장음표시 사용
221쪽
Haec autem disciplina aspectabilis Mundi remopaginem corpus esse plantae aut arbori simile profitetur, quod moderatrix quaedam natura i colit , quae corpus totum artificiose , licet men. te ac ratione destituta , componit & ordinat .
Hujusmodi igitur vis veluti plastica , qualis in
plantarum aut animalium semine delitescit, certa& constanti lege materiam fingit: adeo quidem, ut quemadmodum in semine suturae plantae ratio omnis comprehenditur, ita quaeque effecit, quaeque effectura deinceps erat, materia genitrice nais tura imbuta compledieretur. Hanc propterea philosophandi disciplinam Cosmoplasicam Cudworthus appellat, a quo haec omnia hausisse ultro fatemur. Huc usque recensitae Veterum disciplinae, quibus Deum aggressi sunt, illud secum omnes commune habent, quod rerum universitatem a mainteria sensus ac rationis experte prosectam esse sta- ituunt. Materiam igitur ab omni aeternitate exinstitisse apud omnes receptum est. Verum quatuor, hujusmodi disciplinas illud dissociat, quod materia non eadem ab omnibus statuatur. Democriti atque Anaximandri dogma est, bruintam rudemque materiam, in qua nihil vitae sensusque inest, rerum omnium initium esse. At ille ab atomis concursu fortuito coalescentibus omnia repetit , vitam etiam , sensum, atque intelligentiam . Hic vero vitam omnem , sensum , atque intellioentiam materiae affectiones esse contendit.
Contra Stratonici , ac Pseudo-Stoici vitam quamdam fictricem , & percipiendi facultatem natura in materia insitam esse docent . Licet in eo secum discrepent , quod illi singulis materiae atomis
222쪽
PAR s III. 2II destitutis vitam attribuunt : hi vero
unam tantum in universa materia vitam esse aris bitrantur, Quamobrem ut impietatem omnem adversus Deum reprimamus , quatuor istas veterum disci. plinas a fundamentis usque convellemus. Ita igitur disputationem omnem partiemur. Demonstrabimus r. fieri non posse , ut materia ab omni aeternitate exstiterit . a. Motum materiae esIen-
tialem non esse . 3. Etiamsi materia ab aeterno, exstitisse statuatur , fieri tamen non posse , ut atomi rerum universitatem effecerint . 4. Vitam
atque intelligentiam cum materia connexam noni esse, neque, utcunque materia temperetur, ex ea
sensum & intelligentiam oriri posse . His porro constitutis argumenta proferemus, quibus Dei ex , sistentist persuadetur. PROPOSITIO I. Materia ab aeterno eri rise nequis. Demonstratur I. Quod ab aeterno ita exstitit,l ut nullam sui caussam habuerit ' idem natura sual exsistendi necessitatem comelectatur Oportet. Ρro priae enim exsistentiae rationem aliunde repetere non potest, nisi in se ipsiim eam comprehendat: nam semper fuit , nec quidquam aliud se ipso antiquius habet' suae igitur naturae necessitate ex sistat oportet . Atqui nullam exsistendi necessitatem Materia comprehendit. Ergo . Si materia necessario exsisteret, Μateriae notio haberi non posset , nisi ea reapse exsistere simul conciperetur . Atqui perfecta nobis Μateriae notio obversatur , etiamsi exsistentiam ab ea sejungamus . Quam igitur Materiae ideam habemus , illius exsistentiam non comprehendit . Ergo ad O a ma-
223쪽
,in METAPHTsICA materiae essentiam non pertinet , ut necessario extistat.
Sane quidquid exsistit, dum exsistit, non potest
non exsistere . Inde vero non sequitur id semper exstitisse , aut nunquam esse interiturum cujusmodi est ens , quod necessarium dicimus . Hoc enim tale est , ut ne concipi quidem nequeat , nisi reapse exsistere concipiatur. Atqui nihil vetat quominus concipiam materiam non esse , , Vel non fuisse, vel in posterum non sere . Ergo. II. Quod necessitate naturae exsistit , numeris omnibus absolutum ae persectissimum sit oportet. Id enim naturae necessitate exsistit, quod omnem σῶ ωναι essendi rationem complectitur . Nimirum immensum essentiae pelagus , quo redundat , in caussa est, quamobrem necessario exsistat. Et sane finse sis ens aeternum ac necessarium aliqua
perfectione destitui : iam facile esset intelligere aliam potentiorem caussam exsistere , unde illius persectionum desectus oriretur . At simul atqueens aliquod antiquius ac potentius adesse fingimus , hoc prohibere potuisse fateamur oportet , quin illud exsisteret . Non igitur necessitate naturae exsistit: quod est contra hypothesim. Ergo persectissimum est , quod exsistendi necessitatem complectitur. Iam vero brutam rudemque Materiam substantiam esse absolutissimam , quae nihil imperfecti .& vitiosi admixtum habeat, solus amens dixerit. Eam enim. stupidam ac rationis inanem statuunt Democriti atque Anaximandri assectae : & licet Stratonici ac Pseudo-Stoici vitam aliquam Materiae inhaerentem admittant; fingendi tamen dun-
224쪽
taxat potentiam huic attribuunt , omnem ver rationem , sensum , & consilium eripiunt . Qui igitur Materiae vindicant aeternitatem, ipsi eam imperfectam esse ultro fatentur . Ergo si imperinsecta, neque necessario exsistit: si non exsistit na
turae necessitate , non aeterna.
III. Aeternum est immutabile. Aeternitas enim componi nequit cum Successione . Atqui duratici Entis , quod mutationibus subjicitur , momenta atque intervalla complectitur, ut quae ipsius Entis vicissitudinibus innituntur . Nullam igitur subire
potest mutationem, quod aeternum est . Materia autem , qualem ipsi Athei comminiscuntur , perennes patitur vicissitudines . Ea enim in mille sese formas ex omni aeternitate vertisse , atque e varia ipsius temperatione universa facta esse dictitant . Μateria igitur aeterna esse nequit. PROPOSITIO II. Motus non es Materiae essen. talis. Demonstratur I. Universa corpora mutuo sibi resistere observamus : & pluribus experimentis aperte constat, corpora omnia aeque motui acquieti resistere : & determinata vi opus esse , ut ea moVeantur , aut consistant . Corpora ipitur
omnia resistendi vi praedita sunt . Atqui nam
virtus resistentiae non oritur , nisi a corporum materia, quae iners est. Iners autem est materia,
quia ad motum & quietem prorsus indifferens est. omni vi actuosa nudata , & cuicunque proprii statu mutationi resistit . Μotus igitur Materiae,
prout Μateria est, necessarius esse nequit. II. Certa naturae lex est, corpus omne in statu suo quietis vel motus constanter perseverare:
225쪽
aIψ Μ ET A p MYsIC A Eneque adhuc observare licuit corpus aliquod sponte sua ad motum prosiluisse , aut a motu destitisse . Quod quidem adeo constans est , ut si quam corpus aliquod mutationem subire videamuS , neque caussam deprehendere liceat , illud naturaliter fieri non potuisse fateamur . Si igitur Materia ab aeterno movetur, admittant o portet Democritici, aut motum sine ulla oriri caussa , quod est absurdum : aut aliam praeter Materiam naturam esse , quae sua emcacia inertem Μateriam agitare Valeat. III. Si motus ad Materiae essentiam pertineret , non posset motus Materiae non adjunctus esse . Nullae igitur Materiae partes vel quievi iassent unquam, vel quiescerent . Atqui si perenni motu cieretur Materia, rerum omnium initium,
qualem illam sibi fingunt Athei , esse non posset. Cum enim perpetuo motu Materiae partes omnes agitarentur, divulsae semper ac segregatae Munquam inter se cohaerere , nihil stabilitatis sibi comparare , nullum denique corpus conflare potuissent. Neque igitur quidquam generari, neque haec Mundi compago e ci potuisset . Ergo Motus non est Materiae epentialis. IV. Ut corpus aliquod moveatur non solum motum concipiat necesium est, Verum etiam Oportet , ut aliquo dirigatur. Atqui si Materiae eL sentia motum complecteretur , nulla fingi posset inratio, quare potius huc , quam illuc tenderet . Materia igitur quoquoversus aequaliter niteretur. Hujusmodi autem conatus non est, nisi persecti Lisma quies. Quod enim in omnes partes Materia aequaliter tendat, iuem est, ac si dicas. eam
226쪽
mobilem esse, aptam scilicet , ut quoquoversus sese moveat ; otiosam tamen plane quiescere .
Hoc sane argumentum fortasse Epicuro non latuit. Ut enim ipsius vim eluderet suas at NOS , quas.qualitatibus omnibus spoliaverat , insita gravitate donavit atque inde fieri docuit ,
ut per infinitum spatium jugiter suo deortum
pondere ferrentur. Verum homo acutus rem attulit plane commenticiam. Nam I. nullus superior atque ins rior locus in infinito spatio esse potest r quomodo igitur gravitate sua atomi descendunt , cum nullus sit medius locus, quem petere queant ia. Neque id , cujus caussa haec finxit , asi cuius est Epicurus. Gravitatem enim atomis imperti Vit , ut motus caussam aperiret . Atqui id tantum docuit, atomos propterea descendere, qui descendunt . Gravitas enim non est , nisi nil descendendi unde igitur hujusmodi nisus oriatur, explicandum erat Epicuro . 3. GraVitas , quae corporibus insita esse statuitur , centrum postulat , quo corpora ipsa se rantur . Quis autem centrum constituit Τ. . Ad libidinem fingitur haec atomis insita graVitas . Ex ostensis enim motus ad Materiae essentiam non pertinet. Gravitas autem non est, nisi peculiaris motus, quo Telluris corpora Ter ram petunt, quo Lunae aliorumque Ρlanetarum partes ad Lunam ceterosque Planetas tendunt . Neque igitur gravitas Materiae essentialis este potest: quamvis ad Mundi compagem constituen iam sit . necessaria.
227쪽
216 Μ ET A pHYsICAE PROPOSITIO III. suamυis Materia ab aerem. essentiali motu praedira exsitisse statuatur il fieri tamen nequis, ut inde mandus prodierit. Demonstratur Ι. Si atomorum per inane volitantium complexiones & copulationes Tellurem , Planetas, aliaque corpora effecerunt : id quidem proficisci potuit vel ex impussionis motu omnibus
atomis communi, vel ex mutua earumdem attrauctione. Atqui neutra haec hypothesis rerum uni. versitatem ab atomis consectam esie docere poterit. Ergo.
Non prima . Individua enim haec corpuscula impulsionis motu agitari statuitur . Sed mutuus hujusmodi conflictus , quo atomi aliae alias impellunt, nunquam faciet, ut atomi copulentur et sed potius, ut divellantur , aut si cohaeserint , iterum secundo adveniente impulsu dissocientur . Liquet igitur nunquam sore, ut atomi aliae alias apprehendant, atque ita continuentur, ut rerum formas & figuras essiciant si impulsionis motus ipss naturalis dicatur. Non secunda . Mutua enim attractio ad Materiae essentiam nihil pertinet . Nam si suapte natura insitam in se attractionem Materia habe, ret , nulla informis materia , nulla confusa atomorum farrago, nullum denique Chaos esse posset: quin etiam rerum universitatem , qualis in
praesens cernitur , ab omni aeternitate exstitisse oporteret. Attractio enim est commune illud vin. culum , quo materiae partes cohaerent: quo universa Mundi corpora veluti inter se apta & connexa certos motus constantissime conficiunt, atque ornatissimam hanc & pulcherrimam rerum uni-
228쪽
versitatu speciem constituunt . Vis igitur attractionis atomis insita eas turbulento motu agitari
Absurdus autem esset , si quis Materiam ab
aeterno attramone praeditam esse diceret : atque eam tum demum exseruisse contenderet, cum ad
res efficiendas veluti prosiluerit. Quis enim asse. qui poterit vim attractionis in sinu materiae deo litescentem, qua Materiae partes aliae alias non attrahant λNeque ab his difficultatibus sese expediunt DemocritIci, cum aiunt praesentem Mundum ex alio jam ditatuto enatum esse , atque illum ex aliis, qui deinceps interiere, prodiisse . Suis p tius opinionibus implicantur , & graviorem plagam accipiunt, ut leviorem repellant. Quicunque enim Μundi interitus esse nequit, si mutuam attractionem Materiae essentialem esse constituas ς dummodo aequalis intersit pmportio inter motum impulsionis, atque attrassionem. Fieri quippe nequit , ut materiae partes, quae naturali Vi commmune centrum petunt, ab eo divellantur. Quod si, ut liberalius cum Atheis agamus , attractionem ad Μateriae essentiam pertinere assentiamur: sua tamen im caussa eadunt . Aut enim vim atomorum in infinito inani volitantium immensam esse statuunt: aut ammos numero circumscriptas per finitum spatium vagari tuentur. Atqui , quaecunque sit hypothesis, rerum universitas effli non potuit , etiamsi ab aeterno Materiae insita sit attractio. Ergo .
Nam I. Si tum quod ad spatium , tum quod ad materiam attinet, finitum esse dicatur Chaos:
229쪽
218 Μ ET A PMv s Ie A E Fmutua attractione ita agerentur atomi, ut omnes
undique medium spatii locum capesserent: atque aliae alias deinceps apprehendentes inter se junis ctae permanerent. Unicam igitur massam , eam isque immanem & sphaericam effingerent . Nullus igitur Mundus varietate corporum ornatus ex finitis atomis oriri potuisset. U. Sin autem Chaos infinitum esse statuant
Athei, nullo quidem consilio plane ipsi definient,
quidnam attractio atomis naturaliter insita efficere potueri P. Quin etiam licet atomos ita secum consociatas esse dicas , ut Planetas aliaque corpora ei sermaverint ' nunquam tamen fieri potuit, ut Planetae sive interiori ipsorum gravitatione, sive exteriori aliorum corporum impulsione suas sibi conversiones compararint . Si enim ordinatos Planetarum motus conside
remusri plane constat eos hujusmodi cursus suapte vi arripere non potuisse : sed divinae duntaxat potentiae opus esse . Singuli suum habent centrum , quod constanter respiciunt , cum quisque peculiarem conficiat orbitam . Eos cravitatione centrum petere & proportionatam impulsionis Obliquae quantitatem accepisse videmus , quae respondet piojectioni ad tangentes orbitarum . Compositus hic motus, qui ex attramone & projectione simul conjunctis enascitur, eas circulares aut ellipticas orbitas definit , quas circa Solem Planetae, & circa primarios Ρlanetas secundarii
consciunt . Gravitas enim facit , ne a centro aberrent , impulsio vero, ne centrum petant. Jam vero etiamsi statuatur attractionem Μateriae essentiae propriam & peculiarem esse : una
230쪽
PARs . III a sti tamen attractio caussa esse nequit , quare Planetarum motus exstiterint. Μutuae enim attractionis vis emcit, ut Sol trahat ad se Planetas, &vicissim ab ipsis trahatur , Planetae vero suos satellites. Una igitur attractio ab impulsione sejuncta motum ipsis impertiri non potuit. Impulsionis autem motus undenam oriri potuerit , ne divinari quidem licet Atheis. Ergo.
Neque caussam aperire poterunt Athei, quamobrem non unum sit attractionis centrum , sed circa Solem Planetae revolvantur: & Tellurem, Jovem, & Saturnum alii minores Planetae comitentur , quorum unusquisque circa primarium suum circumvolvitur. Aut cur Stellae fixae e dem, qua cetera corpora , attractionis vi praeditae nullas
circa aliquod commune centrum conUersones conis
ficiant. Licet igitur infinitum Chaos suisse detuo Atheis; ex infinitis tamen atomis Mundus oriri
non potuit. PROΡOSITIO IU. Materiae repugnat 'loxo tarum Visa : neque ex ea Sensui atque Intellia. gentia oriri potest . . Demonstratur pars prima Propositionis. I. Vi tae nomine , quam Materiae instam esse docent Stratonici ac Pseudo.Stoici, intelligunt interiorem vim atque emcaciam, qua ex seipsa sese movendi ac fingendi potestatem habet Μateria. A, qui huiusmodi facultas Materiae prorsus repugnat. Ergo. Nam I. Inertia, quam Materiae inesse omnes experimur, & quam ipsi propriam & peculiarem feste superius ostendimus , componi nequit cum motu Interiori & proprio . a. intus a se in seipso adctio est intima atque immanens . Atqui