Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

22o Μ ET PHYs ea Thujusmodi actio Μateriae vires plane meedit . Quaelibet enim illius pars in aliam agere potest: at in seipsam non potest . Hylmoitarum igitur vita abhorret a Μateria. II. Vita isthaec , qualem Hyloetoitae comminiscuntur , ejusmodi est , ut ea nihil absurdius' fingi queat. Eam enim conscientia & perceptio. ne destitutam esse docent : at eam omnium sapientissimam haberi volunt ; nullam quippe Μateriae partem esse aiunt, quae non accurate te.

neat , quibusnam rebus apta sit aut inepta, quidve facere vel serre queat . Quis autem haec secum pugnare non deprehendit λ Scientia enim atque istelligentia esse nequit, quae sensus expers sit , nullamque eorum , quae agit , consesentiam habeat.

Propositionis pars altera ex iis abunde liquet, quae disseruimus , cum Humanae Μenti simplueitatem vindicaremus. PROPOSITIO U. Dei risissentia demonstratur. Atheorum copiis profligatis age nune argu. mentorum aciem , quae Deum esse ostendunt , instruamus. Ea porro in tres classes dispertiri possitnt. Vel enim ex omnium gentium consen. tu colliguntur, 3c Moralia nuncupare licet e vel

ex Universi fabricatione, ordine, & finibus, quae P, siea dicimus: vel tandem ex solidissimis Philosophiae principiis , quae Metaph ca appellantur. A postremis exordiamur. AR.

232쪽

r. Λ B omni aeternitate aliquid exstitisse opor-.t ac tet . Atqui quod suapte natura ab omni aeternitate exstitit ' idem exsistendi necessitatem complectatur oportet . Quod autem necessario exsistit, persectissimum est. Ab omni igitur aeterinnitate exstitit Ens persectissimum , quem Deum appellamus.

Hoc sane argumentum αποδι- κον demons

1 -m esse solus amens inficias iverit. Quod enim ab aeterno aliquid exstitisse oportet, Athei omnes consentiunt, qui ad ravim usque inclamant , Enihilo nihil. De quo autem cum ipsis nobis est disceptatio , id scilicet est , cujus illud naturaest, quod ab omni exstitit aeternitate . Atqui

ludibrium omnibus debent Athei, cum materiam rerum omnium vilissimam, atque ab omni parte impersectam, ab omni exstitisse aeternitate effutiunt . Eam enim nullam exsistendi necessitatem comprehendere , & perennes subire vicissitudines superius demonstravimus. o II. Nobiscum Athei consentiunt, non omnia, quae hodie obtinent in rerum universitate , ab

aeterno exstitisse: sed aliquid suisse, unde reliqua prodierint . Atqui quod ceteris omnibus initium dedit , persectissimum sit oportet, ejusque natu

ras , ut universas τῶ essendi rationes complectatur. 'Ergo. Caussa enim suo effectui excellit ' neque effectus esse potest causiae suae viribus & facultate

prae

233쪽

praestantior. Fuit igitur ab aeterno Ens aliquoὰ persectissimum , cui originem suam universa acis Ceptam reserunt . Hoc autem Ens Materia esse Nequit vita enim, sensus, atque intelligentia , ab eo, quod vita, sensu , atque intelligentia ca. ret, fluere non potest. III. Aut aliquod Ens aeternum, immutabile, atque independens: aut mutabilium Entium infinita series statuitur oportet . Atqui hoc alterum repugnat. Ergo. Nam I. infinita isthaec contingentium series

nullam extrinsecus caussa' habet, unde exsistat . Ea enim ex universis rerum naturae Entibus componi statuitur, quorum alia alia ab aeterno proinduxerint , & quae omnia nullam primam caussam agnoscant. Neque interior aliqua exsistentiae causita fingi po est . Nullum enim necessario exsistit e sed oinnia ita comparata sunt , ut alia ex aliis pendeant. Tartes igitur, unde tota series conflatur , exsistendi necessitatem non comprehendunt .

Ergo & ipsa series ea destituitur . Quod autem necessario non exsistit, ab alio pendet , ur exsistat . Repugnat igitur infinita contingentium series , quae suae originis caussam excludit. 2. Si haec contingentium series finita esse statuatur , eam profecto neutiquam admitti posse fatentur Athei . Atqui infinitas, quam huic adscribunt Athei, nihil suffragatur' quin imo ma gi β, magisque illam repugnare arguit. Ergo . Singula enim Entia, quae feriem constituunt, sufficienti exsistentiae ratione destituta , hujus prosecto indigent. Infinita series statuitur : indigentia situr in infinitum crescit : nimirum infinita vi opus

234쪽

opus est , cui exsistentiae rationem reserant acis

ceptam .

3. Quaevis Entia, unde infinitam seriem coalescere comminiscuntur Athei, ita sunt, ut olim praesentia fuisse, & nunc praeterita esse jure quis dixerit. Atqui quod praeiens fuit, ac praeteriit, prioris & posterioris differentiis, temporis nimirum intervallis subjicitur . Id autem cum infinitate atque aeternitate componi nequit . Infinita igitur contingentium series , quae ab omni aeternitate exstiterit, plane repugnat. 4. Infinita contingentium series, quam statuunt

Athei, id profecto efficit , ut nihil in rerum

universitate naturae necessitate exsistat. Iam veros nihil necessario exsistit, aeque fieri potest, ut nihil ab aeterno exstiterit, quam ut mutabilium Entium series exsistentiam acceperit. Qui igitur factum est , ut haec Entium series ab aeterno potius fuerit, quam non item Θ Id ab exsistendi necessitate proficisci non potuit; haec eni in nusquam est. Neque casu aut fortuna id fieri potuit ;quippe vocabulum istud speciosum est , at nihil significat. Neque tandem alicujus Entis opus esse potuit; nullum enim antehac exstitisse statuitur. Nihil igitur in causa fuit, quamobrem illa Entium contingentium series exstiterit. Quid autem absurdius fingi potest . quam nihil aeternae Entium exsistentiae caussam esse λ omnino igitur

Diuiti os by Corale

235쪽

ARGUMENTA PHYSICA.

I. T TNiversa Mundi compago ex innumeris paristibus inter se connexis & aptis componitur' quarum singulae eo artificio disoositae inter se cohaerent ad permanendum, ut nihil ne excogitari quidem possit aptius . Atqui infinitarum

partium ordo , proportio , consensus , ut unum perfectum atque harmonicum conficiant , unius Intelligentiae, consilii, atque artis sapientissimae opus esse potest . Intelligentissima igitur Mens exsistit , cujus consilio & arte rerum universitas condita est.' Et re quidem vera etiamsi statueretur materiam ab omni aeternitate exstitisse, eamque motu percitam fuisse; nunquam tamen inde mundus sine tanti operis architeEto prodire potuisset. A- tomi enim ut ut innumeris copulationibus secum consociari possint , fieri tamen nequit , ut ordinatam coagmentationem ipsae per se constituant.

Nam partium ordo ac proportio infinitis caussis exciderς potest. Atqui ubi totius proportioni ac symmetriae Infinitae deordinationis caussae adversantur , ibi sapientissimae Mentis potentia adsit portet, quae ordinem constituat, & constitutum moderetur. Ergo. Summam equidem prae se serret insaniam , qui Homeri aut Virgilii carmina ex innumeris litterarum formis sine ulla arte digestis prosiluisse arbitraretur . Ita sane sollemnia insaniunt Athei , cum praesentem mundum ex atomis rationis expertibus effici potuita effutiunt. In hanc rem digna sunt, ut legantur quae fuse, di L

236쪽

Pasta III. 22s disputat Tullius , unde nonnulla in imam pagunae oram rejecimus sa . II. Quodcunque ad propositum finem dirigitur intelligentis caussae effectus est . Atqui sinuulae ihujus u iversi res ad cortum quemdam finem destinantur . Intelligentem igitur caussam, a qua

prodierit, prae ens rerum universitas arguit.

Hujus quidem argumenti vim, nisi plane plumbei sint , deprehendant oportet Athei . Nulla enirn caussa propolito fine agere potest , nisi quae probe intelligat, quo pasto singulae res fi Tom. IL B gi

a, De Nat. Deor. LV. N. eap. XXXVII. Hic ego non mirer esse quemquam, qui sibi persuadeat, corpora quaedam solida atque individua. vi &gravitate ferri , mundumve essici ornatissimum,& pulcherrimum ex eorum corporum concursione

fortuita λ Hoc qui existimat fieri potuisse , non intelligo , cur non idem putet , si innumerabiles unius , & viginti se aci litterarum vel aureae , vel quales libet aliquo. conjiciantur, posse ex his in terram excussis annales Ennii, iit deinceps legi possint , essici: quod nescio an ne in uno quidem versa possit tantum valere Drtuna . Ibid. cap. XLIV. Haec omnis descriptio siderum atque hic tantua caeli ornatus, ex corporibus huc &illuc casu , & temere concursantibus potuisse eia fici , cuiquam sano vitari potest Z aut vero alia

quae natura mentis , & rationis expers , haecessicere potuit , quae non modo. ut fierent , ra

tione eguerunt, sed intelligi qualia sint sine summa ratione non possunt λ

237쪽

. 226 META PHY area Egi ac temperari , tum mutua inter se consensio. ne respondentes consociari debeant, ut ad finem, cui intenditur, universae conspirent . Unde fit,

ut quo pluribus partibus , iisque vario inter se nexu compositis opus aliquod coalescit, eo prae. stantior artificis sapientia resplendeat . Caussam igitur intelligentem postulant quaecunque certum quemdam finem praeseserunt . Iam vero in praesenti rerum universitate nihil est , quod tuum usum non habeat. Singulae quaeque res singulare systema constituunt , quod ampliori systemati ar. Etissimis vinculis adnectitur, idque etiam ad ma.

gis commune systema conflandum destinatur adeo quidem , ut horum omnium systematum coagmen ratio hanc, in qua versamur, universitatem conficiat Longum sane esset per rerum naturam vagari, ut rerum incredibilem multitudinem, inis satiabilem varietatem , aptissimam fabricationem Contemplemur; easque adeo affabre inter se conjunctas inspiciamus , ut earum quaelibet suum habeat finem, omnes vero ad unum singulis communem referantur . Legi possunt Gulielmus De- rham , ac Nimentitius, qui dedito studio hane sibi exornandam materiam susceperunt e neque praetermittatur Tullius in Lib. II. de Nat. Deor. His vero inspectis quo dementiae vocabulo appellandi nobis erunt, qui concursum fortuitum, cae.

cam necessitatem, stupidam naturam rerum omnium

Caussam esse inepte garriunt λ Ρerabsurdi quidem

sunt, cum oculos ex. gr. aures , pedes &c. non

ideo factos esse blaterant, ut iis videamus, am bulemus: sed iis casu effectis sortuitam exterien-

. tiam

238쪽

P κ R et ' rIIr - ' Min etiam docuisse, cuinam usui possent ejusmodi membra destinari sa).- III. Multarum partium systema, quarum aliae alias gradatim excedunt, nili ab intelligenti cauusa efformari non potest . Atqui varios in hdc

mundo rerum gradus conspicimus . Apparet igia. tur intelligentis naturae ratio. Diversas sane virtutes ac persectiones per universas res dispersas deprehendimus, ita tamen ut Ρ a .' sin- a

a) Anilem hanc fabellam prosequitur Lucret. Lib. IV. v. 82I. Ilitiis in his rebus vitium vehementer, o illum

Effugere errorem , vitareque praemeditator, Lumina ne facias oculorum clara creata,

Prospicere ut possimus: m ut proferre υias Proceros passius, ideo fastigia possWSurarum , ac seminum pedibus fundata psicari:

Brachia tum porro validis ex apta lacertis e , manusque datas utraque a parte mimuro , Ut facere ad vitam possimus , quae foret usus . Cetera, de genere hoc inter quaecunque pretantur Omnia pereersa praeposera sunt ratione. Nihil ideo quoniam natum es in corpore, ut mei Possiemus : Ied quod natum es, id procreat usum. ι fuit ante videre oculorum lumina nata Nee dictis orare prius, quam lingua creata es, Seci potius longe linguae precessit origo Sermonem: multoque creatae Junt priux aurex, suam sonus es inadisus: omnia denique memin

bra , . .. . .

rate isere, ut opinor, eorum quam foret UM. Haud igitur potuere utondi crescere caussa.

239쪽

a 23 METAPHTa est singulae eertis quibusdam veluti gradibus intesse distent . Atque ut in hac , quam incolimus Tellurem , immoremur : prἱmo sese nobis offerunt , quae omni achivitate carent r tum sequuntur quae Vegetantur , quae nascuntur, quae cremseunt , quae vivunt : haec deinde excipiunt animalia, quae se movent ac sentiunt: ac tandem,

qui iis longe praestant , agmen claudunt homines , qui praeter vitam ac sessiim ratione atque intellisentia valent . Unde porro isthaec rerum gradatio λ Nisi supremam Μentem concipias, nullam invenies causiam, quae suis quasque res circumscripserit limitibus. IV. Quae diversis viribus instructa perpetuo

conflictu secum agunt , caussae potentioris auxilio indigent, ut consistant. Atqui perennis dive sarum virium conflictus inter mundana corpor obtinet ' circulari enim motu agitantur , qui ab attrahente atque impellente vi componitur . Vi.

rium igitur quantitas ex perenni conflictu sensim amminuatur , ae directio paullatim immutetur oportet. Quamobrem , observante Newtono Phy. ficorum facile principe , supremae Caussae potentia opus est , quae vires apte dispertia, , detri. menta instauret, ae directionem incolumem servet. V. Quae multis diversisque modis esse possunt, ut hoc potius , quam alio pacto sint . caussam exposcunt , quae eorum modum definiat 4 Atqui corporum eaelestium distantia , motus , conversiones, vicissitudines ejusmodi sunt, ut in numerabiles modos subire possint. Suprema igitur Mens exsistit, quae in numero, Pondere, oe mensura omnia constituit. ARae

240쪽

I. AT Gla gens es , ut Tullii sa) verbis uta.

a. i mur, neque tam immansueta , neque tam fera , quae non , etiamsi ignoret qualem habere Deum Meeat, tamen habendum seiat. Haec autem communis universis nationibus animi persuasio

manifesta ipsius naturae vox est shὶ . Ipsa igitur natura Deum exsistere docet. Quod vero universorum animis insedit Dei notitia, ex historicis monumentis abunde liquet. Nullam siquidem nationem olim exstitisse scimus , quae Deum non agnoverit se) . Quin de

a) De Leg. Lib. I. cap. VIII. . b) in m m seito Tullius De Nat. Deoν. LI. II. Cap. II. Nisi id cognitum comprehensumque

animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret , non confirmaretur diuturnitate temporis , nec una cum seculis aetatibusque hominum inveterare potuisset. Etenim videmuS ceteras optoniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. c) Plutaresus advers. Colotem Epicur. Si te ras obeas, invenire possis urbes muris, litteris , regibus, domibus , numismate carentes , gymna storum & theatrorum nescias. Urbem vero templis diisque carentem, quae precibus , iureiurando , oraculo non utatur, non bonorum caussa sacrificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquam vidit. sed sicilius urbem condi sine solo posse puto , quam opinione de Diis penitus sublata civitatem coire aut constare.

SEARCH

MENU NAVIGATION