enim potentia Μenti adjudicanda non est, ut novas ideas effingat, ut no Vos scilicet actus producat, seu novas sibi tribuat modificationes. Quemadmodum nemo sanae mentis dixerit creatione opus esse , ut varias Μatemria consormationes suscipiat praesertim cum illae perinde in materia locum habeant , atque ideae in Mente , ut Μsebranchio pia et .

Objicit a. Malebranchius. Rei cujuspiam ima-- ginem

128쪽

a s II. 127gInem formare Mens nequit, nisi prius illam cognoscat, h. e. nisi habeat illius ideam. Quorsum vero nova imaginis imago Facultas igitur cudendarum idearum, quae Menti tribuitur, inanis

prorsus esset.

Respondeo . Iam antea planum secimus ideas a Mente effngi , cum res ipsae per sensum illi innotuerint . Idque magis perspicuum fiet, cum

idearum originem mox prolequemur.

PROPOSITIO II. Ideae innatae , quo sensu a

Cartesianis satuuntur, nulliae dantur . Demonstratur . Innatae ideae vocabulum non

modica ambiguitate laborat . Atqui quaecunque statuatur ideae innatae notio , hujusmodi ideas Menti praesto esse omnino repugnat. Ergo . Et Ι. Si quis νο innatum idem esse dicet, aequod Menti praesens est jam tum, cum ea exsistere coepit: is quidem Mentem in perenni idearum contemplatione, quae innatae dicuntur, jam a prima ipsius origine versatam esse statuit. Nemo autem, nisi suam conscientiam prodere velit, se a prima usque infantia De , Entis, Virtutum, m. ideas praesentes habuisse , neque unquam iisdem caruisse adserere audebit. Nulla igitur inter sanae mentis Philosophos de hujusmodi innatis ideis agitari potest controversa. II. Quod si innatae intelligantur ideae . quae ita Menti insitae sunt , ut ubi ad eas Mens attenderit , continuo Menti sese praesentes offerant:

id sane quemadmodum fieri possit, explicatu perquam dissicile esse videtur . Neque enim fieri potest , ut in seipsa consignatas ideas diu Μens

129쪽

dia in I. quid idea nili rei objectae imago sod quam Mens attendit , sive ut Arnaldo pia cet , ipsius objecti perceptio Τ Nequit igitur perinpetuo Menti praesto esse idea rei, quam perpe

tuo non percipiat .

a. Si Mens perpetuas ideas complectatur, salintem se eas complecti sentiat necessum est ' quippe idea sine cognitione esse nequit cognitio autem sine intimo sensu ne fingi quidem potest . At si idea Mens sentit , i i suem profecto simul

attendere debet ; secus enim earum conscia esse alari posset. Perennis igitur es et in Μente idearum perceptio. Atqui interiori conscientiae resea satur, quod a prima sui origine praesentes ideas Mens habuerit. Ergo .

Nec jure quis illud objiciet, quod praeteritas

rerum ideas memoria Μens comprehendat, eas' eomplecti se sentiat, licet iis non semper attendat. Quae enim memoria Mens custodit non ita veluti recondita retinet , quasi easdem ideas , quas olim praesentes habuit, comprehendat. Nimirum memoria facultas est , qua rerum ideas Mens revocat , in quibus antea versata est . Quod quidem eo facilius praestat, quo clari resfbi rerum ideas comparavit, ac saepius eas secum ipsa volutavit . Hanc autem facultatem Mens profecto sentit : at sensu minus vivido , quam qui ceteros ipsius actus comitatur. III. Sin autem quis dixerit significari facultatem hominibus inlitam . qua ideas, quas Vocant innatas, noliis repraesentare pommus : ita sane intiumerabilium rerum ideae innatae appellandastellent . Menti enim noa minus insita vis est , qua

130쪽

PARs Ir. II 'qua Dei, Entis &c. ideas sermat , quam faculistas , qua lapidis , arboriS , ceterarumque rerum ideas procudit. IV. Eadem demum ratione idearum innatarum numerus quoscunque terminos transiliret , si earum rerum ideae huic ordini adscriberentur, quas ceteris facilius, atque expeditius Menti essingere licet. Quamobrem nullae sunt ideae, quae innatae dici queant eo sensu, quo vulgo a Cartesianis accipiuntur.

Ηis autem stabilitis nolo quis inde essiciat in Sensisarum sa) sententiam me descendere . Tura enim qui innatas ideas tuentur , tum qui eas profligant suam mihi non probant sententiam . Ut . igitur quaestioni modum aliquem imponamus , ita idearum originem definiri posse sentimus. I. Μentem a Deo facultate donatam esse,

qua rerum ideas sibi eiungat , tum qui innatas ideas rejiciunt communiter profitςntur, tum qui pro illis dimicant, saltem quod ad plerasque attinet, dissileri non audent. 2. Ideas non esse, nisi objectorum imagines &formas , quas sibi Mens praesentes sistit, ipsius

. nominis notio manifeste arguit . Neque alitersere universi . ideas accipere videntur e quamvis non omnes ea , qua par est, perspicuitate loquantur . Lockius, qui Sentistarum agmen ducit, ideam appellat omne id, quod Mens in se ipsa percipit , perceptiovem omnem , quae Memi ines , eum ipsa

saὶ Eo nomine vulgo eobonestari Iolent , qui a sensebus idearum originem arcessunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION