장음표시 사용
71쪽
ω META pHYsICAE ostendant . Inde enim illud emciunt, quod nullast altera, quae praesentem sequetur, vita: tum etiam quod suturae beatitudinis spes omnis abjicienda , nec futurae miseriae sint pertimescendi terrores . Eorum in hanc rem gravissimos errores minutatim recensere nec vacat nec libet et praesertim cum in Theolosicis Institutionibus in Libris de Altera nita eos in unum collectos, ac studiosissime refutatos habetis. Uerum instar omnium Μerianni deliramenta heic delibare satis erit ; hic enim dirum virus a venenatis impiorum sontibus haustum totum evoinmuisse videtur . Is quidem I. sa) animi immortalis opinione turpiter homines illudi ac decipi
docet. Erroris autem duas tribuit caussas. I. Homo cum ignotam vim, quae corporis motus cieret ac dirigeret , in seipso sentiret, duplicem in seipso naturam distinxit . Hinc alteram sui partem vel ex Dei anima haustam, vel ab ipso conditam, & spiritualem & immortalem finxit. Nihil autem hoc stultius excogitari posse blaterat .
Partium enim humani corporis fabricatio, earumque in motum consensio animam constituit ' ea igitur dissoluta, pereat necesse est anima . Quis enim corporis modificationem corpore dissipato perseverare dixerit λα Ardentissimum propriae exsistentiae amorem homini natura indidit hinc in ea semper perseverandi desiderium exarsit ' hujusmodi autem votum in certum perennitatis monumentum abiit. Homo enim sibi persuasit ab ipsa natura semper
72쪽
PARs II. si exsistendi desiderium hausisse ρ hinc nunquam sere ut ipse interiret, veluti .natura ipsa docente credidit . Facile porro fuit , ut hujusmodi opinione
imbutus libenter attres iis accommodaret, qui illius votis adulantes immortalitatem docuerunt. At quantum a vero homo aberrat Μeri anno auctore t amor enim exsistentiae ex ipsus sensilisentis natura proficiscitur , cujus proprium est , ut se ipsum servare appetat. Hominis porro imaginatio, quae desideriis τὸ εἶναι tesse) elargiri solet , huic amori pondus addidit . Verum quod huic desiderio satis fiet, temere quidem confidit
homo . Corporis enim vitam anhelamus : atqui eam incassum appetere infelices experimur . Fallax igitur est illa conclusio, homines semper Vivere, quia universi semper vivere appetunt. II. Immortalitatis dogma nihil utilitatis, plurimum vero detrimenti publicae Societati afferre definit Meriannus. ' Iam I. mortis terroribus ita homines occupantur , ut vel qui certam spem futurae beatitudinis habent, suorum corporum dissolutionem non sine horrore prospiciant . Mors quidem non est , nisi vitae somnus , quem nulla molesta somnia turbant, & quo pacatissima quiete perpetua nox est dormienda . At qui immortalitatem praedicant adeo horridis expressam coloribus mortem hominum oculis objiciunt , ut . aegritudines anxias atque acerbas injiciant , animosque affligant ac debilitent metu.
a. Qui propriis cupiditatibus abrepti ad vitia
inflammantur, immortalitatis atque alterius Vitae minis ac promissionibus nequidquam moventur . cupiditatum enim aestus nec beatitudini , nec sup
73쪽
suppliciis eos prospicere patitur. Ea quidem in . illos agere possunt, qui .recte, honeste , ac laudabiliter vivunt: qui nimirum frustra exagitantur horrenda suturi supplicii imagine ' quippe hujusmodi terroribus non indigent, ut a malo abstineant, vel virtutem confestentur. Perditos in itur ac dis-
solutos, cujusmodi est bona pars hominum, ad ossicium alterius vitae metus ducere nequit. q. Qui futurae miseriae ingruentem tempestatem pertimescunt , ac ultorem dominum cerviciis hus impositum reformidant, inertes omnino ac desides bonum publicum , societatis commoda ,& splendorem negligant oportet . Quis enim huius terrae curandis bonis incumberet , quae aeterni Regni vestibulum est & quovis momento
fracta collabi potest λ Nihil igitur Immortali
tatis dogmate Civitatibus exitiosius . III. Meriannus sibi nihil constans Immortalitatis atque alterius vitae sententiam politicum figmentum esse docet. Religionis institutores, le- .gumlatores , atque ipsos Philosophos eo dogmate fortius, quo coercerent homines, frenum neque agnovisse, neque adhibuisse fatetur. At innumera , quae in genus hominum inde professa sunt mala , ipse humani equidem generis instaurator deplorat. Haec Meriannus Religionis omnis everinsor pessimo publico natus. Verum qui recte philosophantur, qui nimirum ianaturalis rationis lumen sequuntur nec sensuum imaginibus obnubilatum, nec Vitiorum voluptate praestrictum , humanae Mentis immortalitatem deprehendunt . In ea autem probanda triplex , quae huic vocabulo notio subeste potest , extri
74쪽
tanda est. Nam I. immortale dicimus quidquid ejusmodi est, ut partium secretione interire non possit . Quo sane sensu immortale idem est, ac quod vulgo incorruptibile nuncupatur. a. Immortale dici potest , quod nunquam iis mutationibus subjicitur, ut suas facultates prorsus amittat : sive quod ab ea actione & emcacia, qua Vivit, ut ut immutatum non cpstat. 3. Tandem immortale appellari consuevit , quod nunquam in nihilum, unde semel emersit , redigetur. Interitum dixere Latini veteres, quam proprio Vocabulo annuitationem vocitare amant
recentiores Philosophi . Quod igitur annihilationem non subit, immortale peculiari quodam sen
Iam vero cum de Mentis immortalitate quaeritur, tria haec secernantur oportet ' neque enim ita inter se colligata sunt, ut aliud ex alio proficiscatur. Μens quamvis corruptionem subire nequeat , haud propterea immortalis est altero aut tertio sensu. Finge enim eam ita corpori conjungi , ut ex vi conjunctionis vita & cogitatione fungatur: nimirum quod ut cogitet , eo necessario indigeat ' licet incorruptibilis, mortalis Menserit. Quod si vero qui Mentem condidit Deus , funditus eam delere vellet, simplicitate sua mortem non effugeret.
Quamobrem humanae innii immortalitatem vindicaturi demonstrabimus I. sui ipsius dissolutione illam nunquam interituram quod quidem sua sponte fluit ex iis , quae ab omni corporea Concretione. solutam ac liberam Μentem esse suadent. a. Mentem ita corpori, cui copulatur , dissoluto
75쪽
o4 MET APm YsICAE Iuto superstitem esse , ut' vivere & cogitare perseveret . Id autem eo consilio prosequimur, ut
quorumdam in hanc rem errorem redarguamuS .
Sunt enim qui opinantur mori animam extincto corpore ' eamque in Mundi exitu corpore reviviscente vitam iterum repetere . . Quin & Μeriannus praeter alia, quibus animae immortalitatem pessumdat, ipsi rationi refragari docet, quod
anima sentiat, cogitet, tristetur , laetetur, ideas habeat a corpore dissociata: h. e. iis organis destituta , quibus sensationes , perceptiones , atque ideas haurire potest . Nimirum animae vitam a corpore sejunEtae & improbant & inficiantur.3. Inspecta Dei voluntate, quam ipsius Providentiae leges, ac persectiones patefaciunt, Μentem perenne aevum esse acturam. Quidquid enim
in nihilum abire nequit , nisi ab ipso Deo, qui e nihilo illud eduxit , in nihilum redigatur .
Mens igitur , , quae corruptionis mortem subire nequit, at deletioni obnoxia esie potest, immortalis erit, si eam Deus desere nunquam velit. PROPOSITIO I. 'Etimana Mens corruptioni non es obnoxia . Demonstratur . Corruptio est quasi discessiis &secretio earum partium, quae antea junctione aliqua tenebantur . Atqui nihil est Menti admixtum , nihil concretum, nihil coagmentatum . I
tur nec dividi, nec secerni, nec distrahi potest a).PRO. a) His fere verbis disseris Romanus Philosophus Tullius , quem legere non pigeat Lib. I. Tuscul. Car. XXIV.
76쪽
. P A E s II. - sPROPOSITIO II. Humana Mens a Corpore seiuncta υ it cogitat . Demonstratu . Humana mens disibi vi atque interire nequit . Cum igitur corpus distrahitur , ipsa nihil inde sibi metuens periculi exsistere perseverat . Si autem a eo ore separata exsistit, vivit, & cogitet necessiam est. Ergo Re quidem vera Μens corpori propterea superstes est, quia ut exsistat nullo pacto a corpore pendet . Atqui Mentis vita ceteraeque faculistates , si unam αἰ, ηMν f sentiendi vim ext mam Jexcipias, corporis ministerio non indigent. Mens igitur , quamvis a corpore sejuncta , vivit de
probatur Assiimptio . In eo posita est nostrae Mentis vita , ut simplex quaedam sit atque interior effcacitas & vis ex teipsa sese movendi 'qua sibimet ipsa , dum agit, praesto est , ut ad
ea, quae molitur , attendat : ut sese agere aut perpeti sentiat: ut tandem interno quodam sensis assiciatur . Haec autem vitalis actio ita Μentis propria est , ut facilius atque expeditius exsera. tur, cum e corpore Μens evolaverit. Ergo . Quod vero ubi Mens a corporis amplexibus avulsa fuerit, cogitandi vim expeditiorem habeat, jam nunc aperte nobis inspicere datur . Nam I. unusquisque ita comparatus est, ut cum in sublimium rerum contemplatione. versari velit , animum in seipsum colligat, secum esse cogat, maximeque. a corporis sensibus abducat. a. Eo aliquid melius intelligere experimur , quo magis Μentis intentionem a corporis sensibus avocare, ac veluti secernere conamur.
77쪽
56 MgTA pHYs CAR3. Comperta res est nonnullos interdum adest totos in re aliqua perspicienda ponere, ut Mens corporis consortium indignata veluti ab ipso secedere videatur . In his enim a corporis consuetudine Mentem aversam esse vel illud argumento est, quod nullos sentiant rerum externarum ictus. De Archimede quidem memoriae proditum est , quod Geometricis sermis adeo intentus erat, utrie tantum quidem senserit tumultum , quantum canta urbs in discursu diripientium militum ciere poterat . Tum de quodam Restituto narrat Augustinus, ita a sensibus avocari consuevisse , ut etiam admoto igne adustus nullo dolore assicere
Jam porro haec omnia aperte Ostendunt I. vim illam , qua Μens vivit , & per semet ipsa suos exserit astus , non ex mutua corporis & Mentis com nunione pendere ' sed hanc potius impedimento esse , quo minus suis illa facilius actibus
fungatur. Σ. Μentem non modo corporis assinitate dirempta exsistere , Verum etiam puriorem vitam
vivere , & suis liberius frui cogitationibus. q. Nihil esse in rerum natura, quod Μentem vita & cogitatione spoliare queat . Mens enim non a' iter vita destitui potest , quam si in nihi- Ium abeat ; atqui creatae vires tanti non sunt , ut aliquid in nihilum redigere valeant. Ergo. objicitur I. Mens humana pendet a corpore , ut cogitet . Igitur a corpore separata cogitandii acultate destituitur . Multa quidem sunt, quae
faJ Lib. IV. De Cis. Dei Cap. XIIV.
78쪽
Mentis cogitationem a Corpore pendere suadent. Nam g. exploratum est pro varia corporis temperatione variam esse cujusque Mentis in cogitando indolem. 2. Quae corporis organa vitiant,
eadem & Mentis sunctiones perturbant. Hinc in pueris , quorum organa imbecilla adhuc sunt &imperfecta,& cerebrum nimis molle ac fluidum,
Mens vix, aut ne vix quidem cogitare Videtur. . In senibus vero , quorum corpora ob humoris
inopiam languore conficiuntur , & ipsius Mentis languescunt cogitationes. Tandem ebrietas, phrenitis , insania , lethargus , quae omnia Corporis morbi sunt, Mentem ita assiciunt, ut ipsius cogitandi vis non leve damnum serat . Iam veroe haec omnia ex ipsa corporis fabricatione cogitandi facultatem proficisci, aut saltem maXime pendere demonstrant. Μens igitur a Corpore sejuncta cogitare desistet. Respondeo distinguendo Antecedens : Μens a Corpore pendet j ut suas exerceat functioneS, con-zedo : pendet a corpore , quali ab ipso cogitandi
Vim mutuetur , nego . Non inficiamur equidem corporis structuram , temperationem , nutritionem, aerem, clima, aliasque physicas caussas in Mentis functiones agere. Nimirum ipsa, ut suaseMrceat facultates, plurimas ex recensitis caussis subit affectiones : h. e. suarum facultatum usus modo adjuvatur, modo perturbatur, modo etiam
Id autem ex ipsa Μentis Corporisque coniunctione proficiscitur . Haec enim in eo sita est ,
ut certis quibusdam in Corpore motibus certae respondeant Μentis cogitationes, & contra deterin E a mi-
79쪽
68 META pHYsICAE minatae Mentis cogitationes certas excitent coraporis motiones . Atqui hinc est, quod si corporis motiones , quae Μentis cogitationibus suscitandis destinantur , aliquo vitio laborent , ipsae cogitationes sint imoerfectae . Quod sane ostenisdunt, quae in pueris, senibus, ebriis , &c. usuis
Et sane, ut clarius id intelligatur, quae nobis per extimos sensus obveniunt , veluti materiam a constituunt, unde ideas sibi Mens effngit. Plura autem sunt, quae sensus ac cerebrum assicere possunt di eadem & Mentem assicere debent . Quae enim per sensuum ac cerebri viam ad Μentem transmittuntur ex illorum vitio perturbata sint oportet. Vitiata isitur materia , unde ideas, judicia , ac ratiocinia instituit , Μenti suppedit tur. Illius igitur cogitandi vis cerebri ac sensuum affectionibus hoc paeto subjicitur. Verum id omne minime probat, quod Corporis fabricationi, aliisque physicis cautus suas Μens debeat facultates. Immane quidem interest discrimen inter facultatis mod ficationem , & ejusdemereationem. Nimirum in cogitandi facultatem corporis temperatio agit quidem , eamque varie aLn it, & modificat , ipsam vero non creat . Id itaque, in quo Corpori Μens subjicitur , lacuutatum est exercitium & usus . Quamobrem temere colligitur Mentem vi cogitandi destitutam iri , ubi a corpore dissociata fuerit. Ouin imo haec eadem, quae in praesentis vitae conditione contingere experimur , non obscure innuunt, eo expeditius communione cum
eo ore soluta Mentem cogitare , quo dissicilius
80쪽
P a R s II. Dantea illius mole impedita cogitabat. In praesens
enim corporis, quocum conjungitur , temperationem sequi cogitur . Hac igitur lege soluta cogntandi facultate suo iure utetur. Objicitur ΙΙ. Cogitandi facultas inanis omnino esset atque irrita , si nulla suppeterent objecta , circa quae illa versaretur . Atqui nihil Mentiadest , quod illa cogitando prosequatur, postquam e Corpore discessit. Iners igitur facultas illa quie
Respondeo falsum plane esse, inntem a Corinpore sejunctam objectis carere, quae sibi contemplanda proponat. Nam I. multa ac varia erunt
spectacula , quae in locis caelestibus , h. e. in spirituum regione Blens habebit . Solo quidem naturae lumine divinari non licet , quodnam sit Vitae genus, quam a corporibus sejunctae hominum Mentes vivent . Verum nihil vetat , quin non pauca illi adesse dicamus , quae ex aliorum spirituum societate cogitando prosequi possit. a. Uel ipsa Μens immensam sibi cogitationum segetem suppeditabit . Seipsam enim intuens ea, quae intime sentit, secum volutat ' suos appetitus , & volitiones expendit ; quae olim corpori conjuncta perceperat , multo persectius , quam antea , in memoriam revocat ; atque ab omni libera sensibilium molestia sibi ipsa intenta tra quilli fruitur contemplatione. 3. Creatoris cognitio , qt am ex suae originis conscientia , ex veritatis , beatitudinis, & aeterenitatis desiderio facile Μens haurit, multa ipsi