Hugonis Grotii Florum sparsio ad ius Iustinianeum

발행: 1642년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

nomen prioris familiae, sed vestigium nominis: utpote pro AE miliis dicebantur AEmiliani, pro Octauiis Octauiani. Meliores solere adoptari quam gigni liberos, Demosthenes dixit in fragmentis: Galba apud Tacitum, Plinius in Panegyrico . Sunt tamen & in alteram partem dicta. Euripides Melanippe.

Idem Erechtheo: - . O τ Ἀν 'ta I si κρέα, νο α ξν δεκησπιυτων Hεων, . 'Stirpi insitiuae nulla mis: praestantius ' Salu datum, quam lege mentitum genus.

DE DIVISIONE RERUM ET QUALITATE.

L. Nemo igitur, Nemo igitur ad littus maris accedere prohibeturJ Seruius ad illud in prima AEneyde : Host itio prohibemur arenae. ut alibi e litiusque rogamus: occupantis enim est pol 1lio littoris; vide ostendotur crudeles, qui etiam a communibus pro

L. In

112쪽

L. In tantum.

Gera autem res sunt hae, quae publice consecratae fiunt, non priuata J Vide quae de hac re ad Institutiones dicta. Semel autem aede secra facta , etiam diruto aedificio locus sacer manet J Nam Dacta aedes e stet, licet collapsa sit, religio eius occupauit Alum. Trajanus epistola 76. Religiosium autem locum vnusiquisque sua voluntate facitJIta ut & relici uias transferre liceat, quod tamen Romae consulto collegio Pontificum, in prouinciis praeside, fieri solebat. Trajanus epistola 74. Cenotaphium quoque J Latine honorarium tumulum dixit Suetonius. Sicut testis in ea re est Virgil J Libro iit. illo loco: Solennes tum forte dapes, O tristia dona Ante urbem in luco falsi Simoentis ad τndam

Libabat cineri Anhomache, manesque vocabat Hectoreum ad tumulum , viridi quem cestite inanem Ex geminas, causam lac mis, secrauerat aras. ubi Servius. ad tumulum , id est, κινοταφιον. Multa sunt exempla κινι-Gίων in Anthologia. meminere & Dionysius Halicarnassensis libro r. & Lampridius Seuero:&Dion Cocceianiis in fragmenta de Caracalla.

L. Sanctum,

Sunt autem Agmina quaedam herbae, quas legati populi Romani ferre solentJ Verbenae dictae aliter. Plinius xx D.

Festus. Origo ex Graeco σάγηκα, pro αγηλα, Vnde sag men: ut ex agmen.

113쪽

vocamur ter cla J De quibus diximus libro ni de iure Belli ac Pacis, III. 8.

DE SENATORIBVS.

Senatui auctoritatem aliquam fuisse etiam regum tempore notat ad v. AEneid. Servius. de Senatorio iure quaestiones egregias habes apud Plinium Viri. epist. I. . Senatores olim quosdam fuisse, quibus in Senatu sententiam dicere non licebat, docet Gellius iii. 18. Vide infra L. vlt. Qui senatum habere, ac senatusconsilitum facere potuerint,qui intercedere senatusconsulto; quibus locis, quibus temporibus, quibus modis fierent senatusconsulta,de quibus rebus primum referretur, quis primus sententiam rogaretur, idem xiv. 7. & 8. & Iv. 3o. Senatusconsultorum formulam habes infra de petitione hereditatis,& ad Velleianum, Macedonianum,

Trebellianum, habes sex apud Frontinum pertinentia ad aquaeductus, duo in epistolis Laelij ad Ciceronem,

apud Livium libris xxvi. &xxxi. apud Macrobium I. Saturn. H. adde alia quae congessit Brissonius. Huc pertinet in notis illud: . E. R. F. P. D .E .R.V. I. C. Od de ea re feri piacuit, de ea re etniuersi ita censuerunt. Solitam in senatu rationem praemitti sententiae, notat ex Sallustio Seruius ad x. AEneidos.

DE OFFICIO CONSULIS.

Veteri reipublica quanta fuerit consularis auctoritas ex historiis, Cicerone, & aliis discimus. notat ex Varrone Gellius xiri. 1. Conset quod consulere Senatui crpopulo debet. Varro Consules α caeteros qui imperium&

114쪽

AD IUS IUSTINI AN V M. di

lictores habebant habuisse ait vocationem: tribunos plebis, & alios qui viatorem habebant, prehensionem: quaestores & alios,qui nec lictorem,nec viatorem ha-.berent, neutrum. Mansit adhuc aliqua species auctoritatis penes consules ad Trajanum usque, ut ex Plinio discimus. Tempore M. Antonini philosophi appellatum a Consulibus. Post id haec auctoritas magis magisque exoleuit, manseruntque eis simulacra honorum in ludis exhibendis, & manumissionibus, ut hoc titulodiscimus, & ex Claudiano quarto & sexto consulatu Honorii dc consulatu Manlij.

DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO

Praetor olim dictus qui praeiret exercitu. ita Varro. hinc naues praetoriae: hinc praetorium, & praetorianus miles. iis qui praeerat, dictus Praefectus Praetorio. Erant autem & Praefectus Praetorio, & Praefectus urbis, MQuaestor,illustres,ut ex libris de inscriptionibus apparet.

L. I.

Appellandi facultas interdidia est J Sic Mithridates Eu- pater Metrodorum Scepsium iudiciis imposuit,ea cum potestate, ut ab ipso ad Regem appellatio non esset. te stantur id Appianus & Diodorus Siculus. DE OFFICIO PRAEFECTI URBI. Vide quae supra, titulo de origine iuris dicta. Hunc villicum dixit Iuvenalis , nimirum quia sub Nerone ita iacuit urbis praefect ura,quasi urbs ipsa iam tum esset villa Principis. Scholiastes ad Iuvenalem. Discimus F loriani tempore senatum recuperata potestate voluis-

115쪽

se ab omnibus potestatibus ad praefectum urbis prouocari. Sed non mansit is mos, redactaque eius iurisdictio ad centesimum milliare. Ab ipso autem appellabatur Imperator, vide Ammianum xxviii. Iudicabat praefectus urbis etiam de Senatoribus. Symmachus it. 7s. L. actor. Cod. Theod. de iurisdict ione, & L. Quia, de maleficis. Cassiodorus vi. 4. Rutilius Gallicus hoc fanctus munere, custos urbis dicitur Iuuenali. de quo Gallico Papinius, penes est trepidae mittis custodia Roma. ibidem dicitur, proxima ceruix ponderis immensi rostenditurque curam habuisse & municipiorum, N: coloniarum, quas Urbes togatas Vocat poeta.

DE OFFICIO PRAETORVM. Praetor , praefectus vigilum , praesides spectabiles

erant. patet ex inscriptionibus.

Barbarius Philippus J Est haec historia & apud Suidam

in voce

Et verum puto, nihil eorum reprobari J Sic Aristoteles Politicorum 111. 1. defendit etiam non iuste ciuem faetum,ciuem dici. Et presbyteri faisti ab Episcopo, quirite factus Episcopus putabatur etiamsi postea vitio fictus Episcopus cognoscatur,presbyteri manent. Vide Balsamonem ad synodum Sardicensem. Cum etiam potuit populus Romanus struo decernere hanc libertatem J Et eum liberum facere ex vi dominij eminentis. Sic Atheniensium decretum recitat Dion Chrysostomus sermone xv. de libertate donandisseruis ob militiam. Et Aristoteles dicto loco commemo-

116쪽

rat a Clisthene post tyrannos eiectos etiam seruos ad scriptos tribubus. Sic Vindicium populus Romanus Bruto consule fecit liberum, Liuius ri.

DE OFFICIO QUAESTORIS.

Longe aliud libera republica, aliud sub Caesaribus

hoc munus. Libera republica quaestor a quaerendo, qui conquireret pecunias publicas. Varro. Q stores aerarium curabant, eiusque pecunias expensas & acceptas, in tabulas publicas referre consueuerant. Asconius. Ea cura postea ad praefectum aerario transsata. Gellius xti. 2 3 . Quaestor sub Caesaribus precum auditor,legum conditor Symmacho i. i7. Armarium legum Cassiodoro VI. I. VOX legum Viri. 13 Corippo: procerum deus, arbiter orbs, Principis austicio, leges σ iura gubernans, Iustitia mindex, inopum paler, omnia curans Iudiciu releuare piis.

Institutio est a Constantino Magno, ut tradit Zosmus v. Codicilli apud Cassiodorum vi. Descriptionem huius officij luculentam habes apud Cassiodorum viii.

7 8. L. I.

Triumviri praeerant J De quibus dictum ad titulum de origine iuris. Erat autem familia publica eirca portam J Indici solita per castra auersa. Vide inscriptiones Gruteri p.

338.4 II.

Cum hamis dolaueris J Et cum siphonibus: Plinius x. 41. cum hamis & aqua: Scholiastes Iuvenalis, qui occohortem eius Sparteolosyocatos dicit.

117쪽

DE OFFICID PROCONSULIS ET LEGATI

L. Omnes.

Omnes Proconsules statim quum urbem egressi fuerint bent iur Actionem, sed non contentiosam ed voluntariam. mi ecce manumitti apud eos possunt tam liberi quam serui JManumissione nempe illa pleniore, quae ciues Romanos facit. Plinius Vii. epist. is. de Calestrio Tyrone, qui Proconsul prouinciam Baeticam petiturus, per Ticinum transibat, ad Fabatum pro socerum suum scribens, qui non longe a Ticino agebat: Spero, imo confido, facile me impetraturum, ut ex itinere defectat ad te, si moles vindι la Iberari , quos proxime inter amicos manumisit f. L. Obseruare.

Proficisci autem proconsiuiem melius quidem est sine uxore sed σ cum uxore potest J Egregiae hac de re in partem utranque dissertationes apud Tacitum Annalium Iti. Est haec lex desumpta ex libris Vlpiani de ossicio proconsulis, quos saepe citatos inuenies in Glossario, quod primus edidit Hemicus Stephanus. Vt si quid τxores eorum, qui ad officia proficiscuntur, de liquerint , ab ipsis ratio G indicta exigatur J Iuuenalis

Saty. VIII.

Si tibi saucta cohors comitum, si nemo tribunal Vendit acer comes, si nullum in colu e crimen, Nec per conuentus, Cr cuncta per oppida curuis Unguibus ire parat nummos raptura Celans, Tunc licit a Pico numeres Senus.

118쪽

ubi Seholiastes: Si feruorum tuorum actus tuos vendit si ephebus intonsus non est , pro quo sententia distrabatur, si uxor tua te administrante nihil rapit: denique si mir es bonus, patiar ut, false licet, en quovis genere nobili tibi fuas originem, vel a Pico, qui Fauni pater fuit. Cicero ad: mos vero aut ex domesticis conuictionibus , aut ex

necessariis apparitoribus, tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta , pedetiam di ia omnia nobis praestanda siunt. Obseruare oportet, ut per eam partem prouinciam ingrediatur, per quam ingredi moris est, quaι Graecia λλμαι

vocat ,siue ocim πλ.οι- : obseruare in quam primum ciuitatem

veniat vel applicet. Magni enim facient prouinciales seruari consuetudinem istam, o huiusmodi praerogatiuas. J Plinius VIII. epist. 24. Reuerere gloriam mererem, Cr hanc ipsam ρ- nectutem, qua in homine etenerabilis, in misibus sacra eLi. sit apud te honor antiquitati. Vide &caetera ibi egregia. L. Nec quicquam Circa aduocatos patientem esse proconsulem oportet J Pli nius VI. epist. E. Equidem quoties iudico, quod vel saepius facio quam dico , quantum quis plurimum postulat aqua, do. etenim temerarium existimo diuinare quam statiosia sit causa inaudita, tempusique negotio finire, cuius modum ignores,pra- pertim cum primum religioni siua iudex patientiam debeat,quae pars magna. iustitia est. Cicero in Gistolis ad fratrem, quam siepe legant & relegant censeo, qui in prouincias mittuntur , Octauium laudans : quoties quiseque voluit

dixit, o quamdiu voluit. Plinius Panegyrico : 'eqsermoni, siuM cuique pudor, non tua silerbia fecit,

119쪽

Sed cum ingenio, ne contemtibilis videatur J Ne et eue niat quod Claudio Imperatori, qui ita euiluit, ut pasia sim, ac propalam contemtui esset, adeo causidicis patientia eius solitis abuti, ut descendentem e tribunali, non solum voce reuocarent, sed & lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso, retinerent. Haec de eo Suetonius, qui & alia addit. Confer L. obseruandum, D. de officio praesidis. Scilicet mi ommum desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium damr, vel improbitati ceditur, mediocres de

sideria siua non preferantJ Cicero: Adiungenda olfacilitas

in audiendo. dc post: Facillimos esse aditus ad te e patere amres tuas querelis omnium: nullius inopiam ac solitudinem, non .

modo nullo populari accessu ac tribunali, sed ne domo quidem tua, o cubiculo esse exclusem. L. Proco ules. Proconsules non amplius quam siex sesicibus utunturi Sunt εξ ταλεκής, ut Polydius loquitur. L. Proconsei.

Proconsul portam Roma ingressus deponii imperium J Cicero epith. ad famil. i. s. Se , quoniam ex Senatustonsiuito prouinciam haιeret, Ige Cornelia imperium habiturum, quoad in idem introiisset. Appianus Ciuilium t. de Metello Pio. ε 1 ωWεα - εἴ- ρελιει-ε - ελλιαν ἐς P iata. Cum P consiui esset, manent enim i consules, donec Romam redierint.

120쪽

pE OFFICIO PRAEFECTI AUGUSTALIS.

Eum regis loco fuisse dicit Strabo, & Tacitus Hic. storiarum 1. Equestres qui AEgypto praesiderent, dixit

idem Tacitus annalium xir. additque apud eos lege actum, ac decreta eorum perinde haberi, ac si magistratus Romani constitument. Causas cur equitibus Romanis, non autem senatoribus, permissa ea prouincia, refert Tacitus historiarum libro. Meminit &Palladius in vita Chrysostomi. DE OFFICIO PRAESIDIS. Descriptionem huius officij habes apud Cassiodorum vi I. 2. Adde Iuvenalem Satyra viii. dcibi scholiasten. L. Illicitas. Ex fide eorum qui probabuntur J Saepe enim, Vim meritatis miscit id quod creditur. L. Ex omnibuι. Correctorum J Sic dicebantur qui Lucaniam de Bru- tios regebant: Victor in Aureliano. Cassiodorus iii. 7. & qui Thusciam: Ammiinus testis. L. Seά licet. Non tamen flectandum est J Puto scriptum fuisset non tam tamen flectandum est. sed excidisse literas tres, quod eaedem vocis sequentis initium faciant. Frequens id in Pande,stis Florentinis.

SEARCH

MENU NAVIGATION