장음표시 사용
181쪽
Quid quod & ab ipso sensu proficiscitur , ut
Corpus a Mente pendeat Nam I. quΙ fieret , quaeso, ut quilibet morus in corpore excitus sen sui excitando aptus esset , nisi Corpus illud ali-elii Menti adhaereret Z Inde igitur Corpus a Mente pendere colligitur , quod in ipso excitae motiones ejusmodi sint, ut sensum ciere valeant. a. Quaelibet externa sensatio tum Mentem a Corpore, tum etiam Corpus ipsum a Mente pendere aperte ostendit. Ubi enim sensatio est , ibi principium & terminus sensationis sint oportet . Quis vero principium inter & terminum mutuam relationem non deprehendit 8 Quippe quemadmo-idum principium sentiendi esse nequit , nisi teris minus sit, in quem illud intendit' ita cum non est sentiendi principium , tunc nullus erit terminus sensationis. Quatenus igitur in Homine Sensus est, Corpus a Μente pendet.
3. Μotus ipsi Corporis , quos voluntar os appellant, a Mente, ut sentiens est, proficiscuntur. Nam motiones omnes, quas, ut Μenti collibet, in corpore ipsa determinat, sensus comitatur : quis deesset , non video , quem usum illae Menti praeberent, aut cui essent ipsi emolumento. 4. Ea est veluti necessitudo inter voluntarias Corporis motiones & sensum, ut cum illae mor. bi alicujus caussa peragi nequeant, sensus extinguatur: & cum hic exspiret, motiones ipsae em riantur. Hinc si quod corporis membrum e sensu Μentis eripitur, ita a voluntatis imperio dein
sciscit, ut nulla ibi motis cieri possit. Cum igi-
182쪽
I PAR a ' II: ITItur Sensus in caussa sit, quare inns a Corpore, atque a Μente Corpus pendeat, ipse quidem nexus est , unda conjunctio Mentis cum Corpore coalescit . t II. Mentis iacultas, qua externarum rerum ire
corporis sensibus ictus sentit , ejusmodi est , ut
ea ne concipi quidem possit diremta Mentis cum Corpore conjunctione. Cum enim hujusmodi Sen- spm Menti inesse statuatur, ea corpori , in quo
sentiat, adjuncta esse concipiatur oportet . Sentiendi quidem facultas, ut modo innuimus, duci complectitur, & quod sentit, & quod sentitur . Quod sentit in Homine Mens est , quod vero sentitur, Corpus est , sive motus in Corpore arebus externis excitus. Atqui sentiri nequit, nisi quod praesens est , quodque loci temporisque limitibus circumscribitur; quippe quod absens est,
longoque temporis aut loci intervallo dissitum .se sentiendum praebere minime potest. Sensu igisttur Mens Corpori adhgeret. Ergo reciprocus Mentis & Corporis nexus sensus est. - Atque adeo id verum est , ut non alia nobis pateat via, qua Mentem Corpori conjunctam esse noverimus, nisi quod Corporis sensationem ex pe,'rimur . Enimvero inde nobis persuadetur Memtena, nostram corpori, quo veluti induimur, adhaeo
rere, quod illud perenni sensu Mens persentiscat; quodque nihil omnino' illi contingat , quod &ipsam non assciat . Cum igitur Sensus nos diceat Mentem nostram cum corpore devinciri, hujus Societatis vinculum Sensus erit.
III. Demum sensu extincto Mentis & Corporis Conjunctionem discindi explorata res est . Cum
183쪽
I et M ET A PHYS ea enim partium corporis temperatio ita pertum tur , ut sensui Μentis excitando ineptum sit ;Μens cum corpore divortium facit. Hinc Μentis & Corporis societatem diremtam esse colligimus , cum omnem e corpore sensum excussum
suisse videmus: adeo quidem , ut si qua sensus scintilla micet , spes certa affulgeat Μentem &Corpust a mutuis amplexibus non adhuc esse diis
Demonstratur pars altera Propos. Alius qui Mentem cum Corpore nexus devincit , est insitus ille Menti nostrae amor , quo Corporis so-rietatem anhelat; & quo adeo flagrat , ut simul atque cum Corpore Bedus inierit, ad illud dili
gendum applicetur , atque in eo conservando ocincupetur. Quod sane vinculum licet ejusmodi non si, ut inde reciprocus Μentem inter & Corpus oriatur consensus; ita tamen Μentem assicit, ut vet. uti quodam tenaci glutine Corpori illam adjungat . Hanc autem quam a natura habemus appeti. sionem, suo quisque sensu comprehendit. Huius. modi enim latentem intus amorem nihil est, quod non aperte prodat. Et sane hine I. proficiscitur, quod nemo sit , qui non desideret corporis parotes omnes valere & vigere, naturales ejus motus ususque habere , ut nec absit quid eorum , nec aegrum debilitatumve sit. 2. Idem Corporis amor in caussa est , quam ob rem, si qua in membris prava aut imminuta sint, occultent homines: atque etiam contendant atque elaborent, si essicere possint , ut aut non appareat corporis Vitium , aut quam minim4m appareat : multosque etiam dolores eurationis
184쪽
PARs II. et 33. Corpo is societatem Μenti non modo ea 4ram esse, verum etiam vehementer caram satis argumenti est, quod nemo, mors cum appropinquat , valde non perhorrescat. Qui mortis metus licet spe futuri praemii in quibusdam minuatur, aut poenae formidine in aliis augeatur : discessu tamen a corpore natura ipsa quisque movetur . In parυis enim saepe, ut ait Tullius sa , a quo totidem sere verbis haec omnia mutuati sumus 'in parυis, inquam , qui nihil eorum eo tam , δε
quando his itidentes mi. armur praeeipitaιuros alἰ--nde , μι mescunt.
q. Hujus etiam appetitus perspicua vis est , quod & mendicitatem multi perpetiantur, ut Vivant ' & non serendis doloribus cruciari plerique malint, quam e vita discedere : adeo quidem , ut eum se noverins esse morituνω, pro magno beneficio sol hane impendi mi θν ἰων diam demerent, ut alia quanto productius in eadem mJeria vivant , 8ardiusque moν; ιαν. Augustini verba sunt b). Quod si nonnulli, quorum tamen perrarum est exemplum , velut qui sibi ipsi bellum indixissent . mortem sibi consciverint: hi quidem aut ita do.
lore moventur, aut iracundia efferuntur, ut iste naturae vincatur sensus , quo mors omni conatu vitatur: & se optime sibi consulere arbitrentur, si mortem obeant ' ne sorte propagatione vitaeealamitates haurire cogantur.
Ex quibus illud sane conficitur, ut Augustino
185쪽
dam modo oe maximam vocem tit homo concilietur sibi , m propterea mortem naturaliter fugiat rita sibi amicus, tit esse se an mal, n hac conis junctione corporis atque animae vivere velis, vebeis menterque appetat. Quem quidem humanae Menti a natura insitum appetitum tam altas in eam
radices agere exist1mo, ut hoc discrimine praeter alia humanas Mentes a ceteris Spiritibus separari dixerim, quod illae corpori conjungi expetant, hi vero nullo hujusmodi amore moveantur. At enim objiciet aliquis . Si Mens corpori Sensu conjungeretur , quoties in homine Sensus aliquamdiu extinguitur , toties Μentis cum cor pore conjunctio discinderetur . Quis autem dixerit ecstasin, deliquium , lethargum , quo morbi genere correptis nullus inest sensus , Mentis corporisque societatem abrumpere λ Aut igitur coniunctionis vinculum Sensus non est: aut totidem fieri divortia Mentis cum corpore dandum est , quot nimirum de caussis Sensus in homine deficere solet ' quod qui diceret perabsurdus esset. Resp. Negamus in iis, qui animo linquuntur, lethargo urgentur , aut ectasi abripiuntur , Sensum prorsus emori atque extingui: sed illum velinuti consopitum Ianguescere ac torpere adserimuS. Quod vel inde colligere licet, quod non omnia Sensuum organa ita veluti occludantur , ut nullam omnino sensationem excipiant, qui hujusmodi morbo laborant . Cujus quidem rei testem locupletissimum habemus Restitutum illum , cujus
186쪽
santis cujus lictet hominis voces a sensibus avocatus , quamvis non Iolum vellicantes atque pungentes minime sentiret , sed aliquando etiam sene ureretur admoto sine tillo datoris sensti . . . hominiam tamen voces , si clarius loquerentur, tanquam de lon- .ginquo se audire postea referebat . . Nimirum qu1
vividus suisset sensus, torpidus & languidus erat, cum hujusmodi ecstasi abripiebatur. Addam quod in Zodiaco Medico-Gallico apud Cl. Muratorium b) narratur . Nobilis quaedam adolescentula aestuanti febre correpta furioso delirio acta est . Ubi delirium decessit, ita sensus
omnis ac motus in ea evanuit , ut e vita mIsrasse crederetur . Dum paratur funus, quae defuncta habebatur suspirium duxit . Statim domesticos accurrere, Sc liquoribus, fomentis eam relicere. Tum ipta ut rediit ad sese Horatianum ic illum imitata
Non serυassis , ait, cu; sed extorta molupιas 4 Et demptus per vim Mentis erat dimus error . Mira quippe se voluptate perfundi in eo Μentis statu ajebat. Se parentum gemitus , & quae de celebrando funere domestici locuti erant audiisse narrabat . Haec autem Mentis suae tranquillitatem non perturbasse addebat . Quod quidem in hujusmodi deliquiis Mentis sensum non ab omni parte extingui perspicue ostendit.
187쪽
Ceterum haec ipsa phaenomena Conjunctionis
vinculum e Sensu proficisci non obscure innuunt 'Patet enim, quod cum earum Vi legum, quibus Μentis corporisque societas sevetur ac regitur , Senius vividus est, viget etiam & nulla dissicultate obstante exercetur reciproca Mentis & Corisporis con ensio ; quae quidem languet ac sere intercidit , vix ubi Sensus torpore correptus tanis quam obdormiscit.
De Legibus Comunctionis. ADmirabilis ille Μentem inter & Corpus con
sensus , in quo eorumdem Conjunctionem sitam esse diximus , secundum quasdam leges , easque stabiles & communes ab ipso Conjunctionis Auctore latas , regitur atque administratur . Ut autem isthaec Conjunc io Sensus testunonio. nobis innotescit; ita & ipsa Conjunctionis certa
veluti foedera eodem sensu experimur . Ea curtim dicendo heic delibabimus, non quasi harum legum eaussas explanaturi ' id enim nimis operosum es .set , ac labor ad irritum caderet sed ut hujus Conjunctionis proprietates perspectas habeamus . Et I. reciproca Mentis corporisque consensio ea lege peragitur , ut tales Mens sensationes e cipiat , quales sunt in Sensuum organis excitae motiones . Haec quidem stata lex est . Si enim . remissae. fuerint quae in sensibus externis ortu tur motiones , his languidae Mentis rei pondentieniationes : sin contra vehementes , quae t-me son'
188쪽
sensuum temperationi accommodentur , hae sunt vividae. Adnaec cum sensuum organa aut aetate
imperfecta, aut usu debilitata sunt : imperfectas etiam di confusas Μens haurit sensationes. Quod si tandem aliqua vi morbi impediantur, nulla in Mente oriri potest sensatio , cui per eam occlusam viam pateat aditus. Verum de sensationibus
ΙΙ. Ita inter se statum di conditionem inn Corpusque reciproeant , ut & talis sit Corporis habitus , atque ipsa Mentis affectio : 3c perinde
se inns habeat, ae est Corporis status . Constat quoque altera lex isthaec . Nam cum Mens tristes secum ipsa agitat cogitationes , aut sollicitis . curis anxia est : haec ipsius aegritudo ita foras prorumpit , ut & Corpus tristitia contabescat . His adde, quod singulas Μentis affectiones certae quaedam extraordinariae corporis agitationes coomitantur . Hinc si Μens ad Iram concitatur, e templo fervens bile tumere iecur , oculi ardere , facies rubescere , vultus gestusque omnino mutari . Sin amore flagrat , es mollis fiamma meduia as, ut ille ait. Si vero metu corripitur, cordis genuumque tremor, dentium crepitus, pallor luteus statim consequitur . Ad Iummam singulae Mentia passiones suas habent corporis motioneS , quibus veluti certis indiciis sorinsecus manifestantur . Quae quidem corporis commotiones ipsa Mente invita eveniunt : ita ut aegre spem vultu simulet, qui premit altum corde dolorem . Contra vero . Corporis aegrotationes Μentem
ipsam assiciunt . Cum morbo aliquo Corporis valetudo perturbatur , ea aegritudine Μens assi. m. II. N eitur,
189쪽
a 8 M ET A ν u Ψa r C A Rcitur, ut quo gravior est morbus, de quo plura aut nobiliora corporis membra vitio laborant , eo magis intelligenoi vis quodam torpore corripiatur , ae sere concidat. III. Huic assinis est tertia lex, quae Corporis incommoda in Mentem derivat, & vicissim Mentis laboribus Corporis vires defatigat. Id quoque constanter obtinet . Corporis enim temperationi Mens accommodatur , & perinde intelligendi facultate utitur , atque expedita , aut tarda est illius structura . Adeo sane, tia magni referre dicat Tullius sa) quali in eorpore loeas. Inut animi . Multa enim , ipse subdit , e corpore eximum ,
quae acuant Mentem e multa , quae obtundant .
Hinc Medicorum facile princeps HippocrateS . In er omnia , quae sunt in corpore, nihVI magis ad φρον-- intelligentiam eonforre duco , quam sangui-sem . His enim si constant, haritia permaneat, commis etiam intelligem Ia perturbato autem sanguiane , concidit etiam inιelligentia ib) . Cujusmodi phaenomena in pueris praesertim , senibus, phreneticis &c. observari supra jam innuimus in De
Hujus autem rei caussam rimari non admodum dissicile esse videtur ; si primam quam recensuimus legem attendamus. Confusae enim atque imperfectae sunt sensationes , quas imperfecta aut usu imminuta tensitum organa transmittunt ita. que hinc proficiscitur , quod confusas atque Ob-1curas rerum ideas sibi Mens comparet ' quippe
a) Tuscui. Lib. I. eap. XXXIII. M Lib. Me Fiat. m. o. Edit. . Ven. Is 88.
190쪽
quae e Sensationibus Reflexionis opera efforman
Rursus Corpus sua patitur incommoda , quorum caussa non videtur nisi a Mente repetenda. Plerumque enim cum acrem cogitationum suarum aciem aliquo Μens intendit, atque in ea re pe spicienda aliquamdiu versatur ; ita cerebrum to tumque caput incalescit, ut contemplationem proinsequi nequeat . Praeterea continuata severioribus
praesertim studiis intentione corpus sensim ait ritur . ejusque valetudo debilitatur . Atque ut palliaus omnis e coena surgis dubia , sa) ita qui annos dant studiis solent nocturnis impallescere Martis b). . IU. Determinatam quamlibet motionem in semilium organis excitam constanter consequitur eadem Mentis sensatio Q Quod quidem unicuique experiri licet. Atque, id adeo constat, ut nonnunquarulicet membrum aliquod ani putatum fuerit illud tamen dolere Menti videatur : propterea quod
Nervi illuc pertingentus ex rerum eXternarum ap Pulsu eumdem motum. concipiunt, ac si membrum
V. Quas natura ipsa sensationes eum extern rum sentuum moticinibus sociavit, eas disjunsere Mens nequit .i Nimirum unusquisque sibi conscius est penes Mentem non esse , ut frigoris sensus non excitetur si sub Jove frigido maneat : aut sine doloris sensu corpori vulnus infligatur.