장음표시 사용
191쪽
Do Sensationibus. SEnsus, quae potissima est Μentis proprietas , duas veluti partes separavimus ' prout duos , quos re icit terminos , distinguimus: intimum, quo seipsam , suasque interiores tum actiones , tum passiones sentit ' extimum vero, quo & com S, cui copulatur, & rerum externarum ad senis suum organa appulsus persentiscit , earumque gnitionem assequitur. Illius occlusa semina explicare superius sa tegimus : de hoc modo dicendum
siperest. Exterioris porro sensus quilibet actus , qui αδ sive Sensatis Philosophis dicitur , duo
.nplectitur & Μentis attentionem , & motum in corpore excitum. Ut igitur Sensationis natura explicetur , duo exponenda esse videntur , tum quid Μens agat, aut patiatur, tum quid in corpore fiat, cum quaevis in nobis exoritur Sensatio. Iam porro quod I. ad Mentem attinet, id dumtaxat nobis certum est, eam non solum, nisi at tendat , nihil prorsus sentire ' verum etiam concitari atque assici juxta ac si una cum corporupateretur. Num autem reapse patiatur, & cuju
modi sit isthaec perpessio , si quam illa subeat ,
ne divinari quidem licet. Sensus enim sive interior conscie tia nihil nos docet : & quae ratio Sensus testimonio destituta comminiscitur, incerta sunt atque opinionibus tenentur.
Veteres quidem Platoniel, & potissimum ju
192쪽
Pa II. I 82niores , ut qui Animum αἰθιρίν, νει ἄωειδῶ, a rhereo & luciformi corpore vestiri autumabant , quod veluti illius lebieulum erat, hoc sane corpore tanquam quodam glutine Mentem cuna mortali ac terreno corpore connecti docebant . Cum autem huic vitam & sensum adscriberent 'colligere licet illud ipsis Sensationum instrume tum fuisse: praesertim cum Proclus ain hujusmo.
mnes sensus in semeti o conjunctas halere dicat . Ioannes Clericus , qui eamdem Platonicorum pinionem amplecti videtur , Principium illud . quod medium Mentem inter & Corpus ea consjungit, hujusmbdi esse docet, ut per sensationes, quas in Mente producit , ea quae in cortor eontingunt ipsam moneat: atque ad Μentis imis perium corpus agitet , quamvis actionum fines ignoret fb J. . Porro media isthaee substantia a plerisque re pudiatur, ut quae cujusvis naturae asse statuatur, Mentis cunk corpore confunctionem, qualem ipstingunt, nunquam essiciat. Atque hi quidem alia
sensationes duntaxat esse σαθων γνώσεις cognitio. per perpessionum corporis arbitrantur' quam quorumdam Platonicorum opinionem fuisse tradit
193쪽
clarissimus; sensum esse ipsius Mentis perpessioῶrem aliquam existimant. Nimirum Sensationes , ita rem definit Cudworthus ibi , sunt certae Μenis
is affectiones aut perpessiones cum nonnullis in corpore motibus necessario conjunctae , per quas Mens aliquid praeter illas motiones , quae nermos & cerebrum pellunt , animadvertit & per
. Tribus potissimum de caussis Μentis etiam perpessionem complecti Sensus videtur Cudwortho. I. Quod Sensatio non ab ipsa Mente elicitur , sic extrinsecus illi veluti obtruditur. Non enirnea vi Mens praedita est, ut nisi hoc aut illo modo assciatur, ipsa sibi fingere vaseat quae sensa tionibus deprehendit.' 2. . Mens prohibere nequit , quin tales in semetipsa cogitationes excitentur , quaaes poscunt motus illi, quibus agitatur corpus, cui ipsa so-.
g. Cogitationes illae , quas Sensus excitat . Malde ab iis discrepant , quas ipsa Μens insita irtute sua' producit. Quod si conjecturis dandus sit locus , in Sensationibus perpeti Μentem dixerim ab ipsa conscientia' ac repraesentatione motus , qui . in corpore obtinet.. Mens enim corporis motum sentit 1 ropterea , quod motui attendit . Hujus autem attentionis conscia Mens conscientia ipsa patitur, quod attendit. Praeterea Mens quidquid attendit in corporς , ipsa sbi vivide repraesentat ' atque hanc repraesentationem ipsa in se sentiens , ju-ίκJ Loc. cit. h. s. ..
194쪽
eunda vel molesta sensatione movetur . Idque ex eo perspicuum fieri potest, quod dolorem Sc aliis quando etiam voluptatem , quae alii subeunt , nos ipsi veluti sentimus, si imaginationis ope ea
Praeterire piaculum duxerim singularem D. Augustini sententiam, cujus ingenium in Theologicis aeque ac Metaphysicis merito admiramur . Censet enim Sensationes non esse communes Menotis corporisque perpessiones , sed potius Μentis
actiones in corporis motus . Ipsi quidem intentione Μentis facientis corpus ab illa animari videtur . Nimirum Μens in corpus intenta in id incumbit, ut motus omnes corporis regat, quae illi sunt apta adsciscat, contraria vero propulset. Ex qua sane Mentis in eorpus attentione proficiscitur, quod cum extrinsecus quidpiam ad eor. pus appellit, si tale sit, ut operis , quod Μens exsequitur, Veluti vias praepediat, h.e. motibus, quos illa in corpore peragit , adversetur : Μens attentior fit ex dificultate , quae ipsius actioni Objicitur. Quare dolorem aut laborem sentire diiscitur, ut cui haec dissicultas minime latet . Sin autem corpori congruat , illius scilicet temperationi consentaneum sit , id Μens facile in rem propriam convertit , SC corpori adjungit ' atque ipsius in corpus actio facilior evadit . Heic attentius etiam , sed cum voluptate Mens agit 'quoniam quod extrinsecus advenit ipsius actionem non perturbat. Quod si Menti desint ea, quibus instauret aliquod corporis detrimentum : rursus
actionis dissicultas suboritur hinc famis, sitis&c. sensus - ea enim Mentis aεtio sibi non ignota .
195쪽
Demum eum Mens attente agit, ne Corpus per turbationem subeat ' si morbo corpus tentetur , opem huic serre appetet : atque ita morbos &aegrotationes sentiet. Eadem est Mentis actio, cum sensuum organa externae res percellunt , tunc enim attentiorem intendit actionem, quae unicuique sensus instrumento accommodetur. Mens enIm eo pasti, sensuum organa agit, ut ibi praesto sit ad passiones
eorporis attente agendas , atque ut corpori consentanea adjungat, & noxia repellat. Cum igitur Mens, quae corpus movet , ubi extrinsecus aliquid ad eorpus appellit , illud aliter moveat :propterea dum ipsa sentit . agere potius , quam pati videtur . Augustini verba licet longiuscula quin ad imam paginae oram adnecterem mihi temperare non potui ' Usum enim disserentem
- lae aJ Ego ab anima hoe corpus animari non puto, nili intentione facientis. Nec ab isto illam quidquam pati arbitror, sed facere de illo & in illo tanquam subjecto divinitus dominationi suae:
aliquando tamen cum sicilitate , aliquando cum dimcultate operari . . . . Corporalia ergo quae. cunque huic corpori ingeruntur aut objiciuntur extrinsecus , non in animo sed in ipso corpore aliquid iaciunt , quod operi ejus aut adversetur aut congruat. Ideoque cum renititur adves tanti,& materiam sibi subjectam in operis sui vias dissiculter impingit, fit adtentior ex dissicultate in actionem: quae difficultas propter attentione
196쪽
. P a a s. II. 28sQuae eum ita se habeat Augustini sententia . miror quomodo nonnullis intermediae Platonic rum substantiae ille favisse videatur. Praesertim
eum eam non latet, sentire dicitur, & hoc v eatur labor & dolor. Cum autem congruit quod insertur aut adjacet, facile totum id, vel ex eo quantum opus est, in sui operis itinera traducit. Et ista ejus actio, qua suum torpu3 eonvenienti extrinsecus corpori adjungit , quoniam propter quiddam adventitium attentius agitur, non latet: sed propter convenientiam cum voluptate sentiis tur. At cum desunt ea . quibus corporis detri4 . mentum reficiat, egestas consequitur: & hac actionis dissicultate cum fit attentior , & talis ejus operatio non eam latet . fames , aut sitis , aut tale aliquid appellatur .... inrbidam quoquo perturbationem eo oris attente agit , succurrere appetens labenti atque diffluenti : & hac attentione morbos & aegrotationes sentit. Et ne longum faciam, videtur mihi anima cum sentit ineorpore , non ab illo aliquid pati , sed in ejus
passionibus attentius agere : & has actiones sive faciles propter convenientiam, sive dissiciles prcopter inconvenientiam , non eam latere et & hoe totum est quod sentire dicitur. Sed iste sensus . Qui etiam dum nihil sentimus, inest tamen , ino trumentum est corporis , quod ea temperatione agitur ab anima, ut in eo sit ad passiones coris poris cum attentione agendas paratior . similia limitibus ut adjungat , repellatque quod noxium est . . . . Cum adhibeatur ea , quae homulla ,
197쪽
rm M v AH Vs re a Rcum alibi sis hujusmodi substantiam apertissimis
verbis explodat . Cum enim ostenderet Corporis passiones Mentem sentire , ait ' non enim nuntio
aliquo taedibile est feri non sentiente quod nun-rum. Cuiusmodi est Hincipium illud medium , quod ex Platonicorum sententia a Clerico proponi superius advertimus. 'II. Quae vero in corpore locum habent, cum ternarum rerum ictus eollocati in ipso sensus
excipiunt: ea quidem intelliguntur , si tota illius fabricatio , omnesque partes singillatim perspiciantur. Sed quod haec omnia pro rei dignitate prosequi nec vacat nec Μetaphysici interest, humani corporis figura leviter adumbrata , quae Sensationum sunt propria perstringemus. Perennis ille & continuatus motus , unde humani corporis vita oritudi, vel est in Sanguine , vel in Nervis. Ab his igitur pendet tum vita , tum quodcunque in eo ore fit . Sanguinis moωtus a corde proficiscitur e eapropter sons & origo vitae illud nuncupatur. Corat ita dicam, alteritate corpus affetunt , exserit attentiores actiones , suis quibusque locis atque
instrumentis accommodatas : tune videre, vel audire, Vel olfacere, vel gustardi, vel tangendo sentire dieitur: quibus asilonibus congrua libenter asioeiat, & moleste obsistit incongruis. Has ope.
rationes passionibus corporis puto animam exhibere cum sentit, non easdem passiones reciperem Muscis L MUL Cay . se aJ De Immortal. Anim. cap. XVL
198쪽
r cor est praecipuus msculus in . medio pecto ris situs , interque pulmones jacem in speciem
eoni , cujus duo latera plana sunt, culpis vero rotunda, & basis ovata . Duo porro compleSti
tur cava receptacula, quos Cordis venρνimiss appellant , per intermedium septum inter se iastinctos, quorum dexter sive anterior latior est quamvis brevior sinister vero sive posterior est angustior, sed longior . Utrique porro Cordis ventriineulo adjacent quaedam quasi appendices Auriculas appellatae' quae ad eum usum destinatae sunt , ut illuc non patente ventriculo sanguis divertatur . Inde autem quatuor magna vasa , duae scilicet Arteriae, totidemque Venae originem duineunt e quae in omne corpus ductae in singuluillius partibus in ramos pro tenguntur: Arteriarum altera Aorta appellatur, quae e si nistro cordis ventriculo egreditur et altera Pulmo.narm, quae e dextro ventriculo egressa per pulmones disseminatur. Venarum vero quae dextro Cordis ventriculo inseritur Ca a , quae Vero ' in
sinistrum hiat, Pulmonaν a appellatur Ea autem Cordis est structura , uti alternis se
adstringat & relaxet , quam S lesen & Dia Iolen
cordis nuncupare amant Physiologi . Hinc Art riarum partes sunt, ut sanguinem ex interno Cor dis sonte haustum Aorta in singulas corporiS par tes , Pulmonaria vero in pulmones diffundat. At Venae ad eum usum sectae sunt, ut Venae cavae truncus superior e supernis, inserior vero ab insernis corporis partibus acceptum sanguinem ad dextrum Cordis ventriculum transvehat: & Pulmonaria sanguine , cui e ramulis Arteriae ejus..dem
199쪽
x88 METAPHYare Tdem nominis prosunditur , sinistrum ventriculum
Haec igitur est sanguinis per universum corin pus circuitio . Uterque venae cavae truncus suis perfluum sanguinem, cui recens chylus admixtus est, in dexteram cordis auriculam, atque in anteriorem ventriculum vehit. Inde vero ex cordis
systole sanguis expellitur , & per arteriam pulmonariam in singulas pulmonum partes diffunditur : atque inibi respirationis ope praeparatus, &vitali aeris spiritu gravidatus per venam pulmo nariam in sinistram. auriculam, atque inde in posteriorem ventriculum reducitur ; unde tandem rursus in aortam pulsus ad singulas corporis par tes nutriendas distribuitur. Iam vero Corpus universum conflatur e Μusculis , Nervis , Fibris , vasculis sanguiseris aelymphaticis, Μembranis , Ligamentis, a quibus
artus continentur , & quorum implicatio toto corpore pertinet' ac tandem ossibus , quae mirabiles commissuras habent , & ad stabilitatem aptas, & ad artus finiendos accommodatas, & admotum & ad omnem corporis actionem. At Nervi omnes ab interna Capitis substantia originem repetunt , quod Cerebrum Cerebelluminque dicitur, atque a Μedulla oblongata & Spinati . Sunt autem Nervi partes albicantes , tere res instar filorum , oblongae , absque manifesto
cavo, quae ab interno capite egressae in omnes corporis partes pertinentes ad sensum , motum , & nutritionem destinantur. Is autem est omnium Nervorum ortus atqueeFordium. Cranii cavum substautia quadam molli
200쪽
P a s II. I 1ρ totum perfecte repletur , quae in globum anteoriorem, atque in posteriorem dividitur: ille major proprio vocabulo Cerebrum appellatur : hieminor Cerebellum dicitur . His autem anterius a Cerebro , posterius a Cerebello exoriens adnectitur Medulla quaedam oblongata, quae dum e cranio prodit , & vertebrarum Spinam ingreditur , Dinalis nomen assumit. Inde Nervi originem suam arcesssint . Duodeviginti enim Nervi, seu novem eorumdem pariae Medulla oblonsata proficiscuntur : quos vulgo duobus hisce veruculis comprehensos exhibent Phy.
Olfaciens , Cernens . Oculosquε --ns , P tiensque a clans, Abducens, Audiensque, rigansque. Loquensque.
Nimirum I. duo oss-ονii , dicti etiam praeessus
mammillares , qui inferius ex cerebri eminentiis, sive vorporibus striatis prosecti primum exiles , tum ad os eribrosum accedentes crassiores ac molistiores ad nasum pertinent, & in membranam narium cavernulas obducentem filatim distrahuntur. a. Duo optici , qui originem ex νbalamis siedictis xe oram opticorum originem ducunt, ac supra fellam ossis obamoidis aliquantulum secum adhaerent , tum disjunm ad utrumque oculum tendunt, illorumque globo inseruntur . 3. Duo ociauraem motorii, qui e basi medullae oblongatae exorti , ac in sex ramos divisi ad
q. Duo pubestes e superiori tarte medullae oblongatae prope cerebellum educti musculo oculi rotaleari laser tur. s. Duo