De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

6 6 Pars I. Caput L

num. 3 .& probabile censet Lazarius s. 2. q. I .num. 9.& recte ut dicam quaesito i s .Tunc enim praeceptum euiguit.Contrarium asseritur a Suare r. S. 3. p. d. 2O.L

quorum placitum innititur principio posito.Cii enim constitutum sit, terminum non praefigi ad elidendam obligationem, sed ad eam duntaxat vigendam, inserunt hi DD. obligationem quantumuis eXaeho te mino durare in utroque euentu proposito: cum ea tammen differentia, quod qui distulit exequi praeceptum ob ignorationem edicti, diffcrre potest executionem praefigendo sibi terminum in monitorio concessum, ducto initio spatij a puncto comparatae scientiae. At qui ob solam impotentiam aliamve iustam causam,

filii excusatus ne exequeretur mandatum intra terminum constitutum,non potest alium sibi terminum praefigere, sed tenetur illico parere , quia monitorii conscius tepestiue fuit,ac proinde sufficiuntu deliberandi re rem perpendendi moram obtinuit. Per accidens tamen, possici quoad virosque cium cscerc ob i-gatio exequendi post elapstim terminum praefixiuo: si nimirum constaret actum monitorio indictum, re modo inutilem; vel si satisfactum iam esset partit, aut si potestas Iudicis qui monitorium tulit, euanuis set per eius mortem, aut remotionem a munerα Itaquidem DD. praedicti, quorum sententia quoad impotetiam est plane vera,vi dicam quaesito i s. Quoad ignorantiam tamen,non solutam nisi plane transacto termino,est reiicienda,quia tunc praeceptum euiguit. aod autem dicitur terminum poni, ne executio differatur, non item ut obligatio extinguatur,Verum est quoad coiiscios piaecepti intra tempus praefi umin

102쪽

in monitorio, non autem quoad eos qui praeceptum ignorarunt quandiu vim habuit. Mouetur quarto difficultas, an qui terminum est praetergressus nec paruit, quamuis nullo modo excusaretur, toties nouam excommunicationem contrahat, quoties elapso iam termino sciens& volens di , mittit occasionem exequendi mandatum. Affirmat Bonac.disp.I.de censur.in communi q. I. p. s. a num. Subscribo potitis contrariae sententiae , quam tradit Barbosa allegat.96.sepe citata num. s .& probabilem iudicat Diana parte 3. trach. s. resolui.9s. Ratio est, quia ea edicti praetergressio,non est nouum peccatum moraliter loquendo quoad forum humanum, sed est continuatio eiusdem culpae. Qua ipsa ratione detentionem longam rei alienae,occurrentibus restituendi occasionibus,& nulla causa legitime excusante, esse tantum eiusdem peccati continuationem moraliter loquendo, censet Lessius i de iustit. cap. I 2. num. O. Accedit quod non videtur fuisse mens Ecclesiae ut

noua excommunicatio incuri atur, quandiu non iterat excommunicationem , ut saepe facit, cum contumacia crescit, nouave iusta causa geminandae excom municationis occurrit. Et frustra sane,vel criam falso diceretur, fieri ab Antistitibus in eo euentu itcrationem & congeminationem excommunicationis.Tantum quippe interuenire oporteret declarationcm no uam . multiplicis excommunicationis ex natura rei. contractae.

Est quinta difficultas, an terminus in monitorio praefixu . prorogari possit ex sola voluntate partis ad cuius instantiam concessum est monitorium , iudice interim prorsus inscio ac ne tacite quidem consen-

103쪽

68 Fars I. Caput t

tiente in prorogationem post habitam eius notiatiam. Affirmant Panorm. cap. prater ,2.de appellat. pum. .& ibi Decius & Anchar. ad cap.qui nive, de

septem Theologi Ordinis Minorum in Capitulo prouinciali quos resert M sequitur Neuitanus lib. 3. stuuae nupt.num. s s .Ratio horum autorum est, quia m

nitorium in gratiam partis est concessum, ut ab iniuria indemnis fiat. Si ergo pars ultro cedat iuri suo, Mficut potest obligationem prorsus renuitere, ita eam proroget ultra terminum praefixum a Iudice , tutat obstabit quominus liceat fici beneficio partis, cui Praesul monitorium concedens velificari voluit.Contrariam sententiam tradit Sylvest. V. excommunicatio, 2. notab. I. casu II. Nauat. in summa c. 17. num. I s. Angelus v. excommunicatis, I. num. 2O. Naidus v.eri commmricatio,num 23. Sayrus multos Iurisperitos adducens l. I.de cens .c. I 2. num. 2o. Florum Doctorum ratio est, quia excommunicatio non potest sus- pendi nec impediri quominus suo tempore effectum habeat,nisi sit in suspendente iurisdictio. Haec autem tnon est in parte ad cuius instantiam concessum est monitorium. Igitur non potest vim eius sitspendere. quod Aeeret,si elapso termino , Iuince praefixo,po iet intactas elargiri ei quem monitorium urget ad nunc exequendum. Aliud autem esset de integra re- . missione obligationis.Ea quippe remissione iacta, ut 'sine eam potest pars facere) tollitur totum monitorii fundamentum ; & Othnis eius vis, per partem ituererat monitono satisficii , euertitur indirecte; mPs

104쪽

Causeo adiuncta Monitorij.

nempe per sustitionem causae de sundamenti, ad quam svolationem non est necessaria iurisdictio, sed

sufficit voluntas cedens iuri suo, dc relaxans obligationem cui monitorium innitebatur. Vnde monitorium concessiim aduersus aliquem cum quo pars inscio Iudice pepigisset de materia monitori j , elici prorsus vanum & inutile quia destitueretur suo sundamento essentiali, ut bene vidit Gutierres i. I. qq. Canon. p. i I .a num.77.similiter ergo facta per partem remimone debiti, euertitur iunciamentum censurae, nec incurritur excommunicatio, quamuis non

pareatur edicto,ut bene ait Ripa ad i. . e re iudic. g. Oluisse. m.4. Inter has pugnantes sententias placet iudicium Antonij de Butrio in cap. praterea. a. de appell. &Maynerii ad Lubicunque causa. isde regul.iuris,num. 2.qui asserunt,ante factum tenendam esse secundam sententiam,quippe securiorem: sed post sactum,primam sententiam esse satis securam, posseque approbari absque scrupulo: Moveor,quia Iacta per paItem prorogatione deest contumacia, sine qua non incurritur excommunicatio. Neque haec est suspensio sententiae,directa & pro Potestate suspendentis,ad quam verum est fore necessariam iurisdictionem, qua pars caret. Est igitur duntaxat subductio materiae per aliquod lepus. Eo autem tempore elapso, ad quod pars

prorogauerat executionem , incurretur illico ex- 'Fcommunicatio, nisi sit satisfactum monitorio : quia quamuis supponamus Iudicem silere, nec ullam sententiam de nouo ferre , tamen prior sententia non euiguit , quamuis indireete ad aliquod tempus fuse penia fuerit & vltra terminum in ea constitutum di-

ε 3 lata.

105쪽

o Pars L saput L

iata. Ille quippe terminus appositus cst non ad eludendam obligationem, sed ad eam illuc usque differendam , & non vlicrisis inuito creditore in cuius gratiam lata ost sententia. Si igitur posito termino, pars siue cre4itoa annuat ut obligatio exequendi adhuc ad tempus aliquod suspendatur, differetur obligatio, nec incurretur eX communicatio. Urgebit autem obligatio edicti, & incurretur censura, si post illud tempus,inuito iam creditore,non satisfiat edicto Quanquam Henriq. l. I 3.c. 2o .num. I. in contraria est sententia, existimans tunc tantum post elapsum terminum a creditore praestaeum ultra eum quem Iudex statuerat,incurri a debitore censuram latam in moniatorio , cum prorogatio facta est de consentu Iudicis expresso , quia tunc censetur sub noua excommunicatione prorogasse,in quam rem citat permultos.Sed quod dixi,magis placet, & videtur ratione proposita

euinci.

Tandem sexto est dissicultas, an si Iudex per monitorium decernat aliquid fieri intra talem terminum , & ante eum prorsus elapsum, constet de re potestatem exequendi quod praeceptum est ; an inquam in eo euentu detur obligatio praeueniendi,Hue operandi , priuiquam incidatur in imp'tentiam exequedi opus indictum,in quam impotentiam supponimus deueniedum esse ante elapsum totum tem pus , intra quod excrceri operationem mandatum fuit. Dicendum est hanc dissicultatem posse in dupli ci sensu agitari. Nimirum primo ita ut praeceptum si1 dilatum adhibito termino ad finem certi temporis de signati limitato , ita ut obligatio non Vrgeat pro toto tempore,sed tantum in termino illius. Et in hoc len

106쪽

Causa S adiuncta Monitorij. 71

sii valet quod ait Lazarius s. 2.q. I.numa . nunquam vi sunt entiae terminum ad aliquid agendum praeligentis , iniici obligationem cum terminum praeueniendi.Ex quo SuareZ t. s. 3 p.ά. F.f. I num, I . inferis si cui praecipiatur ut rcitituat vel satisfaciat, concesto illi mense intcgro tanquam termino ad disterendam solutionem vique ad illiim, fore ut talis non incurrat centuram negleetui talis praecepti impositam, si ante expletum mentem moriatur : ideoque sic vita fun- stum non pr ueniendo executionem praecepti, neque egere absolutione quoad se, neque quoad alios. Esto enim c5tingero possit ut quis omittendo actum praeceptum,aliqua alia ratione peccet: v.g. si non restituat,peccabit contra Iustitiam: tamen aberit culpa conta a praeceptum Ecclesiasticum sic limitatum ad finem certi temporis ; nec interueniet contumacia: ac proinde quamuis non praeueniatur terminus, sed homo sciens & voluiis sinat se cogi in aristum, nec operetur cum potest , non incurret excommunicatio

nem.

Dissicultas proposita locum habere in alio sensu potcst , nimirum si monitorium iubeat aliquid fieri intra totum tale tempus , atque adeo ante illud prorsus elapsiim. In hoc sensit, non autem in priore , intelligo , & admitto quod Sanchegi. q. in Decalog. c. 22.num. 2 3. ex multis iuribus & Do- istoribus late confirmat, & ad excommunicationem quoque applicat num. 2 . nimirum quod excommunicatio ab homine,ab eo tempore contrahatur, a quo

constat non posse ulterius perfici opus sub ea indictum. Addit vero Sancheet,secus fore si agatur de ex- commimicatione indicta per statutum N legem.

Diuiti reo by Corale

107쪽

7 a. Pars I. Caput L

Nam talis excommunicatio iuxta eum non incurriatur nisi transacto toto tempore:quia haec est differentia inter poenam ab homine, & poenam legalem siue

quae lege debetur, quod quia poena legis debet esse

mitior,& magis restringi quam poena hominis,ut habetur exl. Cet m, is de arbitris, non incurratur poena legis nisi termino plane transacto, cum tamen poena ab homine lata incurratur cum primum residuo tempore opus perfici nequit. Quia igitur iuxta priorem huius doctrinae partem , excommunicatio lata per monitorium est poena a Iudice per sententiam inflicta , fatendum est eam incurri cum primum homo sciens ac volens deuenit ad tempus quo opus indictum perfici ultra non poterit,ob nimiam eius breuitatem, vel praeuisum exequendi impedimentum tunc superuenturum. An vero aliter dicendum sit de excommunicatione imposita per staxutum aut legem, ut Sanchez ait, nunc quidem nost L non refert: Tamen si lex indicat opus pro toto aliquo tempore squi est posterior sensus propositus, in quo diximus accipiendum esse quod poena neglectui operis intra aliquod tempus exequendi inflicta ab homine, incurratur cum primum incurritur impossibilitas perficiendi ante totum tempus elapsum) non existimo negandum quin idem dicendum sit de poena legis atque adeo de excommunicatione sub qua aliquod opus intra totum aliquod tempus fuerit lege iniunctum. Sic quia lex de confessione peccatorum quotannis λcienda cadit in tempus totius anni; tenetur enim homo id tra totum quemque annum confiteri ) is quiprieuidet ante anni finem luperuenturum sibi est ei inpedimentum, aut delaturam Confessarii copiam.

tenetur

108쪽

Caus V adiuncta Monitorij. 7 3

tenetur praeuenire , & implere praeceptum eo anni tempore quo potest illud exequi. Quam esse communem omnium sententiam,docet Couar.in cisima mater.p. I. f. I. num.7. conclus. s. Item qui habet casum

reseruatum per statutum, & praescit sore ut in Pasechate desit qui habeat iurisdictionem, possitque ab eo absoluere, tenetur uti occasione dum suppetit Mpraeuenire,ut bene docet SuareZt.4. .p. d. I. s. s. &Naldus v.casus reseruatus, nurn. s. Adhaec, qui praeuidet se ab hora nona diei festi fore impediendum a sacri auditione, quantumuis mansurus sit in loco in quo praeceptum de auditione sacri obligat , tenetur audire sacrum tempore matutino antecedenti. Nimirum in his euentibus obligatio Vrget pro toto tempore pro quo potest impleri. Vt quoad consessionem

pro toto anno, quoad sacrum pro toto tempore matutino. Vasques 3. p. q. λO. artic. 3. dub. 2.num. 18. dc Bonae.disp. F.de sacram.q. s.c 2.p. .num. 2 I. idzm extendunt ad Clericum infirmum vesperi, quem obstringunt ad vesperas mane recitandas. Hoc non approbo, quia praeceptu recitandi vesperas, non obligat pro tota die,sed tantum pro toto tempore vespertino.Quod enim recitare anterius vesperas liceat, non iniicit obligationem eas tunc recitandi; si pro tempore quo praeceptum recitationis vigebit, impossibile sit niturum recitare, dc paxere praecepto, sed sufficit cuilibet tempori malitia sua. Modus quo ordinarie solet ferri monitorium, is est de quo agitari dissicultatem in priori sensu diximus , ut constat ex vulgaribus formulis monitoriorum , dc ex iis quae initio pr*misimus, explicantes 'cum communi sententia, quid ferat termini praefixio

109쪽

Pars L Caput L

in monitoriis. Itaque non est quod quis vi monitorii ordinario modo propositi , putet se angi ad praeuc-niendum terminum praefixum , & anteoccupandam executionem actus praecepti, etiamsi praeuideat consecuturam operandi impossibilitatem cum terminus praestitutiis adueniet. Si tamen ex forma & modo praecepti constaret mentem Iudicis suisse astringe ead operandum iniecta ad id obligatione pro toto tempore, iuxta sensum difficultatis posteriore loco adductum, sic qui praeuideret consecuturam agendi impossibilitatem, teneretur praeuenire extrema te poris pro quo toto viget mandatum, nec posset sinere se in eas redigi angustias quibus a parendo exclu

datur.

ferunt voces ilia in monitoriis interdum adhibiω, ex nunc prout ex tunc; vel ex tunCprout CX nunc, excommunicationesit percul uaqui non paruerit. REspondeo, has voces cum adhiberi contingit,

raro quippe adhibentur, nec occurrunt in ordinariis monitoriorum formulis in non ferre praesentem censurae vibrationem, si conditio a Deo praesciatur non implenda, siue si Deus praeuidet, rem praeceptam non esse executioni mandandam. Si enim is esset sensus harum vocum, excommunicatio esset nul-lλ, quia nemo potest percelli excommunicatione nisi propter

110쪽

Caus 5 adiuncta Monitorij. 73

propter praesentem contumaciam. At constat,in tempore quo praeceptum sertur , deesse contumaciam, cum nondum aduenerit terminus ad deliberandum praefixus. Quomodo verb is qui tempore conditionis pendentis admissus est ad communionem fidelium M participationem suffragiorum ac bonorum comm nivira, priuari poterit ea communione quae iam praecesserit cum conditio deficiet Hic aeque militane omnia illa argumenta quibus Couar. in c.Ama male

Suarez l.de simonia cap. num. ues. & 7. Sayrus I. 1.de censur.c. II. num. I 8. & Lessius l.de Iust. cap. 3s. num. I s s.cum aliis quos profert, affirmat excomm nicationem in foro conscientiς non retrotrahi,quamuis in foro externo aliquando retro trahatur. Vt patet de-excommunicatione contracta per eum qui non soluit tempore constituto pensionem beneficiariam. Nam non censetur incurrisse excommunicationem

quousque pensionarius declaret se velle ut debitoream incurrerici qua declaratione posita,per fictionem iuris excommunicatio retrotrahitur , censetiirque contracta iam inde a temporis initio in quo debitor coepit essc in mora ; id est a tempore praefixo ad solutionem pensionis, Ut tradit Nauar. in summa cap. 23. n. io . & Gigas da pension. q. 77. Et idem est de excommunicatione contracta ob simoniam conuentionalem. Pendet Gnim post pactum initum & traditam rem spiritualem usque ad euentum soluti saltem ex parte prclij:qua conditione posita, excommunicatio

retrotrahitur, ita ut censeatur contracta ex quoturpe

illud pactum suit initum. Ita enim ferre stylum Romanae curiae, testatur supra Nauarrus. Omnia ergo

quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION