장음표시 사용
81쪽
o META PHYgICAE dissimum etiam exhibebit Menti spectaculum ruma enim vi corpori alligata res externas perincipit , quae scilicet ad sensus appellunt , e1dem Potentia corpore soluta res corporeas αμέσως f immediate J cogitatione complecti poterit, dummodo attentiona circa eas versetur . Hujusmodi cogitationem Mentibus a corpore dejunctis vindieat Tullius sa).
PROPOSITIO III. Humana Mens nunquam emo
Demonstratur. Ut res aliqua funditus intereat, atque in nihilum redigatur id unius Dei virtuae , qui res omnes e nihilo eduxit, effici potest. Atqui nunquam fore , ut humanam Mentem inpihilum vertere Deus velit , plura rationum momenta suadent. Ergo. I. Quamvis nemo neget posse Deum humanam Mentem non condere , posse conditam in nihilum redigere : manente tamen ratione sufficiente , qua condidit , eam funditus subvertere non vult. Manet autem ratio sufficiens, qua condita est humana Mens . Ne igitur sine ratione sufficiente Deus agere videatur , nunquam ipsum Mentem plane interimere velle dicendum est. Nam I. illuc Deus intendit , cum Mentem enitillo condidit , ut nimirum sua attributa &persectiones in ea palam faceret atque aperiret . Atqui deleta -Μente divinarum persectionum declaratio evanescit . Evanescit autem , tum quia mirabile divinae sapientiae opus perit, . tum Veroquia nulla erit amplius intelligens creatura , Cui
Dei in Lib. I. Tuscul. cap. XX.
82쪽
Dei attributa manifestentur. Ergo. 2. In humana Mente se Deus expressit , de vivam sui imaginem depinxit . Atqui hanc Dei imaginem atque emgiem manere ratio omnis suadet . Ergo . Dei enim imaginem praesesextΜens , prout intelligendi volendique facultate praedita in summae veritatis immensique boni adeptionem connititur. Atqui ini pecto hoc ordine proVidentiae , quod ex naturae institutione proficiscitur, irritum esse nequit. Ergo. II. Quaecunque Dei attributa naturali ratione nobis innotescunt, eadem humanam Mentem ab ipso numquam delendam esse demonstrant. Atqu1 Deus seipsum negare non potest. Certa igitur suppe sunt de Μentis immortalitate divinae voluntatis monumenta. Nam I. Deus sapiens est: infinit e autem sapientiae ratio postulat , ut nec sine certo quodam fine agat , nec finis iste agentem dedeceat. Atqui si Mens, divinae opus sapientiae, non esset perennis, nullo propolito fine, nec sibi respondente Deus ageret . Ergo In rerum qui dem creatione quilibet finis , qui ad Deum non reseratur, ipsius indignus est lecus enim , quod seipso inserius esset, respiceret Deus . Sui ipsius igitur gloriam Deus intendit. Atqui in praesenti ordine providentiae si hujus duntaxat vitae stata
creatae Mentis finis concluderetur, nulla in Deum gloria redundaret. Creatura enim intelligens, h.e. ad summae veritatis cognitionem apta & destinata, corporis, cui coniungitur, curae & conser . Vationi destinaretur. Id autem neque Dei sapien
tiae , neque creaturae intelligentis dignitati re--adet. Ergo, E 4 2. Deus
83쪽
a. Deus providentissimus est : Providentiae autem ordo postulat , ut singulae res ad proprium finem apte dirigantur . Atqui si humana Mens perennis non esset, hujusmodi ordo intercideret . Ergo . Et sane Μens a Deo intelligens condita est veri propterea bonique adeo capax & studi se , ut non consectetur nisi incommutabilem veritatem , & immenso bono satietur . In hoc igitur rerum ordine a Deo constituto ultimus finis, . cui ex propriae naturae institutione Mens destinatur, beatitudo est in ipsius Dei fruitione sita,& nunquam desitura . Atqui hujusmodi finis inn-ti impervius omnino esset , si perenni vita non si ueretur. Ergo. g. Deus est summe bonus : infinitae autem bonitatis ea est indoles , ut & in res creatas diffundatur . Atqui relativa isthaec divinae bonitatis ratio exigit, ut Mens perennis sit. Ergo . Deus enim summe intelligens, quia absolute bonus est , propterea sibi ad seuendum aptissimus est , h.. e. In se beatissimus. Μens igitur utpote Intelligens a Deo facta in uno Deo beatificum sui finem assequi potest . Atqui immortalitatis munere Mens destituta hujusmodi fine etiam destituitur. Ergo. 4. Deus justus est ' justitiae autem ea est ratio , ut recte factis praemium , male factis poe-Na retribuatur . Atqui nullus esset huic justitiae locus, Μentis immortalitate sublata . Ergo. In praesentis enim vitae statu & virtutes & scelera Obtinent. Sed nec virtuti merces, nec supplicium sceleri ad amussim respondet ' nam ut plurimum boni adversa sorte vexantur , mali vero prosper i
84쪽
PARs II. 73 utuntur. Igitur justitiae rationibus minime fieret satis , si hominum sors in praesenti vita concluderetur . Quamobrem omnino oportet , ut hujus vitae itinere consecto superstites hominum Mentes perenniter vivant , quo singulis pro merito poena vel praemium reddatur. Atque haec sententia ita natura admonente
hominum animis semper haesit, ut vel ipsi Ethnici , quibus licet nihil ex vero de altera vita innotuit , Elysios tamen & Tartara , ibique judices constitutos , aliaque veluti divinando commenti sint. Ita enim censebant : duas esse vias animorum e corpore excedentium . Nam qui se integros castosque servassent, eos in amoenissimis
locis vitam acturos esse sine fine selicissimam opinabantur : qui vero se vitiis inquinassent , hos quidem exquistissimis tormentis aeternas soluturos esse scelerum suorum poenas . Quod quidem unde , nisi intus monstratum , recte nimirum sactis praemia, peccatis supplicia deberi ρ Propte
ea perennes esse hominum animos , & fore judicium quoddam veteres existimarunt , In quo sua cuique poena, suum cuivis praemium statueretur. III. Suae perennitatis perspicua argumenta in seipsa conclusa Mens habet. Haec autem sibi indita ab ipso Conditore accepit. Quod igitur no- Iit Deus Μentem interimere , ab ipso admonemur. Nam I. certa scientia, atque Interiori animi iudicio compertum est, universos homines nais tura duce ad beatitudinem contendere. Hujus autem appetitus locupletissimum testimonium sua reddit cuique conscientia : tum etiam inde ille
elucet, quod nihil potentius homines sugiant,
- - , quam Di ii ipso by Cooste
85쪽
quam miseriam . Atqui miseria genus est quod.dam mali mali autem fuga ex boni contrarii cupiditate proficiscitur . Propterea igitur nemo miser esse vult, quia sibi melius esse, h. e. quia beatus esse unusquisque desiderat. Itaque in explorato est, ita nos naturali amore beatos esse velle, in esse miseri non solum nolimus , sed nequaquam velle possemus e ut inquit Augustinus. Atqui beatitudinis appetitus immortalitatis votum includit. Naturali igitur amore ad immortalitatem unusquisque sertur.
Et sane beatus esse , nisi perpetua felicitate , nemo potest. Immensi enim boni fruitio , in quo beatitudo sita est , si perpetuitate destituitur , amittendi boni timorem incutit . Atqui timor selicitati adversatur. Ergo. Compresse id prosequitur Tullius: Si am,ri visa beata potest, beasta esse non potest . suis enim consedit semper sbisiud Rab le o firmum permansurum , quod fra ian eaducum D ὶ sui atilem dissidis perpetuia
ιi bonorum suorum , timeat necesse es , ne alia quando amisis illis si mi eν : beatus autem esse in
maximarum rerum timore nemo potest . saὶ Beatitudo igitur , ad quam vehementi contentione abripimur, perpetem secum vitam complectitur . Iam porro sapientissimus naturae auchor nihil frustra molitur . Quae igitur ex institutione naturae nobis insita sunt desideria, haec inania esse non possunt. Irrita autem essent, si expleto pra sentis vitae curriculo , nulla immortalitatis 1 s
ψ Lib. II. De Fis. Cap. XXVII.
86쪽
P A AE S. II. Vs nobis affulgeret . Conditoris igitur beneficio immortalis erit humana Mensia 2. Mentis nostrae amor, quo ipsa, veluti corpus pondere', sertur quocunque fertur , sua vim contendit , ut cum re , quam appetit , con societur i. Atqui hujusmodi bonum, cui amorem
suum religare Μens cupit , stabile & permpnens sit oportet . Conjunctio igitur , ad quam Mens amando fertur , firma & perpetua sit necessum est. Sed immortalitatis spe.sublata hujusmodi amor
natura Menti insitus nunquam expleretur. EUO. Enimvero comperta xes est, quod boni levitas ac fragilitas Mentem ab amando revocat . Nam
I. unusquisque sibi conscius est, se propterea iurem aliq iam amore duet , quod illam stabilem& permanentem sibi exhibeat . 2. Contra vero amorem remoUemus a re , quae antea in deliciis
fuit , vix ubi illam caducam & mutabilem deprehendimus. 3. Saepius experimur, quod si albquando exoptata re frui licet , eo miserius dis,
cruciamur , quo citius eam extorquendam nobis esse , aut extorqueri posse timemus.
3. Gloriae & nobilitatis. amor ita universes h0mines occupat , ut etiam post mortem nobilitari velint . Id autem ex ea ' animi persuasione proficiscitur, quod postera secula ad nos pertinere existimamus : pertinere porro nequeunt , si toti perimus . Immortalitatis igitur votum intime lanobis insculptum habemus . Et sane si brevi annorum curriculo Mentis vita circumscriberetur : eur optimi quique viri posteritati quam maxime serviunt λ Num ut eorsim momoria posteris commendetur J Atqui si
87쪽
6 METAPHYsICAE morte funditus intereunt , nihil sua interest , quod citius aut serius in oblivionem veniant. Cui enim bono vacua haec nominis umbra, si nullus erit gloriae sensus habendus J Naturae igitur auctor inanis immortalitatis amore in nos illuderet:
quod ab ipsius bonitate longissime alienum est sa).
a Propositum argumentum se te more suo profe-quitur Tullius Tuscul. Lib. I. Cap. XIV. XU.
undeZpauca quaedam quia hete exscriberem, mihi temperare non potui : ea praesertim de caussa , υτ Meriannus ex Tullio dissat, quantum bominum pectora ad Rrenua quaeque pro re publicae salute aesplendore obeunda dogma immortalitatis isseammet. Quid in hac republica tot tantosque viros ob rempublicam interfectos. cogitasse arbitramur λ Iisdemne ut finibus nomen suum, quibus vita, terminaretur λ Nemo unquam sine magna spe immortalitatis se pro patria offerret ad mortem . . . . Inhaeret in mentibus quasi seculorum quoddam augurium futurorum: Idque in maximis ingeniis altissimisque animis & exsistit maxime &apparet facillime . Quo quidem demto , quis tam esset amens, qui semper in laboribus & pe-τiculis viveret 8 Quid poetae nonne post mortem nobilitari volunt 8 . . . . Sed quid poetas λ opifices post mortem nobilitari volunt . . . Quid
nostri philosophi λ nonne in his ipsis libris, quos
scribunt de contemnenda gloria , sua nomina inscribunt λ . . . . Ueris mile est , cum Optimus
quisque posteritati serviat, esse aliquid , cujus is post mortem sensum sit habiturus. Id autem Tul-ιiu
88쪽
IU. Tandem maximum argumentum est naturam ipsam de immortalitate animorum tacitam
iudicare . Ut enim docte disserit Tullius faJ
omni in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est. Neque enim id hominum collocutio emcere potest : neque institutis opinio tonfirmata est, aut legibus. Atqui nationes omnes per singulas quasque aetates consentiunt, excessu vitae haud ita deleri hominem , ut funditus intereat . Ergo. Hanc autem de animorum immortalitate aetatum omnium sententiam probat I. Religionis cultuS, quo nullae fere nationes caruerunt. Haec enim consistere nequit , nisi alterius vitae minis
ac promissionibus homines in ossicio contineantur . Atque hinc est , quod apud omnes serme veteres invaluerit Elysiorum ac Tartari fabula . a. Vel ipsae gentes, quae idolorum cultu Re. ligionem adulterarunt, in animorum immortalium sententiam conspirarunt. Quos enim veluti Deos venerabantur, ii homines erant ex populi supersti fias ex Platone expressit, qui Epist. II. ait : Fit natura quadam , ut ignavissimi homines nihil curent, quae sit de ipsis futura opinio: probatis simi autem viri cuncta faciunt , quo in futuris seculis bene inter homines audiant . Quam ego Conjecturam facio , esse aliquem sensum iis , qui mortui sunt, rerum quae in vita geruntur. Quoniam optimi sic forte divinant: deterrimi autem 'nequaquam. Validiora vero sunt divinorum viro. rum praesagia , quam aliorum .
89쪽
stitione consecrati faJ . Sed qui hujusmodi Diis
preces & sacrificia offerebant, eorumque auxilium aperabant: ipsos post mortem vitam agere putare debebant. Ergo. 3. Idem probant sepulcrorum caeremoniae sumisma religione ubique gentium adhibitae . Frustra enim eas coluissent, si mortem credidissent interiis tum esse omnia tollentem ac delentem.
4. Quod si pauci quidem olim fuerunt , qui
animos morte multarunt : illud tamen constat , Veteres, quo magis virtute excelluerunt, eo firmiorem immortalitatis spem habuisse . Id autem ipsus naturae sententiam exprimit. Ut enim apposite Tullius : Decimen nataerae capi decet ex
optima quaque natura . . . quorum enim aut in genio aut virtute animus excellis , eos arbstramur , quia natara optima sunt , cernere naturae vim ma
merces , peccatis supplicium reddatur , Mentis immortalitatem non probat . Temere igitur inde ea derivatur . Nam I. ipsa recte iam conscientia, & quae inde oritur pacata tranquillitas, uber rimus est virtutis fructus e Contra vero scelerum
probo, eoque argumento communem immortalis ani mi sententiam mimis. tum prope caelum non.
ne humano genere completum est λ Ipsi' illi, majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis prosecti in caelum reperientur . Lib. I. Tuscul. Cap. XIII. tbJ Lib. I. TuscuL Cap. XIV. XV.
90쪽
eonicientia satis superque improbos discruciat . Ergo in praesenti vitae statu virtuti praemium ,
di poena peccato retribuitur . . .
Respondeo. Si ea esset virtutis merces & pec cati poena, duo inde sequerentur ablurda. I. Ini rque prorsus cum scelestis ageretur, cum, ut me rita poena illi assiciantur, morte plectuntur. P tius enim ipsorum vitae consulendum esset , ut diutius scelerum suorum stimulis exagitarentur. Σ. Qui per pessima quaeque flagitia vitam duxerunt, essent omnium beatissimi. Nam persaepe evenire solet , iat cum flagitiorum fastigium impii attigerint, ems nullus conscientiae stimulus mordeat. Verum ipsa justorum tranquillitas , atque improborum angor & metus , praesertim immine te morte , Μentis immortalitatem manifeste a guunt . Recte enim sedit constientia solatur j flos , quippe uberrimum virtutis fructum exlpectant. At improbi scelerum suorum stimulis torquentur ' suppliciorum enim acerbitatem refla midant . Id autem unde proficiiscitur, nisi quod satura duce universi homines ad immortalitatem contendant 8 Dele enim ex hominum animis hane immortalitatis sententiam , extemplo & spes mercedis , & supplicii metus evanescet. Atqui sperant iusti, timent impii, natura ipsa impellente. Ergo. Instant a. Iustitiae legibus satis fieret, si pro
cujusque merito ad statutum aliquod tempus vim mium aut supplicium rependeretur . Neceste igitur non est, ut ad scelerum ultionem & redielictorum praemium immortalis vita Menti tribuatur. Et sane virtus ac peccatum finiti ageniis physicae sunt actiones. Praemii igitur ac sisyptia