Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

aueo METAPHYsr CAEronem sa) in eo totus est, ut ostendat ex phκη-ca ratione magnam fluxisse Deorum multitudinem, qui induti specie humana fabulae Poεtis suppedi-raverunt, hominum autem vitam supersitione omni refeUerunν. Id autem postquam Cleanthis & Chrysippi verbis' explicaverit, tandem perorat : Videinti e igitur, ut a P scis rebus . . . tracta ra tio si ad commenticios o solos Deos λ Tum deinde subdit: Sed tamen bis fabulis spretis ac repudiatis, Deus pertinens per naturam cuiusque rei , p r terras Cerra, per maria Neptunus , alii peradia poterunt intelligi. Verum Stoicae hujus interpretationis levitatem di ipsi veteres deprehenderunt . Idem enim

Tullius sis Cottam Balbi disputationem refellen

tem inducens deridςt eam Stoicorum, de Diis sententiam. Cum enim, ait, fruges. Cererem vianum Libertim dicimus I genere nos quidem sermonis utimur usitato. Sed ecquem tam amentem esse Putas, qui illud, quo vescatur, Deum credat esse Deinde longe serpere hanc Stoicorum sententiam subngctit. Si enim Luna Dea es ergo etiam Lucifer , ceteraeque errantes numerum Deorum obtinebunt ' igitur etiam inerrantes . . . suod nubes retuleris in Deos ' referendae certe erunt tempesares. Ergo imbres, nimbi, procellae , turbines Dii putandi.

Iamdudum ante Moshemium praestantissimi Reip. Christianae vindices ac potissimum EusebiuS a) Lib. II. de Nat. Deor. cap. XXIV.

b Lib. III. de Nat. Deor. cap. XVI.

a ia

272쪽

P A R s III. 26I . bius sa) binas expositas sententias veluti irritos Idololatriae conatus, quibus Deorum cultus sinistineretur , solidissimis argumentis everterant . Ipse enim ait id primum Ethnicos commentos esse, ex eo nimirum Polytheismum suam arces sere originem , quod Ens infinitum neque unius nominis ambitu concludi, neque sub una eademque imagine posset apte describi . Hinc universa Numina nihil prorsus esse docebant , nisi meras Oees , quae aliquam ex divinis persectionibus des nent. Verum si ita se res habeat, cur tam accurate apud ipsos Deorum contexuntur generationes λΝum quia divinae proprietates aliae ex aliis pro creatae sibi invicem successerunt λ Praeterea undenam repetendas censebimus lites , discordias , graVesque contentiones, quae inter Numina excitatae quandoque non sine vindice poena compositae sunt Τ An ex eo , quod Dei attributa magno veluti turbante tumultu acerrime inter se depraeliantur λ Tandem quisnam impudicos amoreS, totque amantium iras in caelum invexit ΤNempe persectissimi Entis persectiones mortalium vitiis foedissime commixtae, inde turpiter commaculatae discesserunt.

Sed quoniam Ethnica superstitio nihil hic diffindere poterat, aliud excogitavit systema, atque allegorias veluti caecas nubes suis fraudibus objecit. Nimirum Deos omnes non esse, nisi rem naturae elementa, ut Stoicorum fert sententia.

At impiam prorsus esse symbolicam hanc Theo

Praepar. Evang. Lib. II. γ III.

273쪽

*6a MET A. PHYS IC A Elogiam advertit Eusebius. Ita enim sagulae res Creatae, atque inanimae , Creatore veluti e sua sede deturbato, . illius in locum successissent , aedivinos sibi honores vindicassent . . . Quamobrem ut Polytheis mi exordium statuatur, non unam invectae πολυθεοτητος s Deorum multitudinis ) causiam esse dixerim : sed partim ex depravatis animi cupiditatibus. partim ex confictis Ρoetarum fabulis , partim denique ex populi favore, qui primos urbium conditores , aliosque heroas sacro ritu coluit, & honore Deo. rum costasecravit, illius origo repetenda videtur . Et sane plerosque Dpos, quos Veteres coluerunt, homines suisse, aperte ostendunt , quae de rebus ipsorum gestis memoriae mandata accepimus am id adverterat Tullius ta). Si scitari vetara , m ex his ea , quae scriptores Graeciae prodiis derunt , eruere coner : ipsi illi majorum gerulum dii, qui habentur, hinc a nobis prosilli in eaelum

reperientur . . . . . O . .

Verum quaecunque superstitiosae πολυ&στη c

i Deorum multitudinis ) apud Ethnicos origo

suerit qui μονώσεως sive unitatis charactere divinitatem exspoliaverunt, potissimum recensendi sunt ii, qui duas naturas originis expertes , alteram bonorum omnium, alteram malorum sontem profitebantur. Impia hujusmodi dogmata, quae main gno Ecclesiae detrimento Μanichei , ac Marcionitae gisseminarunt , longe antiquiorem aetatem praeses erre in explorato est apud Eruditos . Plu-

sa) Lib. I. Tuscul. cap. XIII.

274쪽

PAas III. 2Otaretius quidem Chaeronensis sa) eam opinionem, quae duos esse Deos perhibet , quasi contrariis

deditos artibus, quorum alter bona , alter mala opera conficiat , vetustissimam esse ait : atque tale tum Persarum Magos, tum bonam Graeco

rum Philosophorum partem adhaesisse arbitratur. Nonnulla in hanc rem diximus in Historica senos ; & Platonis systema, cui potissimum hane sententiam adscribere contendit Plutarchus , ibi indem delibavimus. Illud igitur planum modo iaciendum superest,

unum tantummodo, non plures esse Deos. Id autem facile essici potest . Quae enim argumenta Deum esse evincunit, eadem non uno plures poste Deos esse demonstrant. PROPOSITIO. Deus unus es. Demonstratur I. Quod ab aeterno exsistit, naturae necessitate exsistere superius docuimus. Atqui ab exsistendi necessitate unitas Entis , quod necessario exsistit, aperte colligitur. Ergo. Nam I. Omnis exsistentiae varietas ab ext

riori caussa proficiscitur, a qua Ens pendet, qua lis nimirum est ipsus caussae essicacitas . Atqui quod necessario exsistit, suae exsistentiae rationem in sui ipsius essentia complectitur. Exsistendi igitur necessitas simplex est, & cujuslibet varietatis

experS. Ergo unum omnino est , quod necessitate naturae exsistit.

a. Quod naturae necessitate exsistit , non modo ita est , ut qualemcumque , unde pendeat , caussam excludat' verum etiam ut cujuslibet rei

275쪽

non exsistentia postibilis sit, neque repugnet. AN qui quodcunque ita concipi potest, ut fieri possit, quominus cx1istat , necessitate naturae non exsistit. Necessariae igitur exsistentiae ratio unitatem Entis, quod ita exsistit , secum complectitur s ΙΙ. Quod necessitate naturae exsistit, infinitum est ac persectissimum. Si plures igitur essent Dii, plura essent perfectissima. Id autem prorsus reis pugnat . Ergo. . Nam I. infinitum omnem τῶ ε ι is egenisi plenitudinem complectitur . Atqui universa ἐντατι ι entitas in uno duntaxat contineri potest. Ergo . Entia quidem contingentia multiplicari possunt , quippe singula certos quosdam entitatis gradus complectuntur. 2. Haec Entia persectissima utcunque differrent. Singulis igitur inesset , quo alia destituerentur. Atqui quod Deo proprio m est, persectissimum esse oportet. Ergo quodlibet illorum absoluta perfectione carebit. g. Omnes illi in unum eollecti & coagmentati Dii aliquid melius ac perfectius efficient , quam singuli . Quare quilibet eorum persectissimus non erit' neque igitur Deus. ΙΙΙ. Deus ejusmodi est, ut omnia possit , atque a nullo pendeat. Iam si duo essent Dii, aut alteruter alteri praecelleret, aut neuter ab ali ro penderet . Si primum sumitur ,- horum ille DeuS erit, qui eminet, excellitque alteri ..Sin postremum, nullus estet omnipotens ' neque igitur Deus.

IV. Si uno plures Dii sunt admittendi , intaniti

276쪽

Palla III. an niti potius , quam certo numero circumscripti sint oportet . Divinitati enim repugnat quod cunque finitum . Aut igitur unus Deus est: aut si numerus divinitati convenit , is infinitus sta

tuendus est . . i. in

V. Massimum unius Dei argumentum est intimum illud ac tacitum testimonium, quod suus 'cuique dicit animus , licet vanis Deorum superstitionibus occupatus. Id Ethnicis primos nostrae Religionis vindices obiecisse accepimus, eo nimirum ipsos instinctu naturae ferri , ut unicum' Deum sponte faterentur . . udis vulgus, ait Mi nutius sa), cum ad caelum manus tendunt , ni hil aliud, quam Deum dicunι: Deus magnus

es , m Deus verus es s Deus dederis. Ideo ipsa veritas, ut Lactantii sh) verbis utamur

cogente natura , etiam ab invisis pectoribus erum.

VI. Quid quod & nationum omnium consensus Deum unicum es e praedicat. λ Ipsos enim Ethnicos, quamvis insana Deorum multitudine abundaVerint, unum tamen summumque Deum a ceteris omni hus minorum gentium Diis distinxise quamplures veteres , ac recentiores demonstraiunt ej. Cujus quidem rei argumentum est, t a) In Octavio . b) D in. Insit. Lib. II. cap. I. c) fugusinus quidem contra Fausum Manisb. I b. XX. cap. 19. id admerterat : Distat Faustus ,

vel potius illi, qui ejus litteris delectantur, Μοψ

277쪽

166' METAPHYsIC Allest , tum quod vulgares precandi atque obteis standi formulae Iovem aut Deum a eeteris Diis distinctum praeses errent: tum etiam quod Iupiter sive supremus Deus bominum , divumque prae passim salutaretur. Atque id tam multis . tam docte prosecutus est Cud orthus, ut velle ceteris , sibi certe persuasisse videatur sa). Quae hactenus argumenta protulimus, ut uno ζlures non esse Deos demonstrant , ita praeteronum auctoremque boni Deum , malum an rum malique principium Prorsus oppugnat. Verum malistas, qui bina nimirum principia tuentur , singillatim refellere juvat.

I. Si duo essent Dii inter se dissidentes ticontrarii , id sane obtineret , ut aequalis esset amborum tum vis , tum imbecillitas . Infirmus quidem ac imbecillis uterque ' cum nec bonus mali conatus cohibere , nec malus boni artes vincere posset. At iidem sortes ac virtute praestantes o Bonus enim sese tueretur , quamvis re

narchiae s unius nimirum summi Numinis cultus inionem nos ex gentibus non habere, sed gen.

tes non usque adeo ad falsos Deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius veri Dei, ex quo est omnis qualiscunque natura. Tum ει Max M serius Differt. I. In hoc leges ubique terrarum atque opiniones convenire videbis , Deum esse unum , Regem omnium & patrem . Multos additos esse Deos alios , qui supremi illius filii sint, & quasi in' imperio collegae. sa) S i. Inteli. Cap. IV. XVI. seqq.

278쪽

P A. R a III. . . 26 pugnantem pateretur malum : is vero nihil periculi ab inimico bono sibi metuens illius ope

ra subvertere conaretur . . Atqui horum neutrum salvo divinitatis jure ac nomine admitti potest. Ergo. II. Μalum pDscum ac vitium non est natura aut substantia quaedam , sed naturae accedit , eamque corrumpit . Atqui Deus malorum omni

um auctor sub anime malus esse perhibetur a Dualistis: & talis, ut nihil boni admiratat' ejusmodi igitur est, ut nihil sit . Ergo re

pugnat, ut Deus natura malus exsistat .. Neque hujus argumenti vis elevatur, si Deus malorum auctor relate duntaxat malus esse dicatur. Naturale enim studium, quo Deus iste bomines perdere, ac malis asscere tentat, ad ipsius essentiam pertineat oportet . Nimirum natura comparatus est, ut omni malorum genere. alios

pessumdet. Atqui quod essentia sua malum est , subsantive quidem malum est. Ergo.

Da Disiuis .intributis. Communis est illa apud Theologos Divinarum proprietatum divisio in P sicas& Morales. Ad primum genus revocant ea attributa , quae veluti formae divinae substantiae inhaerent, quae Dei ut Entis a se propria sunt, ac peculiaria , quae tandem ipsi ut spiritui supremo conveniunt.

279쪽

268 . Μ ET A pH v sIC A EAd alterum autem , quae ut primae omnium caussae adscribuntur : ea nimirum sunt ipsarum Dei proprietatum m nisestationes.

De Dei Gmplicisate. PRima inter Dei proprietates sese nobis offert ipsius Simplicitas . Simplex porro dicitur quod caret compositione & partibus, quae nexae invicem , & conjunctae unum aliquod emciunt . Quadruplex Compositum distingui in ontologicis diximus. Totidem modis Simplex dicitur . Cujusmodi igitur Deus simplex sit, discutiendum. PROPOSITIO I. Deus non est corporeus: P siacae n mirum , O Mathematicae compositionis expers es. 'Demonstratur I. Pars natur prior est eo, quod partibus componitur. Atqui nihil Deo antiquius esse potest . Cum igitur corpus partibus constet, corporeus Deus esse nequit. II. Ea est divinitatis excellentia , ut Deo ne

fingi quidem excogitarique possit aliquid persectius . Atqui si Deus compositionis , & partium expers non esset , Deo aliquid persectius esset .

Ergo oomnis quidem compositio 'duabus saltem reribus absolvitur, quarum alterutra neque est alia,

neque ipsum compos rum. Atqui quod composito partes asserunt , id quidem perfectius est, quam compositum ipsum . Quamobrem si Deus ex iis partibus componitur , quibus ea , quae habet ,

280쪽

P Aas III. - 269 accepta refert, minus, quam illae, perfectus erit . Ita in homine neque corpus est anima, neque homo qui corpore & anima componitur, & ab

utroque distinguitur . Anima porro ipsa , quae: homini sons est & origo cogitandi, in hoc quod homini communicat , praestantior est, quam homo ipse. Eodem pacto nisi Deus ipse per se sapiens , bonus &c. esset , sed a partibus haberet, quiddam Hret Deo sapientius , ac melius . Er

PROPOSITIO II. Deo repugnat compositio Meta. pissica ex essentia, exsinentia. Demonstratur. Deus est Ens a se . Atqui Ensa se propriae . exsistentiae rationem in sui ipsius essentia, comprehendit - Nequit igitur ini Deo essentia cum exsistentia compositionem instituere. Finge enim, Deum componi ab essentia atque exsi, stentia: haec quidem ab illa separari postet. Deus igitur posset non exsistere neque igitur esset a se. Et sane cum essentia seorsum ab exsistentia consideratur; Ens quidem ut possibile inspicimus, quod ab exsistentia, quae accedit, transfertur adactum. Id autem indignum' prorsus est, quod in exsistentia necessaria concipiatur ' cujusmodi exsi-

sal Id quidem docte prosequἰtuν Augus nus6tendens , quod nis Deus sua yse magnitudo , sua ipse bonitas, sua ipse omnipotentia o c. esset

magnus profecto, bonus, omnipotens esset per alia quid aliud, quod non es ipse . Id autem , cujuFparticipatione magnus, bonus me. esset , maius eo esset ac melius . Videsis lib. V. De Trinit. cap. Io. R II.

SEARCH

MENU NAVIGATION