장음표시 사용
211쪽
2. O M E T A p R Ta IC λ Esallum , hominibus tamen necessarium esse arbitror . Quamvis enim conicientia nos docere viodeatur sensum esse , ubi nervo primum motus imprimitur : perverse tamen hinc colligitur Menorem nescio qua virtuali extensione . quam comis
atriniscuntur Peripatetici , singulis corporis parti bus praesentem in iis sentire , tum exterioribus objectis assiciuntur. Quis enim diceret suam ipsius Mentem , cum ope bacilli corporis alicujus duritiem , mollitudinem , fluiditatem experitur, in illius extremitate hujusmodi qualitates sentire Atqui si conscientiae testimonio standum lit, id nobis suaderi videtur. i Verum hujusmodi error f si eo nomine hanc animi persuationem vocare liceat J veluti natu
ratis est,& sapientissimae Dei providentiae subjicitur. Cum enim in corpore conservando insito appetitu Mens occupetur . si in cerebro sentire
sibi persuaderet; admoneri non posset , ut quae suo corpori nocent propulsaret , & quae con gruunt adscisceret. Puta si fixis oculis Solem intuentes , aut nullum doloris sensum , aut hunei in cerebro experiremur' oculis quidem consulere negligentes eos caecari destructo nervo pateremur,
Ita igitur nobiscum egit sapientissimus Deus, ut ibi externas res sentire nobis videremur. , ad quas Mimirum corporis partes illae appulerint : licet nisi motu ad cerebrum diffuso non sentiamus.
212쪽
De Imaginatione m Memoria .EAm nostrae Μenti facultatem inesse, ut abissentium rerum imagines , quas olim pra sentes habuit , iterum sibi repraesentet , intimo quisque sensu comprehendit . Haec Imaginatio Se Phantasia, quippe eorporeas rerum imagines &phantasmata Mens intuetur, dici consuevit. Mira sunt Imaginationis effecta tum quae inn-tis voluntate cum vigilamus , tum quae ipsa indivita per somnum produci solent. Plerumque enim non solum rerum, quas olim vidimus, imagines veluti in cerebro depictas intuemur, Verum etiam undique collatis partibus novas rerum sermas uobis exhibemus. Cum vero , ut ille ait , Somnia fallaci ludanν ιemeraria nocte , ea est Imaginationis vis, ut quae vigilantibus imaginatione assequi vix licet, vividis tanquam expressa colori. bus per noctem nobis obversentur . Etenim non modo hominum figuras , oppidorum situs , alia 'que oculis usurpare, sed etiam loquentium voces audire , ciborum sapores gustare , odorum suavitatem naribus excipere , corporumque duritiem , mollitudinem M. experiri nobis VIdemur. Ηeic autem quaerunt Philosophi, qua ratione externarum rerum imagines denuo Menti , ubi ipsi collibuerit, obversentur : & variae rerum formae veluti in scenam productae oratum prae
213쪽
gos ras TarM PIe AEbeant Menti spectaculum : cum res ipsae absentes neque eXternos sensus percellere, neque aliam in cerebrum mutationem inducere postlint. Plerique rem omnem aperuisse sibi videntur , cum Imaginationis vim repetant a quibusdam vestigiis, quae in eerebri substamia imprimunt fluidi nervet motus , quos antea externae res eX linearunt . Nimirum ajunt hujusmodi succum itaeerebri fibras sectere , ut sexus illius supersint vestigia: aut certos meatus peragrare , quos , si saepius permeaverit. , apertos relinquat . Atque hinc fieri aiunt, ut si eosdem poros subeat, aut per easdem inflexas fibras fuat , vestigia olim
impressa renoventur; ac Menti res, unde ea originem duxerunt, ad intuendum proponantur. i Hujusmodi autem succi nervet motus, quo po- fita rerum vestigia instaurantur, cum vigilamus , a Mentis imperio proficiscitur, quamvis nonnun quam ipsa inconsulta cieri solere experimur. Cum autem iopor corporis irrigat artus, Menti veluti quiescente, humor nerveus medullae cerebri partem aliquam confuse pererrat, quae, ceteriS col.
lapsis, liberum succo praebeat aditum. Hinc largior coena, secundi calices , atque id genus alia, quae sanguinem ad caput impellunt , insomnia,
serunt.' Ita sane serme omnes Imaginationis naturam plicant: adeo quidem , ut eam corporis prompriam esse adserere non dubitent: propriam corporis, inquam , non secus ac sensationes ipsae , quae licet Mentis attentionem postulant , a cor. pore tamen , motibus scilicet in ipso excitis ,
214쪽
P a R a . II. . aQ3Porro Imaginationem Mamoriae sedem esseajunt. seu resertissimum illud promtuarium, un. de Mens earum rerum ideas expromit , quae in cerebri tanquam eellulis reconditae jacent . Μ moria igitur quamvis Mentis actus est , quo pra
teritas coritationes ita revocat, ut earum notae ideae rursus sibi obverIentur: adeo tamen ab Im ginatione pendet, ut si rerum vestigia deleta sue. rint, earum reminisci nunquam possit. Non pauca quidem experimenta eam esse Me. moriae cum cerebro communitatem docent, ut si quo morbo cerebrum tentetur , immanem jacturam illa faciat. Fuerunt enim , quos ex gravi diuturnoque morbo infirmos tanta cepit oblivio, ut paternae domus, amicorum, & se I etiam nominis non reminiscerentur . Ipsa vero senectus quantum memoriae surripiat, norunt omnes, quiobus eum senibus versari datum est.. Iam vero haec omnia licet mire excogitata sint, atque Imaginationis Memoriaeque phaenomenis non modicam lucem afferant: tantum tamen his tribuendum esse duco, quantum solidis. simis conjecturis tribui solet. Multa enim sunt, quae nihil habent explorati . Nam xc quaenam erunt quasi signatag rerum species in cerebro . quae ita nobis dicto audientes sint, ut simul ae limus aecurrant/Quae vero possunt esse Asrais Karum, ut ajunt, notionum vestigia sa)Τ
215쪽
zo4 Μ ET A pHYst CAE2. Quid caussae est , quare Μens rerum imagines , quarum infixa cerebro sunt vestigia , sibi repraesentari velit, nisi ea ibi haerere noverit λquippe ignoti nulla cupido . Iam igitur ea meo
3. Qui fit, ut ea universa, quae ii praesertim
meminerunt, qui in aliquo majore studio & arte versantur, ejusmodi posuerint sua in cerebro vestigia , ut alia ab aliis non deleantur , neque aliqua confusione perturbentur λ4. Si Memoriae sedes ita in cerebro statuatur, ut impressa ibi vestigia praeteritas ideas vel inuti relegendas Μenti offerant : nulla amplius Menti , corpore seposito , suarum cogitationum me moria adjudicanda erit . Quem igitur cogitandi facultas quam initae cum corpore societati Mens acceptam non resert) ipsi praebuerit usum,s vi sua quae praeterierunt recordatione intueri non possit Τ Nulla quippe eruditione. informaretur, immemor notionum, quas olim habuit, licet ad perenne aevum cogitaret.
Quid igitur utrum capacitatem aliquam in animo Putamus esse, quo tanquam in aliquod vas ea, quae meminimus infundantur λ absurdum id quidem; qui enim fundus, aut quae talis animi fgura intelligi potest λ aut quae tanta Omnino capacitas Τ An imprimi quasi ceram animum putamus, & memoriam esse signatarum rerum.in
mentem vestigia Z quae possunt verborum , quae rerum ipsarum esse vestigia ὶ quae porro tam immensa magnitudo , quae illa tam multa possit effingere P
216쪽
retinere nequiret, nec judicia efformare, nec ratiocinando aliquid colligere possee. Quippe cum ad ultimum conclusion)s perveniret jam priorum propositionum oblita, num ex Iis sumtis recte conclusum sit judicare minime posset. Quamobrem illud a vero non abhorrere dixerim , quod Mens pm pria vi, non e corporis societate , suarum cogitationum memoriam habeat. At inquies, unde proficiscitur, ut Mens mem ria vacillet, cum cerebrum morbo aliquo corripitur λ Eadem ajo ratione , qua fit, ut Intellectui quasi nox quaedam offundatur , si quod cerebrum ferat insortunium: earum nimirum vi legum, quibus Meatis eornorisque societatem sa
pientissima Dei providentia moderatur.
217쪽
nostrae tum Naturae, tum proprieta. tum tam sedula inquisitio, atque investigatio, tanquam ad propositum finem contendebat. Quorsum enim per tinuis Mentis simplicitatem , ceterasque faculta. tes summa esse contentione assecutos in ejusque abditissimos recessus penitus aperuisse ' nisi ut ad Illius demum cognitionem, cui non originem modo , sed & sua omnia accepta refert , cujusque proprietatum consignatas notiones sensu intimo Mens persentiscit , veluti per gradus ascenderemus λQuamobrem ne quis non praeclare a nobis susceptam esse operam philosophandi arbitretur , Theologiam , quam Philosophiae universae fastigium jure dixeris , pertractandam e vestigio aggredimur . De Deo igitur, iisque Dei attributis, quae divinitatem pone sequuntur , quoad prospicere poterit creatae Μentis acies, cui splendidissimum Revelationis lumen non adhuc affulget , hac postrema parte disseremus . CΑἄ
218쪽
inamvis Deum esse adeo omnibus persuasum
- sit, ut haec sententia ex animo exuri non posse videatur : quoniam tamen nonnullos aut morum licentia atque effrenata libido , aut inanis quaedam ingenii ostentatio eo abripuit, ut divinitatem omnem funditus negaverint ; hinc primum omnium Deum esse demonstremus oportet. Qui porro infensissimi divinitatis hostes Gigantum more bellum Deo inserre ausi sunt , di versas iniere vias , suaque singuli fabricati sunt systemata . quibus Athei linus veluti Philosophi.
cum pallium indutus inceaeret . Hae autem Moctrinae supremo Numini adversa fronte oppositae, ad quatuor revocari potaut . . I. Prima est eorum , qui duce Democrito a atque Epicuro, res omneῖ . unde haec continetur universitas, nulla cogeu te natura , sed concursu quodam fortuito ex atomis effectas esse do .cuerunt. Neqtae enim divina opus esse sollertiιarunt, ut Mundus compingeretur , tum ut cetera omnia in dies producantur. Tamque eam rem facilem esse dictitant , ut innumerabiles natura Μundos effectura sit , essiciat, effecerit. Namque infinita vis atomorum , quae per interminatum nane volitabant, inter se cohaeres es , atque aliae aliaS apprehendentes , quemadmodum Mundum
219쪽
2og . METAPNTS CAEfabricatae sunt, ita novas gignunt rerum formas& figuras, si commoventur , componuntur , ac separantur.
II. Ab his parum dissentiunt, qui ad ἄλην, i
παθη τῆς υλης, materiam scilicet, eiusque assectiones omnia , quae rerum universitatem constituunt , retulerunt . Materiam nimirum unicam opinati sunt rem esse , quae vere subsistat, ce era vero quae in hoc Mundo obtinent, affectiones esse , 1eu temperationes unius materiae r inde gigni uni- Versa, quae fiunt , atque illue dissipata ac dita. tuta reVerti: materiam vero nullam subiro muta tionem, ut quae nec generata sit, nec corrumpi
possit, sed ab omni aeternitate exstiterit. Hujusmodi Philosophiam , quam 'lopallicam eum Cudwortho appellare licet, ante suam aetam tem apud aliquos obtinuisse resert Aristoteles , ejusque ducem Thaletem fuisse immerito accusat sa) potius enim Anaximandro impietatis hujus origo adseribenda videtur. Legatur Synopsis Historica . Quisquis tamen fuerit auctor , impia in Deum est , quem de medio tollit . .Ut enim recte concludit Cudruorthus b) cum hisce Philosophis id ratum esset, praeter materiam nihil ense , quod non generari & corrumpi queat ' tum
cetera omnia, vitam etiam, sensum, atque intelligentiam ad materiae affectiones pertinere: perspicuum est nullum eos Deum admittere, nisi qui e caeca materia ortus in eamdem aliquando revertapoisit.
220쪽
P A R. s m. 'III. Sequitur Hyloetoitarum disciplina, quibus
id nominis impositum est, ouia vitalem duntaxat materiam admittunt. Hi quidem , quorum princeps Strato Lampsacenus vulgo Phrescus nuncupatus, repudiata atomorum doctrina , cuilibet materiae particulae vitalem vim adjunctam esse opinatur. quae gignendi facultate praedita res omnes produxerit. Vita enim isthaec, qua materiae partes omnescientur, ejusmodi est, ut illius ope quaelibet mate. riae portio se ipsam fingere, atque in eas formas, quibus sua natura apta est & idonea, vertere possit rquamvis omni sentu destituta ad ea, quae agit . nunquam rationem aut consilium adhibeat. Cum igitur singulae materiae partes hujusmodi fictricem vitam contineant : non modo materia Solem , Tellurem , aliaque corpora fabricata est , verum etiam in brutis animantibus sensum , atque in hominibus rationem atque istelligentiam perserit. Stratonica haec doctrina, quae praeter materiam vitalem nihil in hoc Universo esse profitetur, Deum prorsus eliminat . Quippe eum Strato docuerit, ut
ait Lactantius sa), omnIa quasi sua sponte esse gen
rata , nullo set ce nec auctore, seu naturalibus odia
esse ponderibus oe motibus sb) , & cum negaverit opera Deorum se uti ad fabricandum mundum sc) , nullum equidem Divinitati locum reliquisse videtur. UL Ultima superest in Deum impietas, atque insania , quam Stoicae familiae alumnis a Zeno-aeis doctrina desciscentibus adscribit Cudruorthus. Tom. II. O Haec a) Lib. de Da Dei cap. X..'sbJ Tullius Lib. IV eadem. e. XXXIIL 6 Loc. est.