장음표시 사용
61쪽
so METAPHYsICAE perrimus naturae scrutator bruta animantia per tensum tum exteriorem , tum potissimum interiorem , quo exquisitissimo ipsa praedita sunt , res objectas sentire arbitratur. Docet quidem saὶ duplicem materialem sensum distinguendum esse,
alterum interiorem, cerebrum scilicet, exteriorem alterum, nimirum eXterna sensuum organa. Sensum interiorem tum hominibqs, tum brutis communem esse ait 2 Verum eo discrimine separari docet, quod in homine a Mentis nutu, omnino
pendet , nihilque ille molitur, nisi quod haec jubeat, sive non prohibeat; ita quidem , ut instrumenti partes agat: in brutis vero principium est , quod omnes motus & aftiones determinat. Ut autem intelligatur , quo pacto hujusmodi sensus in brutis sit motuum omnium origo, Buia senium ipsum audire praestat, dum certos limites statuit , ad quos usque sensus hujus vis &facultas extenditur . Sensus iste materialis , ipse
ait, impressiones omnes, quas ipsi exteriora organa transmittunt, aeque excipit. Hujusmodi aurem impressiones , quae ex objectorum actione oriuntur , per sensus exteriores, ubi momentariam duntaxat motionem excitant, liberum sibi aditum aperiunt, atque in interiori considunt: & in cerebro , quod hujusce sensus est organum , stabiles& distinctas producunt concussiones. Porro si hujusmodi concussiones fuerint jucundae, h. e. brutorum naturae consentaneae , appetitum gignunt 'sin ingratae , h. e. ipsorum naturae contrariae,
62쪽
PARs II. s Isastidium producunt . Atque ita cerebro in ne
Haec sumima est opinionis Bussonii , quae, si
novum quemdam verborum apparatum e medio
tollas , ne latum quidem unguem a scholastico. rum sententia discedit. Eadem igitur argumenta, quae materialem animam sentientem impugnant,& materialem sensum Bussonii convellunt . Si enim sensus nomine corporeum organum intelligit, excipiendis externarum rerum impressionibus accommodatum, eo & bruta, & homines exornari nemo negat. Sin autem sensationem ipsam, quae ex hujusmodi impressione cerebro communicata proinficiscitur : hoc scilicet est, in quo a Venitate longe aberrat Bussonius. Sensus enim non est motus duntaxat sensibus, & cerebro communicatus , sed simul Mentis ad motum attentio , ejus dein perceptio, & cogitatio. Cum igitur cujuscunque rei sensistio sine cogitatione fieri nequeat : quemadmodum materiam cogitare , ita & ipsam sentire repugnat. Eosdem igitur scopulos ad quos impingunt Scholastici, offendit Butantus . IV. Si igitur Bruta sentiunt, percipiunt, co- P0scunt, appetunt, & aversantur ; aliquod ipsis inesse , quod omnino incorporeum sit , colligere nobis fas erit . In materia enim , si recelleris a magnitudine , figura , situ , motu, & quiete , nihil deprehendes praeterea : haec autem juncta inter se, & composita nullo pacto cogitationem incere posse evidenter percipimuS. V. Quamvis Brutorum anima ἄνυλ incorporea J statuenda esse videatur, quippe cognoscendi ti cultate ea praedita sunt: immane tamen inter D a homi-
63쪽
sa MET A PHYsICAE hominum, atque ipsorum animas intercedit d1nerimen RNam I. Bruta res duntaxat corporeas attingunt: at stupida prorsus sunt circa ea, quae hujusmodi rerum cognitionem excedunt . Ea enimiis duntaxat intendeae videmus, quae ad victum vitaeque conservationem attinent . Nihil autem deprehendere licuit in brutis, quod rerum sensibilium cognitionem praetergrediatur. 2. Ea praesentia tantum sentire , non autem longinqua, aut sutura prospicere videmus. Neque enim suturorum praesensio bestiis tribuenda est, quod ipsarum nonnullae caeli instantem tempestatem, & ingruentem imbrem prospicere videantur. Nam ipsae exquisitissimo sensu praeditate sunt rita quidem , ut caeli intemperie citius ac vehementius , quam homines , assiciantur . s. Singulas in singulis , quas unice obeunt actiones, totas occupari bestias deprehendimus .
Hinc si industriam quandam in aliquo artificio
praeseserre Videntur, in reliquis tardae sunt, &prorsus ineetae. . Nonnisi paucas admodum rerum relationes, quae per se ipsae constant , percipiunt : at de rebus ipsis corporeis nullo paEho ratiocinantur . Exploratum enim est , cujuscunque generis animalia eodem semper modo operari , eademque
sacere ; nihil novi moliri, sed cum primum vivere inceperint, ea aggredi, in quibus alia ejusdem generis occupantur , nihil tandem majoribus suis excellere, neqQe ipsis filios praestare, atque
V. At enim hujusmodi Brutorum animae finem
64쪽
nem ne habiturae sunt , an vero perennes vi
vunt Τ Si perennes, quid de ipsis fiet Τ Si autem
intereant, incerta quidem erit humanarum Mentium immortalitas.
Ex his quidem dissicultatibus nonnulli paucis
Sese expediunt' suo enim constare auctori ajunt, quem illae consecuturae sint exitum . Alii vero
eas interire negant, sed corporibus superstites esse statuunt . Nihil quippe vetat , quominus brutorum animae dissipatis corporibus sine vi , sine sensu , sine vita, sempiterno quodam somno, &stentio consepultae permaneant. Illaς enim judicio , ac ratione non valent , sed res corporeas duntaxat sentiunt , ac percipiunt . Licet igitur corporibus supersint, in eo tamen statu tum sentiendi, tum agendi facultatis expertes erunt. Hu manae enim Μentes tamdiu res externas sentiendLVirtute pollent , quamdiu corporis consuetudin utuntur , & corporibus superstites cogitando VI-Vunt . At brutorum animae in corporibus, qui bus conjunsuntur, sentiendi duntaxat munus obe
uni ; ubi igitur corpora reliquerint , omni sentiendi , agendique vi exspoliatae stupidae prorsus& impotentes conquiescunt. Esto autem perennes sint brutorum animae οῦ ipsarum fatum curiosius, quam par est, inquiritur. Bruta enim libertate carent , legem propofitam non habent , ad finem supernaturalem ordinata non sunt , Dei cognitione destituuntur . Si qua igitur guadent anima corpori superstite , neque caelo, neque inseris ea destinabitur. Contra pereant brutorum animae; incerta tamen non erit humanarum mntium immortali-D 3 - t. s.
65쪽
s4 Μ ET A PHYsICAE- tas. Neque enim haec : ex simplici atque incorporea ipsarum natura .proficiscitur : sed ex Dei bonitate , sapientia , providentia , beatitudinis
Voto , atque aliis , quae brutis non sunt communia , humanis Mentibus Creatoris beneficio perennitatem donatam esse manifestissime probatur: ut inserius demonstrabitur. Ultimo loco recensemus putidam de Brutorum
conditione sententiam , quae Bougeantium faJauctorem habuit. Is quidem, cum ipsi brutorum actiones in aliorum opinionibus haud recte explicari viderentur , rei dissicultati consultum iri
existimavit , si brutorum corpora cacodaemoneSincolere , eosque in ipsis animae loco esse statueretur . Haec autem anilis sabella risu potius, quam oratione ejicienda esse videtur . Quis enim aequo animo feret argumenta , quibus inficetus homo hujusmodi commentum persuadere conatur λI. Nam plura Scripturarum oracula conglobat, ut Angelos , qui a Dei consortio exciderunt , demum tartareis poenis esse addicendos ostendat,
cum Moμένικον generale ) judicium in mundi exitu absolutum fuerit . Unde infert, nihil Deo antiquius esse potuisse , quam ut innumerabiles illas spirituum legiones brutis animandis destinaverit.
Atqui nihil magis falso dietum , quam hoc . Constat apud Theologos Luciferum , ejusque asseclas in inferos detrusos fuisse , ibique saevissimis torqueri suppliciis neque enim id ostendere nostri
u-bJ Iu libello, cui iistius Amusement Philoso-piuque fur te langage des BEtes.
66쪽
muneris partes sunt. At quidquid de ea re tan dem sit: ipsene is est, qui legem Deo ferat, ut malos Angelos brutorum corporibus adjungat Illud praeterea ipsi advertendum erat , quod, ut
brutorum animae vices gererent Angeli , noVR sentiendi facultate a Deo exornandi essent. Σ. Dolores, miserias , incommoda in medium
profert , quibus bruta stibiici iniquum prorsus esset , nisi in ipsis rebellium spirituum superbia
merito puniretur. 'At iniquum id esset, si bruta ad supernaturalem sinem ordinarentur, si libertate potirentur , si mereri, aut demereri possent. Ita enim verum est, quod sub Deo iusto nemo miser esse potest, nisi id mereatur . Ceterum vitae incommoda , quae bruta subeunt, si cum voluptatibus, & jucundis sensationibus conferas, in quibus majorem vitae partem illa agunt ' felices potius , quam miseras bestias esse deprehendes. Bruta enim prae
sentibus duntaxat moventur praeterita nunquam in memoriam revocant neque secum ipta agi tant , quibus olim doloribus , atque aerumniS Ve xata fuerint. Futura nunquam prospiciunt nequζeo cogitationem intendunt, ut investigent, quam diu praesentia mala durare, aut quasnam calami tates portendere possint . Id autem quantum dOlorum acerbitatem mitiget, nemo non Videt.
q. Bestiae vitiosam ac flagitiosam vitam agunt, aliae alias ad necem insectantur invidae lunt, iracundae, lascivae&c. Aut igitur Deus eas Vel- ut absolutissimum vitiorum instar nobis proposuit ' aut ab aliquo originis peccato, Quod ipsae admiserint, id omne pronciscitur: Atqui neutrum
67쪽
Verum ineptus homo quid vitium sit ac peccatum aut turpiter ignorat, aut se nescire simulat . Nullum enim peccatum est, ubi lex nulla, a qua desciscitur. Virium porro hominis natura esspecoris, ut ait Augustinus faJ . Objicitur IV. Spiritualis substantiae nulla datur idea . Ergo humana Mens spiritus non est . Humanam Mentem vulgo definiunt substantiam incognitam , indivisibilem , inextensam , invisibilem , sensibus non subjectam . Atqui id non est , nisi negatio rerum omnium , quas cognoscimuS 2 h. e. omnium idearum absentia. Ergo fbJ. Respondeo I. Si ideae nomine accipias quod sensibili quadam imagine indutum nobis repraesentamus, nulla erit spiritus idea. Neque enim
fieri potest , ut mihi veluti depictum objiciam , quod figura, colore, ceterisque sensibilibus qualitatibus caret. Verum rationum momentis ductus
intelligentia assequi possum , quod ens cogitans nullis constet partibus . Illud itaque concipio Scintelligo. Et sane plura concipimus, quorum ta-mm speciem imaginatione complecti nequimus . In memoriam revocetur chiliogoni exemplum , quod in Logicis attulimus. Resp. 2. Μateriam ejusque affectiones cognoscimus ex illius in corporis sensus ictibus , quin rum sensatione afficimur. Μentem vero nostram , ejusque proprietates deprehendimus ex intimo sensu sfaJ De P c. orig. e. Pel. oe Caelest. Cap. XI. bJ me quae duo sequuntur argumenta pro senuitur Meriannus in priori Parte Systematis Naturae Cap. VII.
68쪽
PARs II. , s7su , quo eam persentiscimus . Quicunque igitur suam consulit conscientiam, suam Mentem aeque ac corpora exsistere sibi persuadet. Eadem itaque insania agitantur tum qui spirituum , tum qui corporum exsistentiam in dubium revocant. Resp. g. Falsum est Μentem a. nobis designari per negationem eorum , quae cognoscimus . Ensenim quod cogitat, quod suae cogitationis conscium est , sanequam positivam ideam praesesert. . Quae vero de Mente negamus ea sunt, quae eum notis illius proprietatibus omnino repugnare certa demonstratione deprehendimus. Objici Fur U. Substantia non extensa nostrarum . actionum principium esse nequit. Humana igitur Μens extensa sit oportet . Mens enim in nostri eorporis sensus agit , eosque movet . Sed quod extensum non est in extensum agere ne concip quidem potest. Ergo Resp. Si hoc Merianni argumentum valet, Va let & alterum: Nulla ratione deprehendere licet, quo pacto corpus in aliud agat. Ergo corpora in se mutuo agere nequeunt. Quid heic Meriannus ΤNimirum corpus in aliud agere posse deprehendi dicet, quippe id sensibus percipitur. Atqui interiori
sensu persentisco corpus a Μente moveri. Quam vis igitur hujusce astionis rationem non teneam, de ea tamen me dubitare experientia prohibet . Miratur sane Μeri annus, qua ratione fiat, ut reS non extensa in corpus agat. Idem porro aper
te adserit faJ ideas in cerebrum agere , illudquς
faJ Legite Onopsin opinionis Merianni super ux
69쪽
movere . Quid autem extensi est in idea λ Sibi igitur ipse repugnat.' Objicitur VI. Iisdem affectionibus, quibus subjicitur corpus, & Μens assicitur. Atqui id obtinere nequit , nisi eamdem naturam communem
habeat utraque substantia . Mens igitur est corporea .
Respondeo . Plane constat ejusmodi Μentem 4nter & Corpus consensum intercedere , ut certis quibusdam corporis mutationibus certae respondeant Mentis mutationes . Haec sane consensio statis legibus obtinet : atque hujusmodi mutatio- nes quamdam secum servant analogiam, licet inter se valde discrepent . Contra Vero aeque constat ', quod certis quibusdam Mentis asseetionibus certae respondeant corporis modificationes. Igitur si primum probare videtur hominem totum corispus esse , aeque alterum suadet totum hominem esse spiritum . Utrumque absurdum est. Illud igitur duntaxat statuendum est, quod Mens & Corpus reciproca consensione secum conlpirent: neque inde emci potest, nisi ratione abuti velimus, quod ejusdem naturae sit utraque substantia. Et sane si mutua illhaec consensito eamdem utriusque substantiae naturam postularet, Mentis corporisque mutationes sibi mutuo respondentes Mechanicae regulis explicarentur . Atqui leges omnes, quas Physici tradunt, harum mutationum rationi aperiendae ineptae sunt. Ergo. Finge aliquem conviciis lacessi risu excipi , aut contemni di traditam num. IO. tum Caput XI. prioris Partis Osismatis Naturae.
70쪽
PARs II. 3 sqmni: is quidem in iram usque ad furorem conjicitur . Extemplo huic cor palpitat , bile tumet
jecur , corpus contremiscit, oculi micant , spumescunt labra, dentibus ipse frendet, pedes supplodit , manus agitat, in obvia quaeque excandescit . Quinam heic , quaeso , nexus caussam inter & effectum λ Emissae vocis sonus aurem nervumque acusticum concussit , atque inde cerebrum affectum est . Id autem cum iis, quae sequuntur , nihil assinitatis habet . Auditas enim contumeliae voces consequitur ingrata idea laesae existimationis , tum propriae x offensae molestus sensus, ac tandem ultionis desiderium. Haec porro ab iis, quae praecesserunt, prorsus abhorrent, atque eadem nihil necessitudinis habent cum inordinatis corporis motionibus, quae inde sequuntur . Quamobrem reciprocus Mentis corporisque consensio ejusmodi est , ut effectus semper a sua caussa discrepet. Non igitur in eadem natura sein
De Humanae Mentis Immortalitate.
Ut humanae Μentis simplicitatem adoriunia
tur non alio respiciunt, quam ut ipsus immortalitatem e medio tollant. Nimirum cum ipsi Religionis fundamenta convellere sibi proposuerint, in eo omnem collocant operam, ut excessu vitae funditus hominem deleri, ac plane interire