장음표시 사용
171쪽
iso, MEIA PHYMCAE in sensationibus, quidve ipsorum motiones Μ nintis cogitationibus conducant , mox prosequemur . . Quod ex divina suturorum praesensione adver
sis hominum libertatem objicitur , planum fiet , eum de Dei Praestientia sermo instituetur.
communitas , incomparabilem Dei sapientiam praedicat , ac potentiam , qui valde. anter se repugnantes substantias stabili veluti jun- Oas eonnubio sociavit . Tanta enim affinitate. Mentem cum eo, quod gestamus Corpus, devin ctam esse experimur , ut in rerum universitate conjunctior societas ne excogitari quidem, nedum conflari posse videatur . Verum hujusmodi Mentis cum corpore socie taS quamvis merito admirationem omnium in se. convertat, non ita tamen captum superat, ut per se ipsa intellectu difficilis sit. Quam enim. obscv ritatem parit , ea inde oritur , quod illam pro. eo, ac par est, non intueamur . Nam qui duas: substantias coniungi simul non posse sibi persua dent, nisi mutuo 1 ese contingant ara altera ad alteram veluti adnectatur: hi quidem nullo initta
foedere Mentem di Corpus. coire posset plana
172쪽
PARs II. I 6I1piciunt . Dissicilis enim cuique occurrit cogitaintio, qualis Mens , quae omnem extensionem exincludit , corpori mutuo eontactu adhaereat , aut cum illo extendatur.
Quamobrem id primum definire oportet, quiddam conjunctionis idea praeseserat, quae Mentem inter & Corpus intercedit . Porro eum duo substantiarum genera cognita habeamus, Spiritus ni mirum & Corpora; hinc est, quod tres tantum.
modo Coniunctionis species a nobis intelligi queant . Aut enim inter duo corpora , aut inter
duos spiritus , aut tandem spiritum inter &corpus Conjunctio iniri potest . Haec autem cujuscunque sit generis in eo sita est , ut ambae
sabstantiae relationem quamdam secum habeant . altera scilicet ab altera mn tuo pendeat. Enimvero tum demum duas substantias conjunctas esse, atque eas quodam sensu in unam veluti rem coaluisse intelligimus, cum ejusinodi foedere consociantur, ut alternis quodammodo agant, & patiantur. Conjunctio igitur Μentis cum corpore in eo versatur , quod talis sit inter utramque substantiarn consentio , ut certis quibusdam Μentis cogitationibus certae quaedam respondeant corpori
motiones: & contra certos, corporis motus sequantur certae Μentis cogitationes.
Iam vero. cum eae sit conjunctionis indoles , illud quaerendum videtur , quinam sint nexus , unde conjunctio obstringatur . . Facile porro est vincula deprehendere , quae corpus corpori, aut spiritum. spiritui. conjungant. . Nam I. reciproca .uorum corporum actio & passio esse nequit, nisi alterum alteri adhaereat. :. idcirco quod inter duo Tom. Π. I. cor
173쪽
x61 METAPHYs e AE corpora conjunctionem conitituit, potissima causissa est mutuus eorumdem contactus . a. Spiritus autem non aliter actionem & passionem reciprocare posse videntur, quam si ejusmodi sit studiorum omnium voluntatumque inter ipsos consensus, ut nihil alteruter Velit , quod alter nolit , nihil aversetur, quod alter appetat. Quadere duorum spirituum conjunctio ex mutuo illorum amore profici scitur. At quod ad nexum attinet , quo spiritus sive
Mens humana cum corpore conjungitur , paullo difficilior res esse videtur : praesertim cum Philosophorum in hanc rem sententiae tantas tenebras offuderint, ut ipsa quidem Mentis cum Corinpore conjunctio , quam Vivido sensu experimur , vix quidem atque aegre in eorum systematis deprehendi posse videatur. Ut igitur quae ad Mentis & Corporis societatem attinent , quanta fieri potest perspicuitate, explicentur : I. Conjunctionis vinculum investigare : 2. Leges , quibuS ea regitur, recensere e 3. Sensationes, quas externissensibus haurimus, prolequi r q. tandem Mentis humanae Sedem in corpore perscrutari in animo est.
De Vincula Conjunctisnis Mentis eum Corpore .
I Res praecipuae sunt , quas Philosophi ex.
cogitarunt hypotheses , ut rationem in me. Hio ponerent, qua Μens humana corpori copulatur. Prima est communis omnibus Ρeripateticis,
qui nescio quem pb Dum influxum , ut aiunt ,
174쪽
P A a s II. I63Mentis in Corpus , atque hujus in Μentem invexerunt . Censent enim quod quicunque a praejudicata opinione liber est, is quidem natura ipsa duce Mentem & Corpus , quod gestat, ejusmodi societate devinciri animadvertit, ut Mens in Corpus , atque illud in Mentem proxime agat. Praettam nemo est, nisi quis constaeutiam suam prodere δt , quin reale commercium Mentem Inter & Corpus intercedere sentiat. Atqui nullum id futurum esse ajunt, nisi Mens per totum Corpus diffusa tota in toto Corpore , ac tota in
qualibet ipsius parte physice in illud actionem
suam intenderet, & vicissim illius actionem physice subiret. Addunt porro hac statuta hypothesi facile ex, plicari quae in homine locum habent phaenomena. Nisi enim Μens undequaque per corpus dinfusa intime praesens esset iis omnibus partibus . quas agitat, fieri non posset, ut stabili lege motiones illae naturales , unde constat vita & sensus hominis . peragerentur . Adhaec neque Μenet. tiS amori, irae, timori, aliisque assectibus statim
torporis commotiones responderent: neque e nutu voluntatis penderent quaecunque partium corporis motiones: neque demum certi quidam corporis motus determinatas in Μente excitarent perceptiones. :
Quae cum ita se habeant , concludunt Peripatetici necessiim esse , ut Mens physice , reali scilicet quadam vi corporis organa moveat : δc vicissim cerebrum in Mente producat rerum per ceptiones , quae in externos sensus ostendunt, ope praesertim Intellictus agentis & patientis ' quae a L. a deli-
175쪽
r64 METAPHYsre AEdelirantium Peripateticorum somnia superius inisnuimus, cum de Idearum origine ipserum opinio nem delibavimus. Verum haec exposita sententia ab iis etiam , quibus ad hominis phaenomena explicanda ceteris aptior esse videtur, incerta prorsus & Μentis naturae adversa traducitur . Id enim urmi praeter alia non levis momenti Peripateticis omin, quod si Mens corpus moveat , & vicissim a corporumoveatur, sibi invicem resistant oportet ' quippe
actio a resistentia divelli nequit. Qui autem quod
corporeum non est , corpori , aut quod non extensum extenso resistet e Physicus igitur influxus, qualem Peripatetici comminiscuntur , Μentem inter ac corpus locum haberet, si Μens Huldem .
ac corpuS, naturae esse statueretur.
Neque ad rem iacit, quod nonnulli ajunt, fieri nimirum posse, ut alia detur actio, cujus nulla nobis suppetat idea , quae a resistentia separetur . Conclamatum enim esset de humana scientia , atque ita nostrarum eogitationum ordo inverteretur, ut quaecunque mente assequimur, incerta, ambigua, & perplexa essent. II. Altera sequitur Ρeripateticorum opinion adverta sententia , quae Franciscum Nicolaum Malebranchium auctorem habuit . Is quidem negat Μentem esse physicam motuum Corporis causiam , aut corpus perceptionum Mentis, sed duntaxat esse occasionalem. Nimirum Deus secundu certas & permanentes leges statim ac Μens v luerit , determinatos motus in corpore producit; contra vero ubi res externae in corporis sensus 3Sunt , certas excitat in Mente cogitationes . Itaque.
176쪽
mutui commercii, quod Μentem inter & Corpu interest i atque utraque substantia moralis tantum 'caussa est, sive oecasionalis. Hinc Malebranthiana haec hypothesis ad cetera phaenomena dilatata Caulsarum occasionalium dicitur. Plura sunt quae adversus hoc systema opponunt, quibus illud non arridet . I. Imaginarium duntaxat commercium Μentis cum corpore adinmittitur ; quod interiori conscientiae refragatur . a. Corporum exsistentia incerta prorsus esset, ac talis, quae nisi divina revelatione nobis innote. scere non posset . 3. Nulla suppetit ratio , cur nonnunquam iisdem motionibus corporis aut nullae , aut non eaedem Mentis coῖitationes respon
4. His adde , quod si ex occasione motuum eorporis cogitationes, atque appetitiones Deus in Mente producat, nulla erit in suos actus Mentis libertas . Quis enim liberam Mentem diereet , quam Deus in corporis gratiam ipse modifieat Τs. Scelera, quae per corpus patrantur , Menti imputari non possunt ' quippe illorum Deus phyli. ea, moralis duntaxat Mens caussa est. 5. Sed ne ipsa quidem peccata , quae intrinsecus admittun. tur , Menti adscribi poterunt οῦ cum ea occasione
motuum corporis necessario in Μente producantur. III. Demum tertiam commenti sunt hypothesm Gothosredus Guillelmus Leibnitius , ejusque assecla Christianus Wolfius. Ea autem ita sere se
habet. I. Humana Μens ejusmodi a Deo creata est, ut vi sua sne ope externae caussae perceptiones atque appetitiones omnes producat: ita tamen ut
177쪽
posterioris perceptionis & appetitionis in antecedentibus ratio suffciens contineatur . Unde emcitur continuatam perceptionum atque appetitionum seriem in Mente futuram esse , etiamsi Corpus hon exsisterer.2. Corpus, quocum Mens conjungitur, eo ara tificio compactum est & constitutum , ut absque Mentis ope omnes continuata serie motus pera kat ' quorum quidem alii alios deinceps eodem ordine consequerentur, licet nulla esset Mens, cui
. 3. Haec igitur duo veluti et, Φασα Μentem scilicet & corpus ita simul Deus conjunxit , ut series motuum corporis ad amussim perceptionibus& appetitionibus animae responderet. Atque inde exsurgit admirabilis ille Mentem inter & Corpus 'nexus , atque inter utriusque substantiae actiones consensio: quam propterea Harmoniam praestabili- iam appellarunt.' Leibnitianum Systema non paucis scatere erroribus sere omnes advertunt. Et I. in eo peccat. quod nulla ratione adseritur ejusmodi percepti Iarum atque appetitionum series, ut eadem Omnino esset in Μente , etiamsi Corpus non exineiaret. Praesertim cum ipse Wolfius demonstret Mentem sibi rerum universitatem rePraesentare secundum mutationes , quae in organis: sensoriis . contingunt . Idem dicito de motibus , qui vi FWχαν 1 ιχα s s mechanici artificii ) in corpore abuo que aliqua Mentis opera peraguntur ' id enim merae livpothesis loco assumi ne ipse quidem dis. fite
178쪽
fitetur Wolfius . q. Falsum est omnium perce. ptionum in Mcnte , & motuum in corpore rationem suffcientem in antecedente reperiri, quippe plerumque contingit, ut ea aliunde repetenta sit, ab externis nimirum caussis.
4. His & illud accedit , quod recensita hypothesis facilem viam munit ad IdeaIismum . Si enim Mens ipsa sibi causia esset omnium idearum , ita quidem ut illae Menti inestent , licet
res externae non exsisterent : nulla prosecto. ra
tione persuadere sibi posset ideis suis aliquas e tra se res exsistentes respondere . s. Nulla essetn sui corporis motus imperium, nulla libertas . Quamvis enim illi determinati propterea essent , quod Deus fore praescierit, ut eos Mens voluisset : necessario tamen fierent , ut qui ex vi ημα ros Orirentur: atque idcirco nulla physica Menti libertas inesset. Expositae Philosophorum opiniones cum suis singulae laborent dissicultatibus , illud sorte nonnullis suadere videntur , abstrusa nimirum esse vincula , queis humana Mens corpori conjungatur. Verum desperata veritas non est . Ut enim cuique patet, non eo cogitationum suarum aciem intendiste videntur Philosophi , ut nexum , quoreapse Mentem cum corpore conjungi experimur, investigarent : sed ut ipsius nexus caussam inspicerent, h. e. qua ratione nexus ille , quem fortasse deprehenderunt, aut facile deprehendere poterant , Mentem inter & Corpus locum haberet. Id autem merito ipsorum torsit ingenium . Nam frustra erit quicunque Mentis iacultates , quas sensu experimur, ea cogitatione assequi V
179쪽
168 MET a puYsICARlit, ut quemadmodum illas Mens exserat, adae. qua e cognoscat. Ita si quis sciscitetur, quomodo Mens velis, iudicet quidnam scilicet Menti contingat, cum ipsa vult, judi at ' quo pacto , ut ita inquam, modis eiur: hujus quidem curio
stati fieri satis puto , si dicatur Mentem velle
cum vult, iudicare eum judicat . Quamobrem ut vinculum , unde reapse Men. tis & Corporis conjunctio constat , deprehendamus, non heic argumenta investiganda, non ratiocinationes longe petitae pertexendae, non hypotheses talente cerebro confingendae sunt : sed quid sentimus . quid experimur, accurate atque 'attento animo inspiciamus oportet ' quippe iniit, quae ad humanam Mentem attinent, unius
Sensus & Conscientiae judicium legitimum est ,& candidissimum . PROPOSITIO. Viaeulum , quo Mens cum Comst re conseiatur, eum pos Umum Sensus es , tum etiam Appetitus , quo illa ad Corpus tendit. Demonstratur prima pars Proposit. Vinculum
Conjundi ionis, quae Μentem inter & Corpus inita Hominem constituit, illud est , unde conjunctio ipsa oritur , unde illa coalescere deprehenditur , quo tandem dissoluto statim eadem diri. mitur. Hujusmodi autem est nostrae Μentis Senissus . Praecipuus igitur nexus , qui Mentem cum
Probatur Assumtio . Ι. Μentis cum Corpore Conjunctio, sive quod Commereium alii appellant, in eo sita est, quod Mentis cogitationes, & motus Corporis sibi mutuo respondeant. Atqui pro pterea Mentem inter & Corpus reciprocus iste
180쪽
versatur consensus , quod Menti saeuitas inest , ut per se ipsa Corpus, quaeque in Corpore fiunt, sentu persentiscat . In qualibet enim sensatione externa Mens & Corpus ultro citroque in Se, ut
ita inquam , agunt & reagunt sa) ; ita quiuem
ut ambae substantiae a 4e mutuo pendere Videm. tur. Itaque e Sensu proficiscitur Mentis cum Corinpore Conjuncti . . . Re quidem vera ut res externae ad Corporinsensus appellunt, ibique certum motum ictuI respondentem eient: Mens continuo , dummodo attendat , hujusmodi motionem persentiscens rea ipsas percipit , quae extrinsecus organa sentoria perculerunt . Mens igitur ut sentiens est , nismirum ut ex motibus Corporis sensu exteri ires res apprehendit , a, Corpore pendet . Qua
a) Quam heio mutuam Memis Corporisque amonem appellamus , ne quis velim ex simo esse phy sicum quemdam Peripatet eorum influxum . I haesenim actionis oe reactionis ree proeatio per Sensum ipsum absolvitur . Duo Sensin eo lectis- , quod
restas, di prout reflexus es, considerare possum . Nimirum Mens agis in Corpus , eum senti in. cor pora mo um ' sentis amem, quia insita sentiendi s cultate praedita es. Agit vero Corpus is Mentem, eum motus Corporis sentistir a Mente, quae se hunc motum sentientem ἰ a sentit . Qui sane sensus reflexus es a motu eorporis, quatenus sensionis terminus es . Itaque sensus dἰrectus in motum aes oes Mentis ' sensus reflexus a motu in o es corporis in Mentem . atque hoc pacto altro citroque agunt.