Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

, o METAp tvs I SAEstentiam Ens a se comprehendit. Ergo. - . Quamobrem creatos spiritus propterea esseritia& exsistentia veluti distinfiis partibus coalescere dicimus, tum quia contingentes sunt ' tum vero quia eorum essentiae intellis biles reapse ab exsto flentia phγsica separatae' divino intellectui obveris 'sabantur. . Nimirum illorum essentias ab omni jam aeternitate sibi praesentes Deus intuebatur iantequam e nihilo educti in rerum natura ver

sarentur. -

PROΡOSITIO III. Deo repugnae Compositio Logica ex genere disserentia. Demonstratur I. Deus definito generi Entis non

subjicitur : sed totum ipsum , qua late patet ,

simplicissima sua Essentia comprehendit atque exhaurit . Nullum igitur de eo praedicari potest, ut a junt , Entis genus . Quod autem sub nullo. Entis genere continetur , componi nequit ex genere & differentia. Ergo II. Ratio generis Deo repugnat . Ergo etiam. tompositio ex genere & differentia . Genus enim prae se ostendit ideam Fntis non determinati ;quod per differentiam in certa specie definitur . Est igitur Ens quod contrahi , circumscribi, determinari potest propterea finitum ipsum , ac Iimitatum. Atqui repugnat, tri Entis finiti genus

Deum compleξtatur. Ergo.

III. Quodcunque ex genere & differentia componi dicitur , in eo gradus quosdam essentiae quali distinctos intelligimus ' quorum alius comis munis sit tum ceteris formis , quas idem genus

complectitur 1 alius proprius, quo ab illis distat. Atqui idea Emis, quae Dei peculiaris est, corn-

282쪽

PAR s III. 27I munis nequit esse cum rebus creatis . Nullam igitur in Deo compositionem ex genere & differentia concipere licet. .

De Dei Immutabilitate.

ΙΜmutabile dicitur , quod sui status mutatio

nem nec subit , nec subire potest sive exterioris caussae viribus, sive interiori ratione. γPROPOSITIO. Deus es mmutabilis. Demonstratur I. Deus simplex est ergo immutabilis . Quod enim mutationi subjicitur vel est compositum , vel fuit : est quidem, si quid illi accedat , quo destituebatur fuit vero, si quid ipsi eripiatur , quod antea habebat . Atqui compositionem omnem respuit Dei natura. Ergo. , II. Deus est Ens a se : cuiuscunque igitur variationis nesciam habet essentiam ; universam enim σου μνει efendi rationem complectitur , quod a se est , ac nullam propterea mutationem experiri

potest sa). t

III. Deus est infinitus , summae nimirum a solutaeque persectionis rationem omnem exhaurit.: ε . Mi- a) Hujusmodi arramentum prosequitur MCUN gustinus Lib. XI. Confessi cap. q. eum ais: Ecce sunt caelum & terra : clamant quod facta sunt emutantur enim, atque variantur: quidquid autem factum non est , & tamen est , non est in eo quidquam, quod antea non erat, quod est mutari

283쪽

27a METAPHTII CARMinui autem vel augeri nequit infinitum ' neque

ergo mutari sa) . ΙV. Si qua mutatio in Deo locum habere posset ' ea quidem vel ab ipso Deo , vel ab alio

proficisceretur . Non ab alio, quia a nullo pen- adet, & nihil est Deo praestantius . Non ab ipso Deo . Quidquid enim a seipso mutatur , vel in melius, vel in deterius mutatur . Ex honi inscitia fit, ut quid in deterius sese mutet . In melius vero mutatur , quod bonum aliquod, iquo destituitur, sibi comparat. Atqui neutrum in Dei sapientiam ac persectionem cadere potest . Ergo. Utitur hoc argumento Procias sb). At enim inquies . Mutari dicitur , quicunque opus aliquod, quod agere potest , faciendum aggreditur . . Nimirum mutationi subiicitur, quod a potentia transit ad actum . Atqui Deus, qui per Infinitam aeternitatem nihil condidit, cum creare utique posset, reipsa coepit agere. Mutasse igitur statum Deus videtur 'Verum Mundi creatio & rerum efficientia nihil in Deum mutationis relandit . Ea enim est terminus actionis divinae, ad quam non nOVum , sed sempiternum adhibuit consilium . Nam tria in Mundi creatione, quam Deus instituit, distinguere licet , creandi voluntatem , creandi actio-

desumtum es a Numentum , quἰ docet , neque majorem neque minorem accessione vel decessione

fieri Deum, quippe incrementum illud, quod in majus fit, in infinito locum non habet. bὶ Comment. in Re . Plat.

284쪽

PAR a III. 273nem , & opus ipsum creatum . Priora ab omni aeternitate in Deo fuerunt ' posterius, quod anotea non fuerat , de novo evenit . Nimirum voἀluntas , & actus aeternus intendit in terminum tempore ponendum. Omnis igitur mutatio in reis bus ipsis conditis versatur, quippe quae prius non erant, quamdiu non fuerunt & posterius suerunt, quando esse coeperunt . Consulatur Augustinus Lib. II. De Cis. Dei cap. II.

f. III.

De Infinitate, Immensitate Dei. INfinitatem nihil esse revera, quam perfectionem in intologicis explicavimus. Nimirum infinitas illa, quae Dei propria est, cum absolutissima persectionum omnium complexione conjungitur :adeo quidem ut nec ulla virtus absit, sed omnes complectatur, nec cuique virtuti ulla vel minima possit accessio fieri . Quod quidem intensive, Rextensive persectum dicitur in Scholis. Infinitati adnectitur Immensitas, quippe quem admodum illa a Dei persectionibus , ita haec ab illius essentia fines omnes amovet atque excludit. Nimirum immensitas est infinita Dei virtus, qua ipse intime praesens est rebus omnibus exsisten

PROPOSITIO I. Deus es is itur secundum essentiam.

Demonstratur I. Si divina essentia finita esset, id quidem vel ab exteriori caussa proficisceretur, quae illius essentiam circumscripsisset vel ab ipsius Tom. II. S es-

285쪽

274 Μ ET A F H Ys 1 e A Eessentiae natura circumscripta oriretur. Atqui r tio Entis a se σου μνα esse ii plenitudinem comis Ilectitur. Ergo. Ens enim a se caussam omnem, unde limitatam essentiam recipiat, prorsus excludit : tum etiam cum exsistat necemtate naturae, quacunque ratione esse exigit : propterea exigid

omne esse.

IL Deus res omnes e nihilo eduxit, quod infinitae potentiae opus est . Atqui infinita potentia non oritur. , nisi ab infinita essentia, imo ab

ea non secernitur. Ergo.

PROPOSITIO II. Deus es absolute perfectus. Demonstratur. Alibi ostendimus, Ens a se perfectissimum esse . His adde , quod mutari Deus posset, si non esset ab omni parte perfectus. Ac tandem infinitam Dei persectionem probat comm nis illa omnibus Dei notio, quia ita cogitatur, ut ait Augustinus sa), ut aliquid , quo nibit melius Ιεν atque sublimius, illa cogisatio conetur attingere. PROPOSITIO III. Deus eerto spatio minime de fuitur, sed ubique substantia praesens es. Demonstratur I. Necessitate naturae exsistit Deus . Quod autem ita exsistit, tale est & semper, & ubique . Cum enim Ens aliquod alicunde abesse cogitatione complecti nobis licet : jam fas est, illud undique absens nobis repraesentarer illud igitur veluti non exsistens animo concipere possumus . Id autem ab Ente necessario longe alienum est. Ubique igitur est Deus. II. Deus ubique res omnes perenni quadam effectione producit , conservat, & movet, ne in

sa) Lib. I. de Doctr. Chr. cap. VII.

286쪽

Pans III. 27s nihilum, unde eas eduxit, dilapsae recidant. Atis sui ubi Deus agens , ibi Deus substantia prae ens . In simplici enim , ut.ait Basilius Lib. V.

tract. q. corporis averte natura eadem es νη-

SCientiae vocabulum & Deo, & creatis Μenti

bus commune est . At quammaxime divinalcientia humanae antecellit. Μens enim I. a re' bus ipsis scientiam omnem haurit . a. A notis ad ignota progreditur: ut quae non omnia, quae in veritatum principiis cognosci possum, extemplo inspiciat . 3. Res veluti in partes dividens sngillatim considerat , cum uno obtutu omnes rerum proprietates comprehendere nequeat . Aetandem brevissimo cognitionum ambitu concluditur. Verum haec vitia a Dei scientiai longissime distant. Deus enim omnia in sese, & natura sua eognoscit ' neque ratiocinationis aut praecisionis ope, sed simplicissimo intuitu omnia comprehendit ac nullis finibus ipsius scientia continetur. Jam vero ea , circa quae divina scientia versatur , praestantissima sunt, & longe lateque patent. I. Itaque explorata res est, Deum perfecte seipsum cognoscere. Infinita enim est divinae Intelligentiae uis, necesse est igitur infinite intelligibile infinite intelligenti aci intuendum proposi

tum esse. N . S a II.

287쪽

2 6 Μ ET APAE Us Ista uII. Dei scientia res omnes possibiles comprehendit . Suam enim essentiam Deus cognoscit , suam virtutem perspectam habet , suam artem optime tenet. Atqui ea sunt possibilia, quae in Dei essentia continentur, quibus nimirum το essimpertiri potest quae Dei virtus efficere potest ''riorum tandem sermas Dei ars producere potest. Ergo . . .

III. si universa, quae fieri possunt, Dei scientia intuetur ' prosecto quae ex possibilium numero jam educta sunt, persectissime novit Deus, sete ea sint, sive fuerunt. Nihil est enim, quod, nisi Deo volente , oriatur & exsistat ; necesse igitur est , ut omnia singillatim cognoscat , &quasi in numerato habeat . Neque aliquis erit

tam excors, ut Deum, quae non noverat, secis se arbitretur.

IV. Impossibilia ne ipsa quidem a divina scientia sese abripiunt . Ea veluti ex obliquo cognoscit Deus . Sicut enim possibilia omnia novit Deus, quippe cum iis rationem entis participare

potest , ita sane cognoscit & illa , quibus ratioentis adversatur . Nimirum ens iis contrarium intelligens, privationem ejus simul comprehendit. Eadem ratione neque peccata Deo incomperta

sunt. Non enim illa per se, sed per ea, quibus

opposita sunt, intuetur non secus atque in lumine tenebras cognoscimus. V. Quamquam universe constitutum sit , omnium rerum penes Deum esse notitiam, de suturorum tamen praescientia singillatim dicendum est . Et futura quidem nerufaria, quae nimirum necessitate quadam cum suis caussis connexa ab

288쪽

iis neeessario proficiscuntur, a Deo cognosci comperta res est. Qui enim colligationem caussarum omnium perspicit animo, idem necesse est omnia teneat, quae futura sunt. Quod ad contingentia spectat , & quae potissimum a caussa libera originem habent , paullo dissicilior res nonnullis esse videtur : ea praesertim de caussa , quod cum suturorum contingen tium praescientia hominis libertas cohaerere non posse videatur . Hac sane dissicultate commotus olim Tullius Deum, quid casu & suturum sit , scire negavit. Si enim Ieit, certe eveniet. Sin cer te evenit, nulla fortuna es . EB autem fortuna prerum igitur fortuitarum nulla es praesensu sa) . Atque ita Vir magnus & doctus, dum homines vellet facere liberos , fecit sacrilegos, ut facete

Augustinus ib).

In eo igitur quaestionis nodus versatur, quod quae Deus sutura esse praesenserit , ea necessario eventura sint , ne Dei scientia falli dicatur . Quod autem necessario suturum est , contingens ac liberum esse nequit . Humana igitur libertas stare non potest , posita contingentium praesen

sione.

Verum facile est nodum hune expedire, si duplex distinguatur necessitas, antecedens una, con sequens altera, quarum illa quidem cum humana libertate componi nequit ; haec autem illi ni ossicit . Nam prima antecedit liberum caussa4 consilium , antevertit liberam ipsius determina

a) Lib. II. De Divis. eap. VII. bὶ D. Cis. Dei Lib. V. cap. IX,

289쪽

a 8 M ε et a P s Y s r C A E. tionem, & naturali necessitate ad unum eam de. . terminat. Altera vero liberam caussae determinationem ad agendum consequitur: qua sane posita licet non possit non agere, cum agit, libere tamen agit. Quae igitur Deus sutura esse praescivit, necessario I eventura sunt consequenti necessitate propterea, quod fore praescivit Deus, ut effectus contingentes e caussa libere sese determinante proficiscerentur. Dei igitur praescientia nullam vim, aut necessitatem humanae Menti consciscit. Nam

sicut , ad rem Boetius sa) , scientia praesentium nihil his, quae sunt : ita praescient a futurorum,nibia his, quae ventura sunt, nectistat s importat. His porro nebulis fugatis nullus dubitationi locus relinquitur , quin futura libera Deus coognoscat - Cum enim Dei scientia sit perfectissima , nihil profecto esse potest , quod ipsum fallat , At enim : putura libera , di quaevis contingentia ejusmodi comparata sunt , ut aeque esse, ac non esse possint . Quod autem definitam veritatem non habet, certo praesciri nequit. Nulla igitur esse potest sortuitorum praesensio. Respondeo sutura contingentia determinata non Qsse, ut potius sint , quam non sint, si praesens tempus inspicias, non autem illud , quo futura esse Deus praevidit. Ea enim cum fiunt, defini tam habent veritatem ' quippe simul esse, & noti esse nequeunt . Atqui Deus ab aeterno universa, prout sunt , videt . Ea igitur , quae per Varia

sa) Profa IV. Lib. IV. --

290쪽

PARs III. a sttemporis intervalla futura sunt certo novit . quamvis sint fortuita sa).f. U. De Creatione , ω Providentia.

De Creatione.

DIvinae Providentiae basis est ac fundamentum

rerum universitatis Creatio . Hoc autem

Vocabulum , quod proprium sibi fecit Philos phia , eam exprimit astionem , per quam fit , ut id, quod antea non fuit, esse incipiat . Ρiopterea produEtionem esse ex nihilo sui, subje-Mi Scholae definiunt. Mundi Creationis dogma verae Philosophiae character est. At num illa veteribus Philosophis innotuerit , lis est , eaque non levis inter Eruditos . Non pauci enim existimant fuisse inter veteres Philosophos, qui materiae ac Mundi opificem.& conditorem Deum agnoverint . In qua sane sententia ducem sequuntur Clementem Alexandrinum , qui sbὶ Orpheum , Platonem , ae Stoicos Creationis ideam assecutos esse perhibet. Nonnulli longius , quam par erat , progressi omnes Omnino Philosophos, quicunque sive apud

sa) Legesis huiusmodi argumentum apud D. Thomam contra Gent. lib. I. cap. LXVII. b) Strom. Lib. V. cap. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION