장음표시 사용
141쪽
r o METAPHYsIE AEquaedam regulae Menti praesentes , in quas i tuemur , cum finita , mutabilia , salsa , iniqua, molesta metiri volumus . Ex quo eas neque i stitutione nobis instillari, neque meditatione aut rerum eX ternarum contemplatione essingi posse plane essic itur. Ium vero si interiores sensus nostri recessus odite velimus , delitescentia ibi tanquam semina inveniemus, uode notiones illae effloreicunt. Et sane Veritatis sensum in se unusquisque deprehendere experitur , si ab externis omnibus avocatam in seipsam Mentem recipi permittat . Nam I. quis non persentiscit , se natura duce
adeo falsitatem odisse , & quoad ejus fieri potest
devitare , ut quamvis cupiditatis aestu abreptus errorem in aliis probaverit , in seipso probare non possit λ Nempe falli nolunt etiam quicunque fallere amant. Multos expertus sum, ait Augustinus fa , qui vellent fallere, qui autem falli, nemmmem. Nemo enim vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quia verum sit. 2. Rursus mendacia in aliis, nisi quid sua in. tersit, quisque reprehendit , meritoque calligat, non sine omnium consensione & plausu. 3. Cognitionis cupiditate incensi ad philosophiam, ceterasque scientias incitamur. Atqui cupiditas isthaec a natura ipsa originem ducit. Veri igitur videndi appetitus nos tenet . Hujusmodi argumentum prosequitur Tullius : Eι quoniam
142쪽
PAas II. Igreis, etiam qud in caeso fat , scire avemus : bis intiis imbuti omnia vera diligimus: d est fidelia, s licia , eo tantia : rum vana , sal a , fallent a odimus , at fraudem , periurium , malitiam, injuriam Lai. . Unusquisque se gaudio persundi experitur ,
ubi veritatem aliquam assequi contingat . Veri igitur reperiendi studio ardemus . Ita laudatus Tullius: Iuι enim possum non cupere verum inve-n re , cum gaudeam , s simila veri quid invene
Ρorro Honestatis sensum moralem , nisi qui homo esse desierit , in se ipse non deprehendit . I. Re enim vera quaedam sunt adeo foeda , &deformia, ut ne dici quidem, nedum sieri omnes ad unum non patiantur e ejusmodi sunt, p. rentes sine ulla causa jugulari amicos prodi ' iis , qui de nobis optime meriti fuerint , malefacta rependi &c. Quid autem caussae est , cur horum scelerum turpitudine, etiamsi in eum laesura non sint, quisque offendatur Z Cur haec crimina este nemo dissileri audet, licet nulla lata lege prohiberenturi Profecto Honestatis sensus , quo natura ipsa percellimur, haec, in quibus in neutram Partem moveremur , scelesta 3c turpia esse no
Quod si quis ea iniqua atque injusta propterea ese dicat , quod civili societati , ac securitati publicae adversantur' is, quaeso, illud ostendat, quare quod civilem societatem impetit έ iniquum I a esse . faJ Lib. II. de F n. Cap. XXIV. fbJ Lib. IV. Tuhod. cap. XX.
143쪽
231 MET FH s ea esse aestimetur . Aut igitur Honestatis sensus singulis est hominibus insitus , quo honestas , de turpes actiones veluti metimur : aut statuamus oportet nihil esse reapse iniquum, ne. foedissimis
quidem criminibus exceptis tum etiam praecipua hominum ossicia meras esse consuetudines et ac tandem discrimen omne, quo vitium a VIrtute separatur, in vulgi duntaxat opinione innit a. Sensum Honestatis manifeste evincunt quamvis tacitae at vehementes illae interiores objurgationes , quibus se argui unusquisque persentiscit, ubi scelus aliquod admiserit. Quae quidem secreta conicientiae reprehensio ita nos sodaeat, ut in nostra potestate non sit dissimulatio vel oblivio' lacerat enim, vexat, stimulos admoVet, ignes adhibet , respirare non sinit . At undenam vox isthaec erumpit, quae crimina increpat, nisi ex honestatis sensu, quo quisque assicitur e 3. Justi , injustique notio ita universis OmnIno hominibus communis est, ut etiam ipsae immanitate barbarae nationes hac notione ducanetur . Ubique enim gentium jusjurandum mor1bus receptum esse ; foedera sanciri , eaque non sine probro violari comperta res est . Quo sane respicit Tullius, cum alti Justitiae tanra vis es, aer ne illi Pidem, quἰ maleficio oe scelere pascum . , puput fine ulla particula =ussit ae vivere .
Nam qui eorum cuipiam , qui una latrocinantur, is
ratur aliqv d , aut er pit ' is sibi ne in Iairoe nio quidem relinquis locum. Ille autem, qui arch*irasa dicitur , nis aequabiliter pxaedam dispertiat , aut interficietur a Delis, aut relinquetur. Quin etiam leges
144쪽
injustique notiones ratiocinationis opera compa rari. Nam I. Honestatis notiones, licet eas evoI- ere, atque aperire Μens neglexerit , ipsae per se erumpunt, ubi objectum nobis occurrerit. 2. Non modo ratiocinationem antecedunt verum etiam eam dirigunt , corrigunt , atque emendant. Neque enim ratiocinari Μens posset,
nisi quaedam sibi adessent principia , quibus innixa & alia inde concluderet , & ad ea veluti ad normam aliquam ratiocinationes omnes exi geret . Haec autem principia quasi prima elemeninta naturae nisi in nobis ipsis contineremus, aliunde originem habere non possent. 3. Et sane ratiocinationes omnes e sensu proodire vel illud argumento est , quod quae nun quam sentimus , de his nunquam ratiocinemur et eo quidem ut ratio non sit, nisi sensus evolutus atque explicatus. 4. Honestatis sensum rationi praeire ex homi- . num Vul aperte colligere licet . Illud enim sensit potius duci , quam ratione, quae diuturni temporis atque assidui laboris opus est , adeo est exploratum , ut eo sublato Societas ipsa aufera tur necesse sit. Natura enim ad civilem commuinnitatem homines conjunctos & consociatos esto
quis non persentiscit λs. Idipsum dilucide inde essicitur , quod licet aliquando nullae nobis suppetant rationes , quim
145쪽
r34 METAPNYsICAEhus ducamur ; praesto tamen nobis est intimilhonestatis sensus . Finge sophistam filio parentis necem unde unde conquisitis argumentis persuadere ' is quidem , modo cupiditatis facibus iniasammatus non fuerit , interiorem hones fatis sensum opponet : quamvis sophistae argutiis satissa.
6. Fionestatis igitur sensus est veluti quaedamnaturae non scripta , sed nata lex , quam non di. dicimus , accepimus , legmus ' sed ex natura pla νripuimus , hausimus , expresi nus ' ad quam si ondocti, sed facti, non insiluit , sed imbuit fremias rut eum Tullio faJ loquamur. Atque lex isthaea ita lumine suo nobis affulget , ut effrenes ipfacteupiditates licet obscurare aliquando , extinguere
Nam I. postquam cupiditatix aestus deserbuit vel ipsi facinoroli homines vituperant, quae an
a. Ii quidem licet sibi ipsis indulgentes pro pria scelera non vituperent , ea tamen in aliis opprobrio digna existimant. 3. Iidem perditi homines sibi ab iniquitate cavent , si quidem suis facere satis cupiditatibus ipsis licuerit. Apposite ad rem nostram Tullius fbJ.
Gu est , aut quis unquam μὰ am avaritia tan Urdenti, aut tam esprenatis eupiditatibus , ut ea Hem illam rem , quam iasp*ci scelere quovis velit, non mutiis partibus malis ad Iese, etiam omni
Nunirate praposita, sine sacinore, quam illo modo a J -at. pro Milone eap. IV. bJ Lib. III. Do Fis. cap. XI.
146쪽
in eamdem enim sententiam ait saJ: D e euit bestex istis , qui rapto vivunt, an ad sVa, quae iam trociniis furtis consequuntur , maliat ratione Bd-ma perυenire Optabit ille, cui g/assari σ transeeuntes percutere quaesus es , potius illa inυenire quam er pere. Neminem reperira, qui non nequiri praemiis sine nequ tia frui malis. Eadem tandem Beatitudinis ratio reperietur . Tantum enim innatum in nobis Beatitudinis amorem experimur, ut necessario quodam animi ardore atque impetu ad eam adipiscendam conucitemur . Atque hoc naturae votum I. Omnem
Mentis ratiocinationem antecedit; quippe a nulla 'nostra deliberatione, aut optione dependet. Prius enim poterit a se quisque discedere , quam hujusmodi appetitum amittere. 2. Basis est & veluti fundamentum omnium volitionum: adeo quidem ut inde prodeant, atque huc reserantur Μenistis appetitiones . Ρropterea enim quaevis singularia bona consectamur; quod ingens summi boni studium nos occupat , quod illa omnia complectitur, & longe excedit. Beatitudinis autem appetitum Immutabilitatis atque Infinitatis sensum complecti unusquisque deprehendet, si illius amoris, quem nobis natu ra ingenuit , characteres inspiciat . Haec quidem votorum nostrorum summa est : neque mori, ne. que salii volumus : tum quae habemus, secure, atque omni procul ablegato timore possidere exoptamus : bonorum firmitati , di perpetuitati con
147쪽
136 METApRYs CAEfidere posse expetimus : huiusmodi tandem amo. rem ita late patere experimur, ut & bona omnia appetantur, A sngularia quaevis ac finita illum implere non possint . Infinitatis igitur, Immutabilitatis, atque Aeternitatis notiones in Beatituis dinis sensu conclusas intime sentimus. Sed ut ad propositum revertamur, nunc id omne concludi sic licet . I. Quod omnes ratiocinatio nes , judicia omnia, ideas omnes antevertit, non ratione comparatur, sed sensu intimo percipitur.
Atqui ejusmodi sunt Aeterni, Infiniti, ismuta. bilis, Veri, Honesti,& Beatifici notiones. Ergo. 2. Quod necessario erumpit in animo , haud longa ratiocinatione acquiritur , sed primus ipse
senuis affert. Ita autem Honestatis, Veritatis, &Beatitudinis notiones nobis inesse sentimus, ut eallobliterare in nostra potestate non sit. Ergo. g. Quod sponte & primo rerum occursu exaperimur , meditationis & reflexionis fructus esse
nequit, sed unius sensus intimi est opus . Cum igitur primo , sponte , & necessario intrinsecus
nobis occurrant recensitae notiones , 'ex intimo sensu proficiscantur oportet. Restat tandem, ut perscrutemur, num ex intimo sensu Dei notionem colligere Μens possit. Et sane ex notionibus , quas in interiori sensu involutas aperuimus , aliquid de Deo investigare
licet . Insatiabilem enim nobis a natura ingeniis tum appetitum inesse unusquisque experitur, quoad ejusmodi beatitudinem contendimus, quae tum bonum immutabila, atque infinitum, tum aeterinnitatem , & Veritatem complectatur . Atqui na-t a expeti nequit, quod non sentitur ; sentiri
148쪽
. ω P A R s. II. I; autem, nisi quod nos incit, nequaquam potest 'neque eo, quod nusquam exstat, assci possumus . . Abstracta enim , universalia , aliaque hujusmodi Entia rationis , cum non exsistant , sensui tum extimo tum intimo non subjiciuntur: & nullam propterea aut corpori aut animo affectionem inducere possunt . Quae igitur attributa Mens exinpetit , & quae in seipsa sentit , Entis allicujus reapse sint attributa necessum est . Ignoti igitur Entis proprietates inns in seipsa sentit. Quamobrem si ad interiores hujusmodi sensa. tiones attendere Μens satagat: atque in eo omnem collocet industriam, ut meditatione & reflexione eas involutas aperiat illius Entis sibi ideam procudet , cui ea omnia, quae in seipsa sentit attributa , adscribit, atque adjudicat L Haec autem e sensu intimo explicasse licuit . ae quidem sortasse nonnullis jejunius dict fuisse videntur: at ea sunt quasi prima elementa naturae , quibus ubertas orationis adhiberi vix potest.
De Mentis humanae Voluntate , ρο Libertate. ALtera Μentis humanae facultas Voluntas est, qua nimirum sese determinat , vel ut objecta appetat , quae bona esse per Intellectum agnoVerit , Vel ut ea aversetur, in quibus mali rationem deprehenderit . Adeo quidem, ut Vo-
149쪽
lantatis objectum sit bonum , sive quod reapse ejusmodi sit , sive quod in speciem bonum ess
Heic aurem illud modo discutiendum est, num libera sit Humanae Mentis Voluntas . Fuerunte lim inter veteres Philosophos , qui Mentemhriminis Voluntate libera spoliatam necessitate fati devinxere . Et I. quidem Zeno, atque ex eo ducti Stoici certum quemdam caussarum ordinem in rciduxere, quae ab omni aeternitate tam naturali colligatione connexae sunt , ut nihil agi qu af , nisi quod lex isthaec Iusserit . Id autem εἰ equireν fatum appellabant . Ita sane fatum definit Chr sippus anud Gellium: Fatum ess sempiterna qua
dum m indeclinabilis series rerum earena, voL Oens semetipsa sese m implicans per aeternos coninsequentiae ordines , ex quibus apra connexaqua
Hoc autem fato universa regi docebant, ipsumque Deum fato resistere posse negabant. Cumquci Humana Mens ipsorum sententia Dei particula sit; hinc nihil esse in nostra potestate, sed omnia necessitate effici adserebant . Sed quoniam haec Stoicorum necessitas vitii& virtutis ideas evertebat , ac morali Philosophiae , quam Porticus resonabat , refragabatur ;hominum animos necessitate. liberare studuit Chrysippus: quamVis, ut advertit Tullius, dum verbis utitur suis , delabitur in eas disscultates , ut
150쪽
Pan ab IL 'aecessitatem fari eonfirmer invitus faJ. Docebat enim, quod si hominis Μσntem per . inde ii spicias , atque necessario naturae vincula rerum universitati achaeret, necessum est, ut ea agat, quae jubet aeternus caussarum nexus. Sed
cum ad ea, quae agit, sponte & voluntario ima petu seratur propterea nulla vi extrinsecus agia lata , sed libere ducitur . Quam ob rem hujus. modi exemplo uti solebat . Sistit lapidem Ii Erum s per spatia terrae prona atque derupta jacias , caussam qtiidem ei, cir initium praecipitantiae foeris ; mox tamen ille praeceps volvitur : non quiaru id jam facis, sed quoniam ita sese modus ejus, o formae volubilitas habe . Sie ordo . ratio in necessias fati genera tua , prim*ia caussarum movet ς impetus vero confliorum , Mentiumque nos arum actiones ipsas voluntas e usque propria: animoriam ingenia moderantur. Ita Gellius DbJejusdemque exempli meminit & Tullius fri. . II. Humanae Menti libertatem abjudicavit etiam Democritus. Cum enim ipse motum, quo ab aeterno atomi agitantur , naturalem & necessarium esse doceret ; non poterat , quin omnia necessario fieri rite concluderet . Hinc illumi ναγκην necessetatem admisisse testatur Laertius sq. Verum Epicurus , ne Democriti fato a negliretur , ab atomis erranritus , oe a via declina πως praesdium petere conatus es , ut ait Tuialius