Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Iso. ΜΕΥ, APn Ys Q AEdari in aliis venustum oris habitum , ac illos laudamus , qui praeclaras res gerunt . Atqui id non alia de caussa experimur, quam quod natura ipsa admonemur , homines insita libertate it

uti posse , ut laudibus aut ignominia digni existimentur , prout ea recte aut perverse utantur . Ergo libertate nos praeditos esse sensu quisque suo comprehendit. II. Tantus est nostrae Voluntatis appetitus . ut bona quaecunque caduca illum explere non

possint . Atqui quod ita jucundum se praebet

yoluntati, ut toti ipsius aviditati satisfacere non possit ' eam omnino determinare nequit. Libera Igitur erit voluntas ad ea vel respuenda , vel amplectenda . . Et sane summum atque interm natum bonum, quippe quod immensum explet nostrae voluntatis ppetitum, ita nos occupat, ut necessario animi

impetu ad illud adipiscendum abripiamur . Hac Futem proprietate destituuntur singularia quaevis objecta, quae boni duntaxat speciem prae se gerunt . Vix enim illa veluti primis , ut dicitur, labiis. Mens delibat, cum ea extemptu fastidit. m. Bon/ quaecunque singularia ejusmodi sunt, ut & boni & mali ratio in iis deprehendi musit . Atqui motiva , quibus Mens ducitur , ut velit aut nolit, boni sunt malique rationes. Pleisna igitur adest Menti libertas, ut eligat aut rein spuat singularia quaevis objecta. IV. Ratio inandi vi Mentem praeditam esse nobis ipsi testes sumus . Aldui plenissimam nostrae Mentis libertatem facultas isthaec complectitur. Deliberatio enim atque optio, quam ra

162쪽

Pans II Ist tkeinando absolvimus, in iis obtinet, in quibus liberum nobis est, ut alia prae aliis eligamus 'aut aliquid potius amplectamur, quam non item. Ergo a V. Tandem humanae Mentis libertas omnium populorum & gentium consensu comprobatur Gentem enim nullam videmus, quae legibus caret aptis ad jubendum & vetauum : quae praemia & supplicia non proponat, quibus ad recte facta vocat , & a peccatis avocat : apud quam Iaudes & vituperationes non obtineant ' aut nul lus minis atque exhortationibus tribuatur locus. Atqui haec omnia consistere nequeunt , nisi inexplorato sit hominum libertas . Nostrae igitur . Mentis libertatem vox ipsa naturae , quam nam tionum omnium consensio exprimit, vehementer confirmat. objicitur I. Potissirium argumentum, quo humanae Mentis libertas . adstruitur , ex intimo ipsius libertatis sensu colligitur . Atqui si senissum hunc penitius inspiciamus , nostrae ἐνεργειασέ actiυ tatis) persuasionem, & caussae, quae nOS determinat, ignorantiam illum complecti comperiemus . Ergo . Minorem Propositionem probat Myle. sa) Eadem ratione propriam exsistentiam, ac nostram determinationem sentimus . Nostram autem exsistentiam sentimus licet non sentiamus actum caussae , quae efficit , ut exsistamus . Ita nostram determinationem sentimus: sed non actum caussae, quae nos determinat.

163쪽

Isi METAPHY ICAE r Pesp. Licet cluntaxat meam determinationem sentirem ; in explorato tamen mihi esset hanc determinationem mihi inusse ; atque inde deducere possem , illius causam a me esse repetendam . Qucd si non ipse me determinarem , ΟΥ teret , ut caussa superior , quae me determinat, sensum ac persuasionem propriae determinationis in me excitaret asensum sane falsum ac fallacem.

Verum non mouo me ad volendum determinaistum, sed etiam me ipsum determinare plane per. sentisco . Quemadmodum & me ad ideas attendentem, & me ideas ipsas mihi repraesentantem sentio. Me autem exsistere sentio : at ipse mihi eonscius sum haud me este, qui me ad exsistendum determino , aut aliquid ad meam exsistenis

etiam consero. -

Objicitur ΙΙ. Humanae Μentis libertas non e sensu, sed ab accurato nostrarum actionum judicio repetenda est . Atqui si singulos nostrae Mentis actus expendamus , nullum in iis libertatis vestigium deprehendemus. Ergo . Assumtionem ita sere probat Collinius. Humanae Mentis viles eo se extendunt, ut percipiat, judicet, ae velit . Atqui I. idearum perceptio libera non est . Illae enim ita nobis occurrunt , ut Mentis

oculos ab eis avertere nequeamuS. Ergo.

Resp. I. Collinius ideas a sensationibus non distinguit . Sensationes enim hujusmodi sunt, ut prohibere non possimus, quominus illae in nobis

excitentur, cum ad corporis sensus externae res

appellunt. Quamvis penes Alentem sit , ut impediat , quin objecta quaedam in sensus incurrant et quo ne pacto iure quis diceret liberas

164쪽

PARς II. nobἰς esse non paucas sensationes . a. veluti exa . ploratam statuit idearum originem , quasi ipsae res externae eas Menti cssierant: a uue sibi persuadet Mentem , quod ad: ideas pertinet vam prorsus esse . At Mentem rerim ideas sibi ipsam efformare superius ostendimus.

r. injicit Collinius . Cmnis propositio aut per se ipsa , sive per demonstri ionem evidens , . aut probabilis , aut dubia , aut salsa Μenti necessario proponitur . Nulla igitur libertate ipsantitur in judieiis .

Resp. I. Ambiguitate Iaborat fotum argumentum . Propositionum naturam mutare profecto

non possumus: adeo quidem , ut si illae verae , aut falsae fuerint , per nos minime liceat , ut verae aut falsae nom sint . Verum plena nobis adest libertas, ut, evidentibus exceptis, assensum nostrum usque sustineamus, donec ideis attentius inspectis , de propositionum veritate aut fallitate judicemuS.

2. Necessum omnino non est , ut propositiones verae aut falsae nobis exhibeantur . Praejudicia enim , cupiditates , obtusa Mentis acies, aliaque hujusmodi in caussa sunt , quamobrem veritas, aut falsitas propositionum interdum mi. nime deprehendatur.

Ceterum illud advertendum est , quod propo

stiones , sive res objectae per se aut verae aut falsae sunt; nobis autem vel evidentes, Vel probabiles , vel dubiae videntur . Veritas nimirum de falsitas est terruistis, ut ajunt, absolutus; evi dentia vero, & probabilitas relat tis. Veritatem

tuidem & falsitatem a propositionibus amovere

165쪽

is 4 M ET A FH Ua I e A Enon possumus: at possumus a nobis rejicere e rum probabilitatem , atque evidentiam , si axi mala excipias , Sc qua intuisive sunt evidentia. Adest enim nobis potestas , ut a quibusdam raritionibus Mentem avocemus, vel ad rationes conin

trarias conVertamus.

q. Opponit Collinius . Omnis nostrae Mentis voluntas in eo Vaersatur , ut alterum prae altero eligat. Atqui idem prorsus hoc est , ac judicare , num bonum , an malum sit objectum ς aut utrum utri fit anteponendum .. Perinde igitue Mens vult, atque ipsa iudicat. Nulla autem in iudiciis Μenti libertas inest . Necessario igitur Mens Vult, aut eligit. Resp. Id omne falsum est , quippe innititue iis , quae de judiciis Collinius comminiscitur . Praeterea non advertit Collinius , quod plerum. que licet bona videamus , eaque bona esse judicemus , deteriora tamen sequamur . Prout enim animo affecti sumus , prout se habent privatae opiniones , prout praejudiciis imbuimur . prout tandem cupiditatibus occupamur ; ita res ipsas

consideramus : ac propterea liberum nobis , ut varie ros determinemus. At urget Collinius . Igitur prout nobis appas rent objecta, prout nimirum propriae animi conqcitioni ea reseruntur, ad agendum nos ducimur. Ergo necessario se Mens determinat . Resp. Nemo negat perinde nos ipsos determipare , atque objecta nobis consentanea esse ulti.

mo judicio exhibemus . Trahit nimirum sua quemque Voluptas : & quod magis delectat , seἀςundum id operemur necesse est , necessitate in.

166쪽

D libitisatis , ut ait D. Thomas , non naturae. Verum heic non quaerimus, quaenam sint rationes , quibus homo ducitur , cum operatur . II

eo est omnis disceptatio , num liber sit homo , cum agit adeo quidem, ut possit aliis rationibus inlpediis non agere, aut aliud pro arbitrati eligere . Id autem ex iis, qu e unusquisque exinperitur, definire poterit. a. Cum enim res objectae non uoum , ut ita inquam , aspectum praeseserant ' hinc multifariam eas sibi repraesentare Mens potest : atque alias idcirco , neglectis aliis, rationes consectari po est ' , quibus ad agendum sese determinet . Praeterea nemo sibi conscius non est , quod licet ope. retur, prout ab objectis assicitur , potest tamen attentionem ab iis avertere potest alia sibi pro- .ponere , quorum meditatione cupiditatum aestu defervescat ' potest rationem , aut contrari ES cuin

piditates opponere potest tandem aliter se de terminare , atque ipsi suadent rerum objectaruiqimpressiones suo ingenio consentaneae . q. Opponit Collinius. Mens sensilis est ' oporistet igitur ut aeque voluptatem, ac dolorem senistiat . Atqui unusquisque ut natura d Volupta tem ac felicitatem tendit, ita dolorem aversatur. Dolor igitur. & voluptas sunt dirae caussae, quae Mentem necessario determinant. Resp. Ridendus est Collinius, chorda qui semper oberras eadem , ut ille ait . Dolor enim &voluptas si ejusmodi sint, ut rationis lumen prorsus extinguant , nullus . libertati locus' relinquetur . Ceteri vero quicunque dolores , aut Voluptates tanti non sunt, ut voluntatem necessario

167쪽

determinent. Dolor enim ita considerari potest , ut boni ratio in eo inspiciatur ' dolori venemeniatior dolor , aut voluptas opponi potest . Eodem pacto voluptati jucundior voluptas , aut dolor

objici, atque in ea doloris ratio deprehendi potest. s. obiicit Collinius . Singuli hominis amisinitium habent. Quod initium habet, ab aliqua

caussa proficiscitur . Atqui omnis caussa est ne-eessaria. Et ipsi igItur actus sunt necessarii . Si enim caussa necessario non esset id , quod est indifferens esset , ut hos aut illos effectus produceret ' nullus ergo sequeretur enectus. Vitue certae quaedam caussae certis effectibus respondent . sed quae caussae ad certos quosdam esse. Hus reseruntur, quoscunque alios effectus necesissario excludunt . Caussae igitur ad effectus rela. tae , caussae sunt necessariae .

Resp. Distinguendum : si de caussis materialiis

bus sermo sit , totam argumentationem concediomus : sin de spiritualibus, quae ratione , consilio, ac deliberatione utuntur , negamus . Mate. t tales enim caussae non aliter essecta producunt, quam si aliquam sui portionem nova sarma praeocitam per partium secretionem constituint. Haee autem productio est necessaria , qua caussa neo

cessario seipsam immutat, vel potius i tatur, ita quidem , ut aliam mutationem subire non possit . At caussae ' quae ratione , & consilio tunguntur, quae nulla partium divisone effectus

edunt, quae actibus suis , ut aiunt, virtute aequis valent ' ut vomi, ut optant , ut eligunt , ita actus exserunt suos ex propria virtute repetitOS, ac veluti evolutos. Vr

168쪽

r . PAR s II. Verum ad generalia quaedam principia rem re vocemus Vulgo caussae necessariae appellantur, quae naturae , vel alterius causae necessitate ita ad agendum determinantur , ut nullam ad oppositum potestatem habeant . Caussae igitur necessitatem ex effectibus deprehendimus , ' quos causia omnino proferre debet. Necessarii nimirum effectus caussam postulant necessariam: at effectus liberi, qui scilicet aeque esse , ac non esse possimi, caussam liberam poscunt . At enim omnis caussa necessa. rio est id, quod est. Scilicet omnis caussa eaussae rationem habet' quae enim nullum profert effectum, caussa dici nequit. At enim certae quaedam Cauia sae certis quibusdam effectibus respondent. Nempe singuli effectus suas habent caussas . At enim ouae caussae certis quibusdam effectibus respondent, alios excludunt. Fatemur enimvero; si quidem illos virtute non complectantur ' quod enim. tanta virtute praeditum non est, quanta est opus, ut effectus producatur, effectum illum edere neis iquit. Sophisma corruit vocum ambiguitate sublata

obiicitur III. Naturale vineulum cerebrum in ter , ac Μentis cogitationes intercedere experi. mur . E cerebri igitur dispositionibus pendent quaecunque Μentis cogitationes. Ergo nulla suarum cogitationum libertas Menti inest. Id autem ita ostendit Anonymus, cujus supra meminimus: atque eodem revoc ri possupt, quae profert Μ

Ea est communis omnium opinio , quod in ebriis, insanis , lethargicis , aliisque Μens omni libartate destituatur: quia nimirum cerebri dilP i

169쪽

rs 8 METAPRYs CANsitiones eam mutationem subierunt , us iis resistere Mens nequeat . Atqui systema, quod Cerebri dispositicinibus modo Mentem addicit, modo eamdem ab iis eximit , consistere nequit . Illud igitur pro explorato statuendum est , tranquatri Mentem cerebri dispositiopibus non esse obnoxiam . In iis enim , qui sani ac valentes sunt, si Μens cerebri dispositioni resistit , eadem sane resister cerebri dispositioni, quocunque illud morbo laboret . Quippe cum primae dispositioni resistit, ea facultate resistere dicendum est , quae a cerebro minime pendet semper igitur resisteret'. Ergo cerebro ex vi morbi perturbato libertate Mens

non careret.

Statuamus igitur oportet, Mentem cerebri dispositionibus semper addictam perinde se determinare , ae illae postulant. Nulla igitur libertas in singulis Mentis actionibus fingi potest.

Resp. I. Universa , quae disputat Anonymus, ultro concedimus , si ut cerebrum ita & Mens corporea sit, ac reciproca actione , & reachione se petant . Negamus vero : si altera corporea pallera 1 piritualis sit substantiar ac promrea utraque diversi generis virtutis, & actionis. Ita enim non contactu quodam actio & reactio perficitur, sed vi conjungionis a naturae auctore institutae, cujus ratio omnis nobis est incomperta .

a. Respondeo infirmo inniti sundamento, quae ipse disserit . Mutuus enim Mentis Corporisque consensus , in quo utriusque Substantiae sita est Conjunctio ι iis legibus administratur, ut' altera ab altera pendeat: quemadmodum uberius prOXimo Capite disteremus . Ex. Vi-igitur conjunctio.'nis

170쪽

nis proficiscitur , ut suas Mens nequeat exerceis re facilitates , nisi aptissima sit corporis fabricatio . Atque hinc est, ut si morbo aliquo corporis machina laboret , ipsius Μentis facultates

.etrimentum patiantur. Haec vero nihil commune habent cum iis, quae Anonymus comministitur. In eo enim Mentis coris

porisque societatem ipse constituit, quod corporis sive cerebri motionibus Mens ita subjicitur , ut neque cogitare , neque aliquid velle possit, nisi ab iis determinetur . His autem animadversis illud quidem sequeretur , cogitandi iacultatem a

cerebri motionibus esse repetendam . Cum enim

ex cerebri dispositionibus Μens cogitet , neque aliter ad agendum sese determinare possit , quam ipsae cerebri motiones poscunt: prosedio suas facultates conjunctioni cum corpore initae acceptas. reserre Μens debet. Id autem ultro negabit A noinnymus I si quidem Mentem spiritualem esse subastantiam a corpore omnino diversam agnoscit.

Iam vero non ea de caussa insani , ebrii &e. libertate destituuntur , quod in iis cerebri dispositionibus volens resistere Mens nequeat: sed quod' iacultatum suarum exercitio prohibeatur . Nulli enim ipsorum Mens necessitati addicitur quasi perturbata cerebri temperatio ad vitiosas actiones eam redigat. Ex vi legum, quibus Corpori Μens conjuncta vivit , prohibetur ipsa, quominus suis facultatibus utatur. Virium enim aequilibrium in cerebro, contrariae cerebri dispositiones, quae 3c ad bonum , & ad malum Mentem impellant aegri somnia sunt , quae nobis venditar Anonymus. Quae corporis ac cerebri sint veluti munia

SEARCH

MENU NAVIGATION