Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

xact METAPHYsre AElius faJ . Democritus enim naturalem impulsionumotum, quam plagam appellabat, Epicurus vero gravitatis & ponderis atomis inesse statuit . Quoniam autem teste Tullio fbJ verebatur Epicurus , ne s semper atomus gravitate ferretur nais stirali ae neeessaria, nihil liberam nobis esses; eum

ita moveretur animus , ut at morum motu oogere. ων .' propterea declinationem quamdam , sive m

tum obliquum atomis impertivit . Hujusmodi victinationem ita exponit Lucretius feJ ,

Declinamus item motus, nec tempore certo,

e regione loci certa, sed tibi ipsa tulis Mens Nam disio procul his rebus sua quoique -- luntas 'iseipium dat ' σ bine motas per membra

. rigantur . .

Me vero, apposite Tullius idJ , quisquam magis

eonfirmare mihi videtur non modo fatum , vsraemetiam necesstatem . vim omnium rerum , sustulis seque motus animi voluntarios, quam hie, qui ali. reν ob ere fato fatetur se non potuisse, ni se ad has commentitias declinationes confugisses. Ea enim est Epicuri opinio , ut animus non si, nisi levissimarum atomorum per totum cor. pus suis coagmentatio, cujus pars illa, quae rationis est particeps, in pectore versatur . Isthaec porro quae pectori haeret atomorum complexio in caussa est , cur graviores atomi , quae suo

ponis

152쪽

pondere ad lineam seruntur ab ea declinent, atoque alio deflectant. Verum qui fit , ut tenuissimarum atomorum moles alias depellat λ Id sane praestabit aut e terna quaedam vis & caussa , aut interior . Si caussa accedit extrinsecus, fato id fiet; cum illa

aliis caussis antecedentibus connexa sit , quibus humana voluntas libertate destituitur. Sin autem interna, naturalis erit ille atomorum motus, &propterea necessarius. Actum igitur erit de omni libertate.

III. Graecae Philosophiae sententiae in Christianae Religionis dogmata transmissae universos fere invexerunt errores , qui a prima usque Ecclesiae aetate paullatim diffundi coeperunt. Hinc originem suam arcessunt Saturnini, Hermogenis, Marcionis, & Μanetis nefariae de hominum libertate opiniones. Saturninus enim in ea erat sententia , quod singulae cujusque hominis Mentes suapte natura aut bonae , aut malae perinde essent, atque corporis organa, cui conjunguntur, efformata sunt. Hermogenes vero , qui aeternam finxit materiam , quae tam ratis legibus suo motu agitabatur , ut Deus ipse perrectum inde Mundumessingere non potuerit ; hominum animos omni libertate spoliavit. Mentem enim hujus materiae parti alligatam nullum in eam tenere imperium adseruit ; quippe quae violentis materiae motiobus subjiciatur oportet. Μarcionis & Manetis dogmata libertati humanae etiam adversantur . Cum enim duo principia , alterum natura bonum , alterum malum

153쪽

142 METAPNYsse AE admiserint; omnem . humanae felicitatis , ae mi. seriae vicissitudinem ex hilce duobus Diis repetendam esse docuerunt. εIU. Benedi lus SpinoZa eum unicam in rerum Universitate substaatiam , eamque Deum esse constituerit, eodem pacto libertatem metitur , quo Universitatis ipsius modos omnes veluti Dei perfectiones considerat. Nimirum necessarias substantiae illius, ut ait, emanationes esse docet omnes humanos actus, ac necessario fuere e necessario

principio. U. Tandem Humanae Μentis Iibertatem dedita opera nuper aggressi sunt Collinius , Anonymus Auctor De Libertate sa), Meriannus, ceterique omnes, qui praeter corpus , corporisque temperationem nihil in homine admittunt. Collinius quidem universos nostrae Μentis actus expendit , iisque libertatis ideam nulla ratione convenire posse pr9nuntiat. Nam I. nulla penes Μentem est libertas quod ad idearum perceptiones attinet . Omnes enim ideae , tum quae a sensibus , tum quae a reflexione proficiscuntur , ipsae sese nobis oderunt , velit, nolit Mens nostra. a. Neque aliqua in Judiciis versari potest libertas . Mens enim de alicujus propositionis vetitate judicium ferre cogitur , prout ipsius est propositionis natura. Demum ipsae Μentis nostrae volitiones li

sa) Locum obtinet hoc opus is Diloge , cui t tutis Nouvelles libertes de penser , edita anno

154쪽

. PAEs II. 143hertate destituuntur. Volitiones enim , quae ad bonum , aut malum reseruntur , similes prorsus sunt judicio, quod de alicujus propositionis Veωritate, aut falsitate proauntiatur . Atqui secundum propositionis naturam necessario judicamus. Necessario igitur hoc , aut illud objectum amplectimur, ea nimirum de causia , quod ita pollulant illius impressiones, quibus assicimur . Anonymus vero universum systema de humanae Μentis necessitate duobus veluti fundamentis superstruit . Primum innititur vulgaribus argumentis , quibus Divina praescientia cum hominis libertate componi non posse videtur . Alterum vero e mutuo illo nexu desumitur , quem inter Mentis cogitationes , & cerebri motiones inter.ese experimur.

Ipse enim statuit Mentem cerebri imperio adeo subjici, ut prorsus necessario perinde se determinet , atque ipsius cere i jubet temperatio. Idem porro caussam aperit, quamobrem sat,

ut nobis libere agere videamur. I. Ea enim quae. Volumus, quaeque agimus, consentanea cuiuiquwinsenio esse sentimus . At haec a cerebri fabricatione proficiscitur. . .' a. Non raro de re aliqua deliberare , & po. tius hanc , quam illam amplecti sententiam novbis ipsi conscii sumus . Hanc autem optionem libertatem praeseserre existimamus. Verum hujus modi deliberationem effcit virium aequilibrium, 'quod inter se duae contrariae cerebri dispositiones servant ό quae quidem contrarias Menti praebent cogitationes. Quoad perseverat hoc aequilibrium,

Mens deliberat : sed ubi cerebri dispositionum

155쪽

144 Μ ET A PHYSI EAE alterutra alteri praevalet , extemplo sequitur Mentis optio. Ergo ne vestigium quidem libertatis in deliberationibus nostrae Μentis apparet. Μeriannus tandem ita rem persequitur . HNihil sine motivis volumus . Universae nostrae ideae caussis materialibus suam debent originem, in quas nulla nobis potestas est ' quippe illae

pendent a corporis structura , aut rerum objecta. rum natura , unde afficimur. Motiva porro hujusmodi caussarum effectus sunt. Nihil igitur libere volumus . Cum vero plura motiva in nos alternis agunt, tunc deliberamus , ut ajunt . Est autem deliberare, alternis amare, & odisse, h. e. tum attrahi, tum deinde repelli a motivis; donec tandem necessario trahimur ab iis motivis , quae nostram utilitatem secum serunt . Sin auistem contraria motiva pari virium pondere in cerebrum agunt, pendet quidem hominis voluntas : adeo sane , ut neque agere , neque Velle possit, nisi alterutrum motivorum vires alterius

excedat.

Atque hae sunt hominum in se ipsos furentium delirationes . Ut autem κε e definiri possint, quae ad Mentis libertatem spectant, quidnam libertatis nomine intelligatur in antecessunt aperiendum . Et Ι. liberum dici aliquando solet, quod lex nulla vetat. At libertatis notio latius patri cum plurima agi soleant, quae neque leges , neque ipsum rationis lumen fieri permittunt. II. Ut idearum implicatio nullum heic locum obtineat , advertatur , quod Libertas vel communi de Ia Noure Tom. I. GP. XI.

156쪽

, P h a s ' II. 14smuni, vel propria sententia accipi potest . Com.

muni sententia est voluntas libera ab omni cautasia , quae extrinsecus cogat . Sic libere agere diis cuntur homines , quod sponte sive voluntarie , atque ab omni ut ajunt coactione immunes agunt. Ita sane universi felices esse volumus , di licet in nostra non sit potestate , ut beati esse nolimus .: id tamen libere nos velle recte quis dixerit ; quippe nulla vi adacti , sed promto ac libenti animo volumus . Hinc nonnunquam libe-gum ac Voluntarium promiscue usurpantur ' adeo

quidem , ut quod libentissme agitur , liberrima fieri dicatur. Verum Libertas proprio sensu accepta dicitur

illa , quae . omnem . necessitatem tum internam , sive naturae, tum externam, sive coactionis exincludit : & quae proprio vocabulo liberras electio. nis appellatur. . Quoniam autem electio in eo versatur , ut agi , Vel non agit tum ut hoc potius, quam ii Iud fieri ' ac tandem ut bonum , aut malum admitti- pollit propterea triplex vulgo distingui solet libertis. Prima quae dicitur Contradictionis , altera aspec*ationis, tertia Contrarietatis. Libertas contradictionis est iacultas agendi vel non agendi : specificationis , sicuItas est agendi hoc vel illud , servato ordina finis: contrarietatio Vero , facultas i est agendi bonum , vel malum praetermissis ordine finis Verum sedulo distinguendum. est inter essen tiam , & statum libertatis. Quod enim ad libertatis essentiam attinet, ea quidem eonsiderari pot-Vel ex parte principii, vel ex parte termini Dra. u. ' Κ si

157쪽

14s ΜΕ TAPNYs rea si principium inspicias, tunc vera libertas est ,

eum nullo principio extrinsecus cogitur , nullo ligatur: atque eo expeditior, quo Vinculis omnibus externis solutior est . Sin ad terminum spectes, tunc vera libertas, cum nulli addicitur obisjecto , nulli destinatur achui, a quo abstinere non possit: & quo minus ab objectis pendet, eo liberior voluntas est . Libertatis igitur essentia in eo sita est, ut potestatem.ad opposita servet voluntas . Haec autem potestas in eo versatur, ut agendi vel non agendi facultas sit . Ergo ad esia sentiam pertinet libertas , quae dicitur contradi. Etionis.. Libertas vero specificationis potiori jure statui , quam essentiae libertatis propria est & peculiaris. Ad statum enim pertinet , quod plures vel pauciores praesto sint rationes , sive quae media VO-cant, quibus finis obtinetur. Quod igitur voluntas facultate praedita sit, ut hoc vel illud agat, hoc potius , quam illud medium eligat , status est, non essentia libertatis. Libertas tandem contrarietatis defectus est, non persectio libertatis , quippe quae facultas est de-Πciendi a fine, a lege, a jure . Ouod sane licet a praesenti nostra conditione divelli nequeat , illius tamen imperfectionem praesesert. Verum tam fusius in Theolrigicis Institutionibus. Antequam vero hujusmodi libertatem humanae Menti vindicemus, praetereunda non videtur siningularis de libertate Joannis Lockii opinio , ut quae non paucos nacta patronos speciosa esse censetur. Is quidem quaestionem de voluntatis libertate perinde absurdam esse adserit , atque absurdum esset a

158쪽

3 P A R ςz Π. . 1q7 esset, si quis quaereret, num smmr sit rapidus cliut υirtus quadrata sa). Voluntas enim, ut ipse disserit b), non est, nisi facultas , qua Μens suas determinat cogitain iones , ut aliquam eliciant, sive impediant actio-Bem, prout illa a nostra potestate pendet. Quod quidem uberius paullo ante exposuerat sc), euhi ait singulos ejusmodi in se facultatem experiri ,

qua plures tum inniis actus, tum Corporis motus aggredi, aut ab iis abstinere , eos continuare, aut cohibere possint . Id autem non aliunde proficisci sentimus, quam e quadam nostrae Μentis cogitatione , quae certum quemdam actum fieri, aut omitti veluti jubeat. Libertarem veroeam esse facultatem subnectit, qua agere, vel non

agere homo possit , prout illud fieri , vel non item Mens elegerit , prout nimirum homo ipsis

voluerit.

His ita constitutis perspicuum fieri docet, nullum quaestioni de voluntatis libertate locum reis linqui: quippe eo res recideret, ut id unum agitaretur , num facultas esset alia facultate praedita . Atqui facultates agentibus propriae sunt &peculiares , utpote substantiarum attributa , quae aliis facultatibus adscribi nequeunt . Quamobrem ne perverse vocibus abutamur , ita quaestionem proponendam esse pronuntiat, Num homo si liber. Verum ne ambiguitate laboret opinio tota ;advertendum est , hoc unum & olim & in prae-

159쪽

143 Μ ET A PHYs ex senti quaesitum fuisse, num hominis voluntas si diliquid velit, ut nolle possit, sic appetat, ut aiastinere valeat: sive, quod eodem reuit, num homo ipse cum vult ita velit, ut nolle possit, ita appotat, ut abstinere possit . omnis igitur con, troversia in ipsa voluntate , in ipso homine vo- 'lente.versatur. Num vero quod homo iam voluit,

exsequi possit , alia isthaec quaestio est . Nemo quidem negat inesse homini facultatem volendi , facultatem agendi quae vult: sed illud quaeritur,

num ita Velit, ut nolle possit, Lockius sane tantum a vero aberrat , ut in quo libertatem constituit, ibi libertas sita esse ne queat . Quaeri enim potest, num facultas volendi ossit abstinere a vcllendo r at stulte quis quaerereret, num facultas agendi possit non agere , quae homo vult . Scilicet isthaec facultas imperio vo

luntatis subiicitur , ut quae illius jussa capessit . Volendi vero facultas suorum actuum est domina ' quod sane dominium potestatem ad oppositaeomplectitur . Qui seipsum intelligit , in seiplo quae dicimus experitur: sed qui ne seipsum qui

dem intelligit , nec ea quae dicimus , nec quR Lockius tradit, unquam assequetur 4 PROPOSITIO . Humaeno Mens in suis volitioniabus, m nolitioniblis libera est Demonstratur I. Quicunque interiores conscie tiae Voces attento animo excipiet : is quidem perspicuo, ac vivido sensu suae ' Voluntatis liber talem experitur. Atqui reapse nobis propria sunt, quae sensu intimo assequimur. Ergo .

Et I. unusquisque intelligit haud teoue interinesse discrimen inter voluntatem , qua beati esse, atquet

160쪽

PARs lI. 1 statque inter eam, qua quodlibet agere, puta deambulare volumus . Quis enim conscius non est,

se prohibere non posse , quominus beatus esse velit , posse tamen sibi deambulatione interdicere Atqui hujusmodi discrimen universas nostras voluntates praeter beatitudinis appetitum liberas esse suadet. Ergo. 2. Rursus saepe nobiscum taciti agitamus, sitne aliquid agendum : & perinde decernimus, atque nobis collibuerit . Atqui nunquam consilia nobiscum inimus, num felices Potius, quam nouitem esse velimus . Intimus igitur ipse sensus quemadmodum naturali impetu ad beatitudinem

nos contendere admonet : ita manifeste arguit liberos prorsus esse ad cetera omnia eligenda . .

3. Quicunque se aliquid minus rectum admi. fisse deprehendunt peccati quidem ita eos poenitet , ut non leve discrimen inter hujusmodi dolorem interesse sentiant , atque illum , quem aD seri corporis morbus, rei familiaris jactura, aut alia lis jus generis aegritudo . Atqui non aliunde tam diversus iste animi cruciatus proficiscitur ,

nifi quia dolorem illum capimus ex idea mali , quod vitari poterat, & quod nobis nostri duntaxat caussa ingruit . Id igitur monet eam nobis inesse libertatem, ut utrique parti adhaerere possimus & nobis ipsis duntaxat vitio vertendum esse, si deteriora sequamur. 4. Nemo est, quin agnoscat se animi deformitates haud odio perinde prosequi , atque eos Vi

tuperare solet , In quibus peccatur membrorum distortione , aut depravatione . Ita etiam unusquisque deprehendit non aeque a nobis commen

SEARCH

MENU NAVIGATION