Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

28o . METAPHYsICAE barbaros, sive apud Graecos ante Aristotelis aeotatem floruere , cieationem ex nihilo docuisse opinantur. Verum sunt qui certissima Creationis notitia veteres omnes Philosophos , si unos Hebraeos excipias, caruisse arbitrantur. Quae enim horum hominum monumenta nobis transmisit antiquitas, ea sane ne vestigium quidem exhibent Creationis ejusmodi notione acceptae, quam divinae Revelationis face' praelucente etiam ratiocinando

extudit Christiana Philosophia. Hujusmodi argumentum fuse prosequitur inshemius in Disseristatione, quam Capiti V. issem. Intelles. Cud--rthi adnecti iussit.

Porro Creationem ex nihilo, quam divina oracula nos docent , humana etiam ratio suadet , cujus argumenta exhibet proxima quae sequitur Propositio. PROPOSITIO Mundum ex nihilo Deus provi

Demonstratur I. Ii sunt characteres Μateriae peculiares, ut necessario non exsistat , ut perennes vicissitudines subeat, ut tandem absoluta peris sectione destituatur. Atqui hujusmodi notae Μateriam ab aeterno non esse prae se ostendunt r' ut multis demonstratum est , cum Atheos refellimus. Materia igitur condita sit onortet. Conindiis autem ex nihilo p unde eam Deus eduxit . anformis igitur Materia , cum nihil antea exsisteret, potentissima Dei virtute prodiit: qua deinde sollertissimo veluti artificio elaborata Mun. dum Deus ipse ornavit.

II. Quod ejusmodi est , ut necessitate naturae

292쪽

P a st a III. non exsstat, idem omnino oportet , ut esse in ceperit. Quod autem esse incipit, cum antea non erat, Ens aliquod antiquius postulat , cui exsistentiam suam acceptam reserat. Mundus igitur, ut qui esse incepit, Deum auctorem habet. III. Ens infinitum του Oαι efendi plenitudinem complectitur . Quaecunque igitur gradus aliquos essendi habent, ea quidem eminemur, h. e. excelalenti quadam ratione in se comprehendit Ens imfinitum. Id autem perinde est , ac si dicas Ens infinitum virtute sua iis omnibus aequivalere , quae vel aliquam Usendi rationem habent , vel utcunque habere possimi. Antequam igitur quidquam horum exsisteret , infiniti Entis essentia complectebatur universa, quibus essendi ratio tribui poterat . Ea porro esse coeperunt , h. e. ex

nihilo educta sunt statim, atque ipsis infinita Dei virtus essentiam impertivit. Mundus igitur, qui

non erat, e nihilo productus est. IV. Rerum haec universitas duo naturarum geo 'nera complectitur: alterum earum est, quae coopitant , & vita interiore & sua funguntur , cuisiusmodi esse Mentem nostram novimus: alterum Vero eas continet, quae extensione praeditae sunt,& sensibus patent. Jam vero nobilior pars uniis versitatis, quam scilicet spiritus constituunt, ex nihilo prodiisse oportet . Ergo. Nam I. unusquisque intimum conscientiae proopriam originem docentis testimonium persentiscit, a quo admonitus nemo erit , qui se sibi aeterinnum fingat . Mens igitur , quam huic corpori coniunctam habemus , ab aeterno non exstitit .

Ex nihilo igitur eo ita si oportet. Neque enim

fingi

293쪽

28a Μ ET A PHYsI AEfingi potest quaedam προυκειμών praeresens materia, quae spirituum omnium sons sit , ac veluti seminarium , unde avulsis subinde partibus spiri

tus conflentur.

2. Hominum Mentes finitae sunt, ac proprietates, quibus exornantur, limitibus circumscriptas habent: tum 'ersatiles sunt ac mutationibus obnoxiae r ae tandem ipsae sibi non lassiciunt , sed conservationis indigere se ipsae sentiunt ut enim a se non sunt, ita in exsistendo ipsae perseverare nequeunt . Haec autem omnia veluti characteres sunt nihili, unde Μentes ipsae prodierunt. Ergo οQuod si spiritus a Deo ex nihilo facti sunt . nihil sane prohibet, quo minus idem de corpo ribus dicatur . Nam x. nemo dixerit difficilius fieri posse, ut corpus, quod antea non fuit, esse incipiat , quam ut Mens e nihilo educatur . Si enim ex rei praestantia operis ipsius difficultas repetatur: eo magis ardua spirituum, quam corporum creatio erit, quo longius Mentis proprietates corporis conditionem antecellunt. 2. Spiritus quidem a Deo ex nihilo educti sunt iis enim infinita Dei essentia aequivalet 'atque ipsorum perfectiones limitibus ac vitiis omnibus immunes complectitur . Atqui corporum proprietates, nullo vitio ac macula admIXt virtute sua Deus comprehendit . Ergo Ac ipsa enihilo eduxit . Dissicile quidem nobis occurr cogitatio, quemadmodum Deus, qui nihil habet corporei, persectiones corporum possideat. Verum omni procul dubio constat, quascunque perfectiones per singulas quasque res dispersas ita in Deo

294쪽

P A a s III. 283 reperiri, ut omnis ab iis terminus, atque omnis absit imperfectio: quod quidem alibi animadver

timus .

q. Si mundus hic corporeus e nihilo non esisset eductus: informem materiam antea exstitisse statuas oportet. Eam igitur ita Deus temperavit, disposuit, ornavit , ut mundum hunc constitueret. Sed qui tanta virtute ornatur , ut materiae sormam tribuerit: idem essicere potest, ut matearia apta sit ad formam suscipiendam : valet nimirum ad materiam ipsam creandam. Ergo sa)

a) m usmodi argumentum ab Asimus no expresimus. cujus verba lib. de Fide & Symbolo cap. ΙΙ. licet longiuscula subnectere abs re non erit . Nullo modo credendum est illam ipsam materiam.de qua factus est mundus , quamvis in. formem , quamvis invisam, quocunque modo esset, per se ipsam esse potuisse, tanquam coaeterrinam & coaevam Deo : sed quemlibet modum suum, quem habebat , ut quoquo modo esset,&distinctarum rerum sermas posset accipere , non habebat nisi ab omnipotente Deo , cujus beneficio est res non solum quaecunque formata , sed etiam quaecunque Armabilis. Inter formatum au tem & formabile hoc interest , quod formatum jam accepit formam, formabile autem potest accipere. Sed qui praestat rebus sermam, ipse praestat etiam posse formari : quoniam de illo & is illo est omnium speciosssima species incommuta. bilis & ideo ipse unus est , qui cuilibet rei , non solum ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit, adtribuit.

295쪽

284 META PHYSICAE Objicitur I. Vulgatum illud axioma , Ex nἰ-hilo nibit feri potes, ea evidentia fulget, ut Veritatem suam cuique probet. Atqui Creatio, quo sensu apud Philosophos usurpatur, id effcit . ut ex nihilo res fiant. Absurdus igitur est, qui Μuadum ex nihilo conditum esse tuetur. Resp. Hujus quidem axiomatis sensus superius enucleavimus. Fieri nimirum nequit, ut res aliqua sine ulla caussa oriatur . Atqui cum e nihilo Mundum a Deo conditum esse dicimus , caussam non excludimus: sed divinam potentiam, qua caussa nulla praestantior excogitari potest , effecisse pronuntiamus, ut res quaedam, cum an tea non esset, exsistere inciperet. Nonnullos quidem in eo turpiter deceptos esse videmus, quod animum induxerunt, ut, cum dicitur Mundus enihilo conditus, nihilum pro quadam veluti materia accipiatur, unde Deus rerum naturam effecerit . Quo nihil ineptius dici potest . Pueros

enim illos imitari videntur, qui nocturnas tenebras veluti quoddam reapse exsistens sibi repraesentant, quod vix Sol suae lucis jubar affundit , cum protinus expellitur , aut in lucem ipsam commutatur . Hinc imperite faciunt quidam e Scholasticis, qui nihilum esse ajunt materiam crea.

tionis negativam.

Objicitur II. Creationis notio pugnantia secum componit. Nulla igitur est Creatio , quam dicunt, ex nihilo . Res enim quae creari dicitur, aut esse coepit, cum non erat, aut exsiste.

re incepit, cum jam erat. Primum fieri nequit, quippe exsistere statueretur ante, quam ipsa fuis- .set. Neque alterum fieri potest ' fingeretur enim

non Disit iroo by Coos e

296쪽

F A s , III. - 23snon esse, cum jam erat. Ergo. Resp. In Creatione duo horae momenta diis stinguere licet, alterum negativum , alterum pG-xivum rei, quae creatur . Nimirum quod antea non erat, esse incipit. In quo quidem nulla reperitur repugnantia . Neque enim contraria .conis junguutur, cum concipitur res, quae a statu potentiae, ut ajunt, gradum facit ad actum. Quemadmodum contra te res habet in annihilatione , cujus idea nullam complectitur contradictionem . Concipimus enim rem, quae est, in nihilum ociscidere , h. e. jam esse desinere: adeo quidem, ut

primum postivum , alterum negatis m momenis tum animo complectamur.

Expositum Atheorum sophisma cum illo Zenonis Eleatis convenire , ut motum omnem ne- .garet, perbelle advertit Samuel Clarchius sa). Ita enim concludebat: Si quod corpus moveri posset, aut moveretur in loco, ubi est, aut in loco, ubi non est. Μoveri autem nequit in loco, ubi est nam ibi quiescit: neque in loco, unde abest; ibi enim nec moveri, nec quiescere potest. Quae hoc

sophisma falsitatis arguunt; eadem & illud Creationis , quo impense gloriantur Athei , pueriles

esse ineptias patefaciunt. Objicitur III. Ita tempus aeternitati opponitur , ut ab ea ad illud transitus fieri nequeat . Atqui cum e nihilo rerum universitas a Deo ed cta est, aeternitati tempus successit. Erso. Resp. Qui tempus aeternitatem excepisse , aut ab aeternitate ad tempus Deum progressum esse

sibi a) Traii. de ι' Misen. de Dieti T. I. chap. XL

297쪽

sibi persuadent , cum universa Mundi compago condita est ; ii quidem aeternitatis & temporis ideas aut nullas , aut valde obscuras sibi obver. sari manifesto produnt . Aeternitas enim unius Dei propria est, & omnis successionis expers stabilis est atque immobilis. Tempus autem, quod intervallis ac differentiis distinεhum fluit ac labi

tur , conditarum rerum veluti certus comes est . Quodcunque enim natum est, atque initium habuit, idem necesse est , ut aliquando inceperit . Nullum vero tempus fuisset , si nullae res creatae exstitissent. Quamobrem Deus ab aeternitate non egreditur ; cum ab omni aeternitate decreverit, quod in tempore,& cum tempore statuendum erat . Terminus vero divinae actionis in aeternitate locum non habet ' sed in tempore &cum tempore incipit esse

De Providentia

ΡRovidentia, quam veteres Graeci Philosophi

προνοιαν appellabant , & futurorum praeten. 1ionem , & ipsam rerum administrationem , qua illae suis quaeque nectuntur ordinibus , complectituro Nullum porro apud veteres omnes Philosophos pervagatius dogma reperire licet, quam ut divina Mente , ac ratione Μundum administrari Aregi, atque a Deo vitae hominum consuli & provideri censuerint. In ea sane sententia fuisse Chaldaeos , Aegyptios, ceterosque populos, qui Sa

298쪽

Pasts III. ' et 8 lam orientem spectabant, explorata res est: quamvis rerum humanarum procurationem a Deo ceristis esse Geniis commissam judicaverint . Atque huic opinioni plerosque inter Graecos Philo1optas adhaesisse compertum est, & fere omnes animavi vertunt, qui illorum disciplinas perscrutati vel rem Philosophiam prosecuti sunt. Qui vero divino consilio Μundum administra,ri negarunt, ii quidem sat pauci sunt, atque inter Atheorum classem potius recensendi . Demo critus enim , atque Epicurus , qui suis atomis divinitati bellum indixerunt , cum invidiae det sandae gratia, ut Posidonio visum apud Cicero nem , sa) Deos admiserint, eos tamen nullis occupationibus implicatos nihil providere & cogitare effutiebant. Nimirum eam esse Deorum vi. tam ajebant, qua nihil beatius , nihil omnibus bonis affluentius cogitari possι . Beatam autem Vim tam in animi securitate , edi in omnium vacatione

munerum ponebant . Hinc ipsi colligebant, quod δε in Munia Deus ines aliquis , qui regat , qui

gubernet , qui cursus Urorum , mutationes tempo. rum , rerum vicusitudines ordinesque confervex , terras oe nnaria contemplans , hominum commodavitasque tueatuν ' nae illa in implicatus molesis

negotiis oe operosis . Ita quidem disserit Vellejus apud Ciceronem Epicureorum oracula fundens tib). Divinam providentiam sustulisse accusatur Aristoteles, ut qui Deum sibi unice vivere, totum. que in contemplatione positum sua beatitate frui

299쪽

docebat. Legatur Sνnopsis Historica, quam hisce Institutionibus praeire jussimus sa).

Stoicorum fatum , cujus supra meminimus , eum Dei providentia cohaerere non posse nonis nullis videtur. Fuerunt enim inter Stoicos, quibus Fatum & Providentia idem sonabat ' cumiaque fato Deum ipsum subditum esse docerent , nullam veri nominis providentiam admisisse videntur . Notum est Epicureos ita in Stoicos jo. eari solitos suisse , ut anum fatidicam Stoicorum providentiam appellarent . Unde quidem colligi potest eam fuisse quorumdam Stoicorum sentenistiam , ut fatum ex providentia consequi opinarentur . Quod Lipsius demonstrare studet b). Qui igitur rerum conditarum curationem o mnem atque administrationem Deo per summam vim ademerunt , ii quidem inter recentiores potius Deistas , quam veteres Philosophos occurrunt . Verum ne divinae providentiae hostibus adjungas, quos Deistarum nomine appellare audis reos in quatuor classes dispescere lice . I. Deillae nominari consueverunt, qui aeternum ac supremum Ens venerantur, atque huic rerum universitatem originem suam acceptam referre docent . At Deum Mundi curatione destituunt, atque illum nec fingere ullam molestiam , nec alteri quaerere dictitant. Ita enim terroribus solis

vi, atque in libertatem vindicari sibi persuadent, veluti indignati impositum in suis cervicibus

300쪽

, - P Aas III. χηρ, sempiternum dominum , quem dies 3c noctes ti

merent .

II. Sunt etiam Deistae , qui nihil discriminis

inter bonum & malum morale interesse statuunt. Hi quidem & Deum agnoscunt, & Deum rerum naturae consulere opinantur: stabilitos tamen limites, quibus virtus ac vitium separantur, funditus convellunt: nec sibi curae habere Deum ajunt, num recte an prave se gerant homines e bonas autem aut malas aestimari hominum aditones, prout humanarum legum arbitrium eas esse decernit. III. Ab his non multum abludunt , qui in propriae conditionis perniciem veluti coniurati humanae Μentis immortalitatem , atque alterius vitae dogma ex hominum animis radieitus extrahere conantur . QuamVis enim Deum summe sapientem, bonum, ac justum colant: nihil tamen ex Dei bonitate ac iustitia inferri posse tuentur, unde altera vita esse certo colligatur. IV. Tandem Deistarum agmen claudunt , qui naturali rationis lumini nimium confidentes mnem Revelat onem penitus rejiciunt . Eos sane nullus de Deo ac praecipuis ipsius attributis error certo de tramite pellit . Deum enim aeteris num , infinitum, sapientissimum esse profitentur. Omnia Deum providere, cogitare statque animadvertere statuunt . Eam hominibus inesse legem

agnoscunt , ut pro virili singuli labori sese adjiciant, quo publicae felicitati provideant. Tum

jubent omnes ita animum suum conformare, ita

cupiditates cohibere , ita se a sceleribus castos servare , ut vitio ipsis verti nequeat, quod suis defuerint ossiciis-. Tandem docent suae justitiae Tom. II. T legi-

SEARCH

MENU NAVIGATION