장음표시 사용
321쪽
cipiuntur J nquam initio creditum dici coep ra: in
mutuo, neque tamen Vocis origo obitat, neque usus impediit, quominus & in aliis contractibus idem nomen usurparetur, quod latius explicant leges sequentes. L. Vt si cui ex emto.
uod si ex populari cause JMade legerunt Basilicorum
concinnatores,pupillari, ὀρφουικῆς. In populari actione singulis quidem ius est agendi, sed non ideo creditores dicuntur ante litem contestatam, aut locupletiores. L. populares, β. item , D. de popularia stione. Iret enim alioqui res in infinitum. Nemo de populo non esset creditor. ideo pro talibus actionibus non placuit fideiussorem accipi. L. sit quis, D. de fideiussbribus & mandatoribus. Simile est quod a populo manumissus populum in ius vocare sine venia praetoris non potest, singulos de populo potest. L. sed si hac, f. qui manumittitur, D. de in ius vocando. L. in tantum 3. uniuersitatis, D. de diuisione rerum. Litis contestatio hic idem facit, quod occupatio in littore, aut theatro ; de communi facit. pro
Minin soluti tui tardius' soluit J Qua ratione qui tardius soluit, quam soluere deberet, minus soluere intelligitur, eadem ratione qui praemature petit, plus petere videtur. institui.*.si quis agens D. de actionibus. Si in diem debitum pure legetur, utile est legatum. L. sin autem, D. de legatis. i. Institui. de legaris, s .eXontrario. Et de fideius ribus, j. fidei utares. L. soli-r dum,
322쪽
dum , D. de solutionibus. Locutio est multo longius a proprietate recedens, cum minus soluerc dicitur qui nihil soluit. infra, L. minus hoc titulo. L. illud quoque, cuius, D. de tributoria actione. Proprie minus est, cui aliquid deest, ut fiat solidum: nihilo nihil deest. sed mens eorum qui leges condidere, hanc interpretationem exegit. Nam H minus quam suum est recipienti consultum. voluere, quanto magis totum perdituro 3 t
Mulieris appellatione etiam mirgo miripotens, continetur
Tertullianus iuris Romani peritissimus in docta disputatione de virginibus velandis, interpretans illud A postoli de mulieribus,1.Cor. xi. s. dicit non exspectandum dum virum passie sint. neque verὁ statim ut natae sunt, dici mulieres: sed ex quo se intelligere coeperunt, α censum naturae suae intrare, & de virginis exire, M pati nouum illud quod alterius aetatis est, ubi caro transfigurata est, vox obsolefacta, membra completa, pudor ubique vestitus, ubi menses tributa dependunt, undo & muliebria pati dicitur. Est alioqui vox mulieris in usu πιλυσηπις dc pro materia distinguenda. Mulier a mollitie, id est a patientia, ut ait Isidorus Potest autem hoc nomen sumi aut de potentia remota, Vt cum etiam puellas quasvis comprehendit. L. seruis, D. de legat. I 13. Sic enim mulieres dicuntur quaecunque sexus neminini sunt. L. Argumento, g. muliebre D de auro, argento. Aut de potentia propiore, Vtintelligatur n*λνος- ut loquuntur Basilica: Viri-
323쪽
potens, ut L. Haec autem, g. an praetor, supra , D. ex quibus causis in possessionem eatur: Institutionibus de nuptiis in principio. Nubilis, ut loquitur. L. haec conditio, D. de conditionibus & demonstrationibus, de Virgilius: Iam matura miro, iam plenis nubilis annis. Qui sensus est Tertulliani, & legis huius. Aut de actu ipso: quomodo mulier opponitur virgini: Vt, L. ali quin, D. de contrahenda emtione. L. ex emto, 3. si quis virginem; D. de actionibus emti & venditi. L. H collactaneus de manumissis vindicta. Hoc sensu Cicero irrisus quod sexagenarius virginem duxisset, di xit, vi mulier erit. Significationem primam, & tertiam,
per illud loquendi genus quod Graeci vocant, miscuit Vlpianus. L. quaeritur, 3. mulierem, D.de AEdilitio edicto: Mulierem , ait, oua mulier feri non possit. Simile est hoc dilis locutionidus: capi 'si iacent, satis dicunt. Sequiturque sequentem. Et λmilia. Res abesse videntur mi Sabinus Pedius probat 2 etiamba, quarum corpus manet,forma mutata est J Sunt multae significationes vocis abesse. Absunt quae in rebus h manis non sunt, ut in fine huius legis dicitur. Abest qui non est eo loci, in quo loco petitur. L. absentem, infra, hoc titulo. Qui extra continentia urbis est. L. collegarum, β. infra , hoc titulo. Et d. L. absentem. Variant scilicet pro subiecta materia verborum significationes. Hic abesse dicuntur res, quarum forma, quam Cicero specieri mauult dicere, i mutata est. Vide quae dicta a nobis lib. 11. de iure Belli ac Pacis ix. g. r
324쪽
Harmenopulus hoc sic exponit: αταῖναι δε-
ratae , dicantur abesse. Corpus hic dicitur quod Graecis, υλη, Latinis vetustioribus nonnullis silva; vulgo, ut &Ciceroni & Senecae, materia. Formae magis quam materiae competere nomen ουAM, est Aristotelis sententia, vocatque eam , . et αυοῦ , modo & ὐερμου, aut iamλε-
ἡου. Mutata serma prope interimi rei su stantiam dixit Iurisconsultus in L. Iulianus, 3. sed siquis. D. ad exhibendum. Et ideo si corruptae reddita seni J Vt si seruo venenum datum est. L. & eleganter, non solum, D. de dolo malo. Si sit vulneratus. L. qui sibi, 3. qui Stichum, D. deaeh.&obligat. si res exhibeatur deterior, d. g. sed si quis. L. Iulianus. L. sed mihi, f. si reddita, D. commodati. L. i. g. si res deposita, D. depositi. Si pecunia quae soluta est, sit improba. L. eleganter, D. de pignorat. actio: si res male tractata, si seruus debilitatus, g. in pignoratilia, eadem. L. Vel iransfigurataJ Vt si uniones & hyacinthi in nouum ornamentum, additis margaritis & gemmis, sint comversi: neque enim durat id quod in specie sua non permansit: sed quodammodo extinctum est. L. si re ab herede, D. de auro, argento. dammodo dixit, Vt prope intersisse modo nabuimus. Substantia enim rei partim est in silua, partim in specie : sed praeualet species, cuius ergo data est silua. Itaque res commu-
325쪽
tata, atque etiam deterior facta videtur , etiamsi in meliorem statum conuersa sit. L. vlt. D. devia & ha bitat. Omnis enim , praecedentem habet quod in naturalibus proprie, in artificialibus minus proprie, Vere tamen ob naturae imitationem, dicitur.
QOniam plerumque plus est in manu pretio , quam in re sic Ovidius:
Materiam siverabat opus. Manus euim pro opere. Petronius: Namm Zeuxidis manus vidi. Solinus: Ha aedes Daedali manus ostendebant. D icitur manus pretium; v t apud Tertullianum de idololatria : Sed de mercedibus er manus pretiis interest. Contracte manupretium. Vt L. qui insulam qui aedem: Pro lapide'manupretio dominus redemtori in pedes singulos septem dabit. Varro: Manupretium a manibus est-pretio. Et alibi: manu manupretium. Cicero in Pisonem: uum vere ista prouincia tibi manupretium fuerit, non euersae per te, sted perdita ciuitatis. Et in in Verrina: Machiana manupretium. Ad quem locum Asconius ita via Fra cisto Hotomanno est editus: Manupretium dicitur, ubi
non tam maleria ratio, quam manus atque artis ducitur. Idem
dicitur pretium operae. L. cum duobus, M. Vtrum, D. pro socio: Pretium rerum non in substantia, sed in a te positum. L. sequente hoc titulo. Desinere autem abesse res tum videtur J Hoc spectat ad L. Attiniam, quae rem furtiuam non ante vult posse usucapi, quam in potestatem eius, cui subrepta est, reuersa sit. L. sequitur, M. quod autem, D. de Usucapionibus, hoc est, postquam ad dominum redierit, ut
326쪽
loquitur. L. inter omnes, D. de furtis. Vitio rei purgato: Institutionibus de usucapionibus, 3. aliquando. Cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem
possimus J Idem est cum eo quod dicitur in d. l. sequiatur, 3. tunc autem. In potestate domini rediisse dicendum, cum possessionem eius nactus sit iuste, ut amitti non possit, & tanquam suae rei. Neque enim videtur possessionem adeptus is, qui ita nactus est, ut retinere non possit. L. non Videtur, D. de acquirenda possessione. Neque illud iuste immerito addidit Paulus. Nam si dominus fundi posse rem vi deiecerit, nori videtur in potestatem eius redisse, quandoquidem iii-terdicto unde vi restituturus est possessionem.d.l .sequitur,f.si dominus. Quod pari modo ad res mobiles, in quibus furtum fit, transferri debet. L. t .3. rem autem,&L. sequenti, D. de condictione triticiaria. Vt ergo usucapio procedat, requiritur vitium rei sit purgatum, . & dominus sciat rem sibi filisse substractam. L. qui fundum, g. furtiua res, supra, pro emtore: ut redierit res in possessionem iustam d. g. tunc autem, Ut norit dominus esse reuersam. L. si ad dominum, D. de
Ob hoc quod furto pridem substracta est, abest-ea
quae in rebus humanis non est J a iam tunc abesse cepit, cum fitrio substracta est: eaque causa prior quam lecutus rei interitus. Sive igitur maneat res, siue non maneat, abesse recte dicitur. Abest etiam id quod in rerum natura esse desiit, & deperditum dicitur. L. deperditum, D. de hereditatis petitione. Dicitur res in-- terire, quae nulla relinquitur. L. verum est, g. Vtrum,
327쪽
D. pro socio. Atque ideo talis rei & vsusfructus & so cietas interit: sed hic, ut diximus, spectatur id quod
Si te limentum scissum reddatur J Vide quae dicta ad
legem praecedentem, M. res abesse. Item si ἡοminus rem quae furio sibi aberat, ivorans, emerit J Nam qui sciens emit, repetere quod soluit non potest. L. suae rei emtio, D. de contrahenda emtione.' Recte dicitur res abesse J Nam & pretium res est, Mabest quod frustra datum est. Utilitas aestimationem facit. L. si vendidero, M. cum autem, D. de furtis. Non idem est res, & eius rei pretium. S ticho vendito & mortuo non debetur eius pretium. L. venditor, D. de hereditate, vel actione vendita. Nummi ex re furtiua redacti nbn sunt furtiui. L. si quis uxori, g. si Titius. Et
L. qui vas, in fine, D. de furtis. Attamen efficit ne- .gotiorum quorundam natura, & verba, ut pretium loco rei succedat. In actione quod metus causa, locupletior censetur factus qui pecuniam habet pro re. L. Ii ipsa res, D. quod metus causa. Sic & petitori hereditatis restituitur pretium, quod in locum rei hereditariae successit. L. si & rem, D. de hereditatis peti
tione. Sic rogatus restituere quicquid ex hereditate supererit, si de pretio rerum venditarum alias compa. rat, nihil diminuisse videtur. L. Imperator , 3. Cum autem, D. de legatis ii. Sic rebus in dotem datis, quae pondere, Humero, mensura constant, susscit eiusdem generis & qualitatis alias restitui. L. res in dotem data, D. de iure dotium. r
328쪽
Rem amisisse midetur, qui aduersius nullum rius persiquem da actionem habet J Qui actionem habet ad rem recuperandam, ipsam rem habere videtur. L. is qui, infra de regulis iuris. Ac proinde non penitus amisisse. habere videtur quis, de quo habet actionem. Habetur
enim quod peti potest,infra L. id apud , hoc titulo. V blbene, videtur, quia actio proxime ad rei naturam accedit: quanquam reipsa minus est actio quam res. L. minus, infra, D. de regulis iuris . L. sciendum, 3. diuersa, D. qui satis dare cogantur. Sed & actio ipsa res est, & in bonis esse dicitur. L. rem in bonis, D. de ac-qui. rer.dom L .vit. D. devsu&vsufructu legato. L .meorum, & L. bonorum, infra, hoc titulo. Actionem habenti par est is, quem se praetor in integrum restituturum pollicetur. L. nemo, D. de in integrum restitutionibus.
Bona ciuitatis abusive publica dicta μιηι J Publica dicuntur a populo, olim poplica, sicut Publicola Plutarcho interprete. At iure Romano cum populus dicitur, intelligitur Romanus, ac propterea in eodem iure, vox publici de eo intelligitur, quod populi Romani est, quod dc leges duae sequentes ostendunt. Vbi
ergo in eodem iure aliarum ciuitatum bona dicuntur publica, abusio est, non contra vocis originem, sed contra usium magis receptum. Sic & urbem intelligiamus Romam, & ius ciuile, ius Romanum. Lex . Iulia peculatus aduersus eos erat, qui rem aliquam subripuissent publicam. L. i. D. ad legem Iuliam pGulatus.
329쪽
Vt ea lege tenerentur, qui rem ciuitatis subripuissent non ex vi venit vocis, sed ex nouis constitutionibus Traiani, & AHriani. L. lege Iulia, g. sed etsi d. t. ad legem Iuliam. Unde probatur Alciati emendatio in L. ut pecuniam, D. de furtis. Nec non crimine peculatus pro non. Eit enim ea lex Papiniani, qui post Adrianum vixit. Opponuntur respublica Si ciuitates in L. sed etsi, g. item inquit, D. ex quibus causis maiores. Est tamenvbi ciuitates respublicae vocantui L. r.3. si tamen, D. de AEdil. edich. L. ad rempublicam, de minoribus. L. bonis, 3. respublica , de priuilegio creditorum. L. mancipia, Cod. de seruis fugitivis. C. de iure Reipublicae, toto titulo in libro xt. C. de praebendo salarici libro xx. Vt rempublicam Byzantiorum habes apua Plinium libro x. epist. 12. 1ic opera publica. L H in alium, g. aedes, supra, de ossicio piaconsulis. Ius publicum. L. ut inter, C. de sacrosanctis Ecclesiis. Bona publica. L. i. supra, de rerum diuisione. L vlucapionem, D. de usucapione. ideo prudenter dixit Caius in lege sequente, puolicam appellationem in compluribus caulis ad populum Romanum respicere. non enim in omnibus. Publicanum appellamus J Ipsum enim vectigal publicum eximie dicitur Cicero ad fratrem: Publicis masse redemtis. Publicani dicti & mancipes, &qui decimas redimebant decumani: qui pascua publica siue scripturas, pecuari j. Asconius in diuinatione. Giuitates enim priuatorum loco habentur J Nihil interest filiosa milias priuatus crediderit, an ciuitas. AEqu enim locum habet SenatusconsultumMacedonianum. f L. nihil
330쪽
L. nihil interest, supra ad Sc. Macedo. AEdilitium edictum ad venditiones fiscales non pra tinet: si ciuitas venditionem fecerit, locus erit edicto. L. i. g. illud sciendum, & g. si tamen, D. de 2Ed. ed.
Inter publica habemus nam sicra, nec religiose, nec quae publicis usibus destinata suntl Hoc non generaliter intelligendum est Nam sub publicis etiam facia comprehendit ipse hic Vlpianus. L. i. D. de iustitia dcture: &peculator est, ut Asconius definit, qui hirtum facit ecuniae publicae. Et titulus de peculatu in Basilicis in
autem peculatus & qui rem sacram vel religiosam furto sustulit. L. t. & L. lege Iuliae, D. ad legem Iuliam peculatus. Publicis usibus destinata sunt theatra dc stadia ciuitatum, quae publica opera vocantur , in L. si in aliam, De ossicio Proconsulis. Sed nimirum libro decimo ad edictum, unde haec lex desumta est, interpretabatur Vlpianus edicta quaedam ad chaitates, eorumque res pertinentia, ut apparet. L. sicut, D. quod cuiuscunque uniuersitatis nomine: eandemque materiam persecutus est libro undecimo, ut videre est in L. ad rempub. supra, de minoribus. In hoc ergo edicto apparebat ex materia, dc circumstantiis, publicum sumi de bonis ciuitatum. . Publica vectigalia intelligere debemus, ex quibus vectigal f μι capit J Puto vocem, vectigalia , ex Gloga Datam.
Vectigal dictum est a vehendo. Et est proprie id quodo . Pp .