Speculum optimi magistratus, bene constitutae ac florentissimae Venetorum Reipub. Reverendiss. Card. Casparis Contareni. Cui de Romanorum & Venetorum magistratuum inter se comparatione, Guerini Pisonis Soacij IC. praeclasiss. elegans ac doctus novite

발행: 1616년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

sexaginta, qtu plura suffragia tulerint ligcaeteri,dummodo etjam dimidia excesse sint, eo anno adscripti Senatui stuat, ea tamen lege, ne plures quain duo ejusdem gentis in eorum numero sint, sic in numero legitimoriam Senatorum tres tantum ex eadem gente esse queunt qua lege Optime consultum fuisse Reipublicae existimari debet. nam nulla perniciosior pestis in Rempublicam obrepserit, quam si

quaepiam eJus pars caeteris praevaluerit,ubi enim aequum jus non servatur, fieri non potest, ut societas ulla concors intela cives consistat, quod usu evenire solet, ubicunque plura Reipublic. munera in u-- num conveniunt, sic solvitur mistum, si quodpiam elementorum, ex quibuS corpus constat, alia superaverit: sic omnis

consonantia dissonans fit, si fidem unam seu vocem plus intenderis quam par sit. Non impari ratione , si civitatem ut Rempublicam constare volueris, neces 1 est inprimis servari, ne qua pars alii essiciatur potentior, sed omnes, quoad fieri possit, publicae potestatis participes sint. Quocirca perquam egregie maiores

nostra sancitum est voluere perpetuum

hoc jus in Republica nostra, non modo

152쪽

lti Senatu, sed neque in aliis magistratiabus pluribus gentilibus locum esse, quam ad servandam aequalitatem opus esse vi- deatur Nec minus prudens ins itutio eligendi Senatus habenda est, ut scilicet

sexaginta Senatores more commitiorum

solito , sorte inquam electioni ac iudicio admista eligerenturi sexaginta vero adjuncti ratione diversa , in qua scilicet nil esset sortis. Etenim si in omnibus passorti locus esset,facile accidere posset, ut alioquin praecipuorum civium ratio non haberetur , atque in eligendo Senatu praeterirentur non sineReipublicae detrimento. Iccirco sexaginta patres scriptos nulla sorte, singulis tamen annis eligi placuit Senatus igitur primum ex hisce cetum ac viginti constat, quorum sexaginta proprio Vocabulo Senatores, reliqui adjuncti appellantur, quorum comitiis integra dies consumitur praeter hos centum Sc viginti legitimos Senatores, pari uri in Senatum cum Senatoribus veniunt, ut Ducem de Consiliarios praetere amo Decemviri, quadraginta viri judices capita lium causarum4 criminum graviorum salis S annonae frumentariae praefecti divi Marci Procuratores, niti I, Ptereλ

153쪽

isagistratus, adeo ut nothris temporibu,siimma omnium ducentos ac viginti excedat. hi omnes jus Senatorum obtinent, universa gubernandae Rcipublicae ratio ad Senatum pertinet quicquid Senatus auctoritate decretum fuerit,id sanctum&Tatiim habetur. eo discepanteac decernete dc pace fiunt, bella suscipiuntur pecunia Reipublicae, ejus jussu exigitur, impenditur, si res postulat,nova etjam tributaac decumae, ex decreto tamen SenatuS,tum imponuntur civibus, tum etjam

exiguntur,si quando etjam visum sit e Republica esse,ut novus quispiam magistratus pro tempore instituatur,is a Senatu e ligitur. Praeterea Senatus quibuscunque temporibus perpetuum ius obtinuit eligendi orato xes, qui ad Principes exteros a Republica destinantur, eorun etjam collegium creandi, qui ius habent descogei di Senatiim, S ad ipsum reserendi. hos Aristoteles praeconsultores nominat, nostri homines Sapientes, arrogantiore vocabulo vocant: quo interdum nobis quoq, tendum esse duximus, ne a communi loquendi consuetudine penitus abhorrere videamur. Comitia tamen haec Senatus, quibus iratores iraeconsultores eli-

154쪽

REPVB. LIB. III. a untur,minus habent sortis, quam ea qua

supra descripsi, magni scilicet Consilii

universique civium coetus. unusquisque ni Senatorum nominat quem voluerit,

deinde pro singulis in suffragia itur:isque cui plura contigerint quam reliquis

dummodo drmidium totius summae ex-Cedant,electus renunciatur. Quod si qua-doquci necessitas usus Reipublicae poposcerit,ut invito cuipiamunus aliquod publicum injungatur, unusquisque Senatorum clam inirngrapha ejus nomen notat,quem ma ii ne i duxeritis deinde in urnam ad id paratam schedulanaeam acix. inde a scriba extrahuntur, palamque leguntur omnes, ac demum pro

quolibet itur in suffragia isq; proumaciatur electus , cui plures suffragati fuerint dummodo etiani sint phires dimidiis. Hic schedularum modus inventus est,ne quis piam veritus inimicitias sibi alterius ci-Yis , aut odium parare, illum ad aliquod munus Vocando, qnod probe quidem sustinere ille possit, sed tamen imponi sibi iniquo animo serat,abstineat ab eo nominando sicque privati commodi gratia Respublica detrimento assiciatur. Nunc modus nobis recensendus est , quo Sen F s tus

155쪽

consulitur, eaque decernit Tancit, quae ficienda sunt: & quo Senatusconsulta fieri consile verunt. Non latuit imajorcs no stros, si unusquisque Senator promiscuexum referre ad Senaturn, tum sententiam dicere posset, atque hoc officium proprium nullius esset, magnam semper in Senatu turbationem fore. Praeterea ita usia compertum esse, ut id, quod omnus pariter curant, times etjam patiter negligant. adeo legibus nostiis statutum est, ut is Senatu sexdecim cives eligantur quos Vulgus, propterea quod maxime annium sapere ideantur, Sapientes appellat nos Aristotelem imirati eo quod praeconsultant illa , de quibus consulen -- lus est Seriatus , Praeconsutiores meritu

appellare possumus hi ius habentinuo

gendi Senatum, si ad senatum reserendi, magistratus hic semestris est. Caeterum hi Sapientes in tres ordines sunt distributi

qui longissimo intervallo inter se diis

xunt . In primo eoim ordine se sitiit Se natores, primarii cives, qui cum usu rerum,tum dignixate, atque existimatione alios facile antecellunt , horum praeci, ruuna munus est, ut e administranda

Republica, de bello de pace atque alias

156쪽

REpPs. LIB. III o majoribus negotiis praeconsultent, atque Senatum cons alant. In secundo autem ordine quinque simu cives , qui tametsi parem auctoritateni reserendi ad Senatuia, habeant de rebus omnibus cum illis , quis antprii ni ordinis, nihilominus sunt di, gnitate atque existiniatione superioribus longe inferiores, ad eos pertinent in primis, cura militum, qui Reipublic stipendio aluntur, S merent sub Venetarum copiarum Imperatore Tertii quoque ordi ni quinque sunt, quibus demandata est rei maritimae cura, neque iis praetexe jus est ulla de re ad Senatum reserendi, hic Ordo apud majores nostros in pretio haribebatur, quo tempore apud Venetos res maritimae florebant. Nexum re maritima diminuta, nostrorumque studiis ad

continentis imperium conversi , coeripit hic quoque inagistratus non magni

aestimari adeo ut aetate nostra adolescenteS, ac vix puberes ad eum ordinem eligantur, hi ergo cives sexdecim , quo'rum conventus apud Venetos proprio vocabulo Collegium appellari consuevit 'simmo mane conveniunt cu Principe ac

Consiliariis: primuinq; ad tertiam usque diei horam privatos homines auditit, quis

157쪽

DE VENETORVM . hus aliquid rei est, aut cum Republic. aue cum aliquo magistratu, easque causas de

cernunt omnes simul,vel, si ita res poscere videatur, ad Senatum de illis reserunt, sub tertiam diei horam omnes privati ccuria dimittuntur , confestimque ab aliquo scribarum, qui a secretis Reipublicaesitaeguntur omnes epistolae ad Senatum inissae:postmodum, nisi ab oratore alic

jus Principis,qui ad Ducem Collegium

admitti velit,aut a quopiam majori mo, menti negotio, quam ut in aliud tempus differri possit,interpelletur, secedunt hi Sapientes,sive prae confestores in certum conclave consultaturi de publicis negotiis. postquam conventum est,c consedem

runt omnes. qui praefectus estinam eorum unusquisque septenos dies vicissim rerum administrandarum primum locum obtinet rem proponit, de qua sit consilisum incundum. Deinde singulos sententiam rogat,eo servato ordine,ut primae classsis praeconsiliores,primarii cives, primi etiam sentcntiam rogentur,dicantq; post eos quinque illi, quos in secundo ordine constituimus Postremi,si res proposita maritima sit , sententiam dicunt tertiaeci ni praeconsiliores,quibus earum reru

158쪽

REPVL. LIB. III. seura demandata est . Quod si ea res, quae in consultationem venit, non spectet ad rem maritimam, hi postremi silent in mnaquaque vero classe primus sententiam dicit, qui septem proximis diebus praes it. deinde is quinatu maximus , deinceps alii prout aetate praestiterint. postremusmnulm,qui alios rogat, remque deliberadam proposuit, quique petr eos septem dies praestetus uerit, sententiam dicit. Retandem inter ipsos prope discussa ac deliberata,sive omnes in eandem sententiam convenerint,sive in duas aut tres diversas,ut varia sunt hominum ingenia,divisi fuerint, Principem dc Consiliario con . Veniunt,priusquam Senatum cogant. Ibique ommum sententiae recitantur: quibus

si Princeps, aut Consiliarius quispiam L

sentiri voluerit, suaque auctoritate favere, aut aliam novam invenerint,re iterum inter eos deliberata, tandem omnium sententiae sciriptis mandantur. id muneris ad eos spectat,qui uniuscujusqq burum trium ordinum sunt scribae. sic negotiis,quae senatus auctoritate decernenda sunt comsultatis, senatum cogunt ubi senatores incuriam convenerint, primum recitantur

omnes iterae,quae alicujus sint momenti, Di quaevi

159쪽

DE VENETORVM quque post dimissum proximum senatum

Principi dc praeconsultoribus redditae suerint postea de his rebus, quae a Collegio praeconsultorum deliberatae fuerint, pri-

anum sententiae leguntur,sive illae concordes sint vive inter se diversae , eodem serH pacto, quo Plato significare videtur, apud Athenienses rogationes populi fieri soli

ita fuisse. Nullus vero praeter eos, quo a Venetis sapientes vocari admonui, res rendi ad Senatum jus h ex, suamq; sententiam illius ordinis auctoritate confiminandi ac sanciendi. Ducem tamen, cConsiliarios, quadraginta virum praefectos, de quibus infra dicemus, excipio. Leelis in senatu omnium sententiis, primi ordinis sapientium hebdomadae praese-etus,si voluerit, surgit. sin minus, natu ma cImUS,aUI, is, cui dicere volenti, alii co cecserint, is elatiorem suggestum ad id faetii

conscendens,verba ad Senatum facit i tiones omnes, quibus sententiam stam confirmet, dissidentesque refellat in medium assiere modeste tamen d graviter, ut Senatorii ordinis Uirum decet postquam is peroravit,surgit praeconsultor alius, qui a priori dissentiat, suamque ipse sententiam confirmat , priorem vero

160쪽

consulat, aliasque, si quae sunt praeter priorem , quae a sua discrepent surgit deinde tertius,si tot sententiae fuerint, eaque in medium adducit , quae secum facere videnturi sicque deinceps res inter eos dis

cutitur, quoad nullus eorum reliquus sit, qui verba facere vesit nulli enim senitori locus dicendi datur, quousque praeconi sultores omnes, qui id. muneris subire voluerim, dicendi finem secerint sed , postquam ultro citroque quantum visum fuiserit , dc orationibus d argumentis hic Ontenderint, aliis quoque Senatoribus dicendi iacultas datur. quod si senatorum aliquis cuipiam ex die is sententiis conr

tradicere , aut arurn quampiam tueri

sive novam asserre velit dicendi cor iam habet nullus tamen senatorum de e sententia cuius ipse est auctor, jus ad senatum referendi habet : sed plerumque contingit, si consilium ejus senatoris Republica esse videatur,ut aliquis ex Colrilegio sive Consiliarius , sive quadraginta virum praesectus, de ea sententia addenari 1tua reserat. Hoc ergo pacto relunet discussa Heliberata,suffragiis omnium, qui sunt ejus ordinis, Senatus decernit, quam nam sentet tiam potissin tu probet.

SEARCH

MENU NAVIGATION