장음표시 사용
111쪽
quod facultas illa, qua quaecunque eorporis sen. sibus subjiciuntur Mens persentiscit, si ipsius attentio ad motiones, quas rerum externarum ictus
in corpore exciverunt . Quod quidem vel inde colligere licet, quod si Mens corpori non attenodat , alio scilicet intenta , nullas omnino sensationes excipiet . Porro cum huiusmodi in seipsa Mens proprietatem , h. e. attendendi facultatem eaperitur ; licet confuse , vere tamen sentit universas, ut ita inquam , hujus facultatis modificationes . Adeo quidem , ut si quid novi per sensum extimum experiri contingat, haud novam facultatem , cujus antea conscia non erat, sibi inesse deprehendat : sed novos duntaxat hujus facultatis actus adquirat. Enimvero si praeter eos, quos nostro corpori natura attribuit sensus, alius nobis daretur ; Μens quidem ut ad hunc corporis sensum rerum externarum appulsum sentiret , novae facultatis non indigeret; quippe e dem attentione, qua sentit, quae per Visum , gustatum, . auditum &c. ipsi adveniunt, sentiret & quae novum hune senium assicerent. Objicitur I. Μentis Essentia Physica in proprietatum omnium collectione , quarum sibi Μens conscia est. recte statueretur , si nihil Menti inesset, quod insa non sentiret. Atqui exploratum non est praeter ea, quae sentimus, non aliud in Mente delitescere. Ergo. Sensus equidem sequitur experimentum . Nisi enim dulce aut amarum gustando aliquid experiri olim licuisset, hujusmodi mihi inhaerere facultaritem nullo pacto sentirem . Ita sane oculis, aut auribus a nativitate capti , qui nunquam colores
112쪽
PAR g II. I Iullos viderunt , neque sonitus audiere, ne suspicantur quidem suam Μentem ejusmodi sensationem habere posse , quam prorsus ignorant. Ergo tum demum nobis intelligere datur aliquam nostrae iuenti inesse facultatem, cum ea semel saltem usi
sumus. Atqui incompertum est , num omnes omnino facultates in exercitium eductae sint. Ergo. Respondeo . Pugnantia secum componere mihi
videntur, qui Mentem sui ipsius sensu praeditam
esse, atque eamdem non omnia, quae sibi inhaerent, sentire pronuntiant . Esto enim Μens proprietatem aliquam in se sentiat, cujus antea sibi Ipsa conscia non erat: sciscitari lubet adversarios, num ea denuo Μenti adjuncta antehac ipsa carebat ' an vero illa in quodam Mentis recestu abdita ita latebat, ut, cum veluti foras prosiluit, tum demum eam Mens senserit. Si primum statuant: id sane nihil nostra interest . Num enim aliis Μens proprietatibus exornari queat, curiosa
potius , quam utilis quaestio est ; neque inficia. mur fieri posse , ut nova illi Deus addat attributa . Atqui non quae habere possit, sed quae
revera Μens habeat attributa, investigare conamur.
Sin postremum admittant ' Mens igitur, quam sensilem esse ultro fatentur , illius proprietatis sensu destituebatur . Atqui proprietas illa Menti inhaerebat . Si igitur illa Mentis sensum non subibat, neque Mens seipsam sentiat necessum est. Quid enim sui ipsius sensus, quo Mentem exornari nemo negat, nisi omnium, quae sibi inhaerent, proprietatum sensus λAt enim caeci, & surdi videndi atque audiendi saeuitatem sibi adesse non sentiunt . Atque
113쪽
heic adversarii sensationum excipiendarum facultatem ab earumdem actibus , sive obiectis non apte secernunt . Qui enim corporis sensu aliquo destituuntur , eos quidem sensationes, quae sensu illo excipiuntur, non habere , neque sibi earum conscios esse comperta res est . At falso adseritur, quod facultatem sibi adesse non sentiant, qua, si sensuum organa aperta atque integra essent , sensationes illas haurirent . Id enim vel inde colligere licet, quod interclusum sensuum aditum sibi patefieri quam maxime optent. Neque enim lumine capti oculorum usum expeterent, nisi videndi facultatem sibi inesse sentirent. Reapse enim attendendi facultatem intimo sensu experiuntur , qua se ceteras sensationes excipere sibi ipsi conscii . iunt. Quod quidem paullo ante animadvertimus . Objicitur II. Si ea eslet nostrae Mentis natu
ra , ut per sensum intimum universas ipsus proprietates colligere daretur, nihil esset homini facilius, quam sui ipsius cognitio. Atqui hanc difficilem esie ostendunt tot Philosophorum opiniones , qui invisibilem ignem , subtilem aerem , harmoniam quamdam , atque aliud hujusmodi , Mentem esse sibi persuaserunt. Ergo. Respondeo. Quod summa Mentis cognoscendae facilitas pari cum difficultate conli,cietur, quamvis paradoxum esse videatur , maxime ist menperspectum longeque verissimum est. Mentis enim cognitio ex interiori sensu pendet . Atqui quo magis hic exteriori praestat, eo liquidiora sunt, quae interiori sensu percipimus. Nihil igitur ho-, mini sui ipsius cognitione apertius este fatendum. Verum tantam sui cognoscendi facilitatem imgens
114쪽
, P A R s II. io gens comit tur difficultas. I res enim veluti s iipsius cosnitionis insentissimos hostes amice Mens complemtur , Sensum scilicet , Imaginationem , & Cupiditatem : quae adeo iter intercipiat, ut ad distinctam fui cognitionem pervenire Mens
nequeat . I. Ipsa enim , quippe natura cum corporis sensibus devineta , eilque culpa subjecta est, ita sensibilia intelligibilibus admiscet, ut ne seipsam quidem, nisi omnino sensibilem se sibi finis
Sat , nos e queat . 2. Rerum corporearum impgi- . nibus aflueta vel ipsa intelligibilia , nisi sens bili quadam specie induta sibi repraesentare non pol . est . 3. Cupiditas tandem , qua ad sensus atque ad res corporeas fertur , tam arctis vinculis res corporeas , quae seris sunt cum Mente devinxit , ut eas secernere a se nequeat, quo se solam inspiciat & agnoscat. Se Mens igitur, ut Augustini verbis utamur , gnorat ciam ceteris , set ciclueeteris se conbundis se dignoscit a ceteris , st a ce
reris se ipsam sejungit. CAPUT IV.
OUam de idearum Natura, atque Origine aginta predimur disputationem adeo Philosophorum- inter se dissidentium opiniones implicuerunt , ut inter incerta eam esse recensendam, atque in hac re is ἐχειν s iudicium sussinere ) oportere nonnullis videatur. Verum juvat; imo oportet Metaphysi-
115쪽
eae studiosis ea prosequi : ptque ex iis, quae a Philosophis disceptantur , verisimiliora seligere . Ut enim Tullius sa) ad rem ait, indagatio ipsae
rerum eum maximarum , tum etiam oecultissimarum baset oblectationem . Si veνo aliquid Occurret , quoae versimile videatuν , iam issima completur animus
ε. I. De Ideartim Nasura . UT sinsulis quaestionibus suos terminos cir cumscribamus ' quod de Idearum Natura quaeri potest ad id unum revocatur , num scilicet Ideae a Perceptionibus distinctae separentur ,
Plac autem de re in utramque partem Seculo proxime elapso & dicta sunt & scripta multa . Malebranchius quidem cum id tanquam explora. tum statuisset , res objectas a Mente per se saxpercipi non posse, sed per idens quae Illi intime . conjunguntur : propterea ideas veluti quaedamentia, quae objecta repraesentant, esse arbitratur. At contra Arnaldo rei objectae idea ejusdemque perceptio unum idemque esse videtur. Hinc pluribus Malebranchii enita repraesentat a refutat in Libro de veris ρο falsis Meis. Verum brevi res potest tota confici. Fieri enim solet, ut abstrusis quaestionibus, quae a praestirintissimis etiam viris vehementi ingenii contentioq
a) Lib. IV. Academ. cap. XLI. . '
116쪽
m P A u. ne agitantur , nonnihil interdum obscuritatis o fundat ipsa verborum implicatio; ita quidem, ut si
ea evoluta explicentur, litigantium sententiae veris bis inter se magis, quam re dissidere videantur. Hinc I. animadvertendum est, Ideam appellari imaginem illam, speciem, formam , quae intime praesens Μenti est, cum ipsa objectum aliquod percipit. Objectorum autem nomine , quorum Ideae sunt veluti exemplaria, ea omnia intelliguntur, quae Menti repraesentata objiciuntur. 2. Perceptionis vocabulo accipitur Mentis attentio, qua objectorum imagines, sive ideas sibi
Iam vero si ejusmodi notio Ideae ac Perceptio. nis vocibus subjiciatur : tanto eas discrimine se. parari unusquisque deprehendet , quantum actus ab ipsius termino distat . Ideae enim sunt objectorum formae animo comprehensae ' illa igitur Mentis actio, qua ad eas imagines attendit, non eadem est, atque ipsa imago. At si Perceptio definiatur Mentis actio , qua objectorum imagines sibi repraesentat: idem prorsus erit alicujus objecti idea , atque ipsus per ceptio . Unus enim omnino actus est , quo sibi rerum imagines praesentes sistit , ac quo easdem percipit: aetus scilicet, qui & repraetentativus sit,& initiis us ejusdem objecti, ut Scholarum more loquamur
Nam I. neque aliquid Menti Obiect e , ut aiunt, praesens esse potest, quod Mens non per-eipiat: neque aliqua potest Μenti inesse perceptio, quae rei cujuspiam perceptae non sit perceptio .
a. Quidnam Menti est intueri , nisi quid sibi '
117쪽
ros Mn Ap NYs te A Epraesens sacere Z Quid vero praeiens aliquid sita silere, nisi intueri j Menti igitur rerum intuitus, earumdem praesentia est. Verum quamvis inter Ideam & Perceptionem nihil intersit binae tamen in eadem re distinguendae sunt relationes. Perceptionis enim voca. bulo potiori jure Μentis attentio designatur: idea vero ad Oijedii imadinem, quae percipitur, magis refertur.
I. Uicunque inter veteres Philosophos huma. narum Μentium προύπαρ ιν i praeeridientiam in docuerunt ' hi quiuem eas , antequam in corpus intraverint , in rerum cognitione vioguiise putabant. Quapropter rerum omnium insitas o & quasi contignatas in antris notiones s quas ιννοιας recant ) nris habere autumarunt .
Hinc apud ipsos nihil aliud est discere , nisi re cordari . Ita ferme Platonis sententiam exponit
II. Verum Philosophorum vulgus & potissi mum Peripatetici humanam Mentem notionibus omnibus vacuam esse censent,& rasae , ut a junt, tabulae prorsus similem: in qua nihil inscriptum sit praetet id, quod a sensibus imprimitur: adeo quidem ut nullas Mens habeat ideas , nisi quas per sensus exceperit. Hinc celebratissimum apud
faJ Lib. I. Tuscul. cap. XXIV.
118쪽
4pis effatum: nnil O in intellectu , quod prius 'non fuerit Iub sensu.
Idearum vero originem ita sere explicant . Censent quidem res externas ej modi veluti sui simulacra emittere , quae illarum adeo sint similia, ut eas exacte imitentur. Haec autem minuta entia species vocant impressas, quippe quae primum in externis sensibus impresae excipiuntur . Hujusmodi vero species e materiae sinu eductae, utpote nimis crastae, Menti, quae spiritualis est. jungi non possent. Eas propterea duplici artificio perpolitas quidquid corporeum est exsuere docent. Primum enim eas per imaginationem veluti d saecari a junt: tum ab Intellectu agente ita edolari ac limari, ut expressae reddantur , atque ut ajunt spiritualitentur . Ita autem tenuioreS , a subtiliores essectae Intellecto patienti repraesentantur , ut inde externarum rerum cognitio Menisti comparetur. III. His fere simi lia sunt , quae de Visus natura olim commenti sunt , atque ad Mentis cogitationes explicandas transtulere Democritus , Leucippus, & Epicurus. Ut enim visus naturam declararent, e summis corporibus essuere semper simulacra corporum ipsorum , quae idola Voca. bant, eaque sese in oculos nostroa inferre, atque ita fieri sensum videndi affirmabant . Porro ea dem ratione cogitationem fieri censebant, ut prae- .
ter Plutarchum sa) tradit Tullius ib) , qui de Epicuri idolis mentionem injiciens ait , quorum
119쪽
IV. Platonicorum opinionem , postquam Aristotelici florere foeperunt sere intermortuam, Reis natus tandem Cartesus suscitavit. Is enim Me lis ideas ita dispertivit, ut alias adventitias, quae nimirum occasione motuum , quos in sensibus
externae res excitant, a Deo producuntur: alias
factitias, quas scilicet, adquisitas componendo , Mens effngit : alias tandem Menti insitas atque innatas esse docuerit. Porro quo sensu hujusmodi ideae innatae intelligantur, neque ipse sibi constat Cartesius, neque qui Cartesio adstipulantur secum consentiunt. Cartesus enim eas naturales ideas a cogitandi facultate non esse diversas docet e sed earum cogitationum formas, quae neque ab objectis exter-Nis , neque a voluntatis determinatione , sed a sola faculta e cogitandi propciscuntur . At idem Dei ideam neque effflam esse, neque effnsei potuisse a Μente contendit , sed a Deo iplo esse in Μente consisnatam . Alii vero innatas appellant , quae nobis ubi conditi sumus insculptae , quoties attendit animus , semper praesto sunt . Alii contra non actualem rei notionem Menti a Deo consignatam intelligunt, sed facultatem quamdam nobis communicatam, qua vel levissima adhibita attentione mente complechimur , quae nobis innata dicuntur oU. Peripateticorum sententiam illustrarunt , novoque apparatu proposuere plurimi recentiores,
potissimum vero saepe laudatus Ioannes Lockius ;qui in eo totus est , ut nullas sive ideas , sive
120쪽
PARs II. IN notiones , quas vocant , communes nobis intime insculptas esse ostendat . E duplici autem fonte universas ideas , Sensatisne scilicet & Mentis Reis . sexione proficisci pronuntiat . Cum enim sensus ab objectis externis commoventur , distinctas rerum innii adferre perceptiones ait , prout objecta in sensus agunt. Atque hinc nobis colorum, frigoris, caloris , soliditatis, &c. ideas comparamus. Praeterea actiones nostrae Mentis, in quas Mens ipsa reflectitur , alias gignunt ideas , quas exteriores sensus nobis adferre non potuissent . Hujusmodi sunt ideae cogitationis, perceptionis,
.VI. Nicolaus Μalebranchius novam de Idearum origine Opinionem invexit. Is enim sbὶ duo veluti exPIorata statuit e tum rerum omnium , quas condidit, ideas in Deo comprehendi : tum etiam Μentibus hominum tam arctissime Deum eonjungi, ut spirituum locus dici possit perinde, atque spatium inane locus est corporum . His autem stabi litis & fixis nullum esse dubitandi locum colligit, quin, si Deus velit, videre Mens possit ideas , quae creatas res in illo repraesen
Quod autem hoc pacto rerum ideas communicare Menti Deus voluerit , his ille suadere conatur. I. Quae Deus molitur , ea per simplicissimas ac facillimas vias operatur . Verisimile igitur non est, infinitas tothlem ideas, quot sunt