장음표시 사용
81쪽
executioni oportuisset.Vnde Angelus v. excommunicatio, ruam. Io.& Sylvester V. excomminicatio, 2. m. 8. notant, Parochum degentem extra territorium in
quo est parcecia ipsi concredita,percelli excommuniocatione in non residentes decreta ab illius territorii Episcopo ; quia delictum quod non residendo admia sit,censetur hic consummari. Aliud vero esset de delicto quo aliquis extra territorium talis Episcopi in iura eius peccaret. Ago de Episcopo ; nam Praelatus regularis, quod Sylvester ibid. num. I s. admonuit, quia habet mundum uniuersum pro territorio,subditum suum ubilibet existentem ligare & ferire potest. Et ratio discriminis est , quia Episcopus immediate
habet iurisdictionem in territorium, in persona autem non nisi mediante territorio: Unde personae Variato territorio subducuntur eius iurisdictioni, nec sententiis eius ultra ligantur. At Praelatus regularis, habet immediate iurisdictionem in personas, unde eas quocunque pergant assequitur,potestque perceulere. Tradiderunt hoc ipsum ante Sylvestrum Ioan. 3Andr. in cap.cum contingat. de foro compet.& Gemi- Iitan .in c. ut animarum. de constitui.in ac S.Anto
lui possit monitorium concedere.
33 Espondeo, monitorium ad finem restitutionis 1 aut reuelationis,concedere potest solus Episcopus. Ita decernit Conc.Trid.sess.2s .cap. 3.de resorm. Vt enim corrigeretur corruptela nimiae facilitatis in ' . his
82쪽
his monitoriis concedendis ob res nihili, consultissime S. Synodus hanc facultatem ad Episcopum restrinxit. Quanquam certum esse debet, non excludi Praelatos Episcopo superiores , in locis in quibus iurisdictione potiuntur.V. g.legatus a latere in sua prouincia potest haec monitoria concedere,vt rexIte asserit Gutierres i. I.M.Canon. c. II. anum. -Barbosa de potest. Episc. allegat. is .num. I a. qui idem testantur de Nuncio Apostolico,eo quod & ipse sit summi Pontificis Vicarius, amplinue iurisdictione intra suae prouinciet ambitum potiatur. Archiepiscopum,si Epia scopus qui ei subest, renuat iniuste huiusmodi monitoria concedere, pque ad hoc adiri, notat Prosper de Augustino in additionibus ad summam Bullarij Q a
rantae, v. Archiepiscopi autoritas, autorii. I9. insne, consentitque Barbosa supra num. q. qui etiam num. ai .post Nauarrum conco. de ossic.ord. addit,ime
poni quoque posse appellationem ad Metropolitanu, cum terminus ad restituendu vel reuelandu praefixus est nimis angustus Cuiusmodi erat terminus bidui in
eo monitorio quod Nauarrus praedicto loco excutit.
Haec cum rata sint apud DD.superest dissicultas in re proposita,quoad Praelatos Episcopo inferiores, Min primis quoad Vicarium Generalem. Quamuis enim sit idem Vicarii Generalis & Episcopi tribunal,
ut habetur c. 2.de consuet.in 6. & c. Romana, de appell. ite in 6. tamen cum Concilium facultatem coim cedendi monitoria ad finem restitutionis aut reuelati nis, ad solum Episcopum restrictam voluerit, videtur omnes alios, atque adeo etiam Generalem Vicarium exclusiss e,si tantum spectetur generalis commissio quavis accipit ex munire vicarij, nec ita terue-
83쪽
niat specialis ad id facultas, Vicario concessa ab Episcop. Ita Hugol. de potest. Episc.cap. s. Narbona de
appellat. a Vicario parte i. n. 2os. Barbosa allegat. illa 96.num .6. Sayrus in Claui Regia l.9. c.I s. num. 2 I. Contraria tamen sententia, quae Generali Vicario vi commissionis generalis tribuit facultatem concedendi monitoria ad fines restitutionis & reuelationis,nec id a Concilio ademptum censet Generali Vicario,est valde recepta.Sunt in ea sententia, Guuerres
disp. 29.num. I 6. Lazarius s. I.q.6.num. I. Sayrus sibi contrarius l.I.decensur.cap. i.num. 3 3. & alij quos hi . proserunt. Fundamentum est, quia etiamsi Concialium edicit,ut monitoria ad fines praedictos a nemine praeterquam ab Episcopo concedantur,tamen eo ipso quod Concilium non arctat Episcopum ut serat haec monitoria per se solum , relinquit Vicario antiquam ficultatem , competentem eidem vi sui muneris. Exemplum appositissimum est, causarum matrimonialium , quarum cognitio in eodem Concilio sess. a .cap. 2o. soli Episcopo addicitur. S tamen certum est non excludi Generalem Vicarium. Neque vero ut vicarius Generalis hac facultate uti possit, neces.sarium est abesse Episcopum.Nam etiam in eius praesentia potest munus suum exequi, & quoad conces.sionem horu monitoriorum & quoad caeteras officii sui partes, paucis exceptis , quae nominatim exceptasiint, aut quae reuerentia Episcopo debita poscit non
ficti a Generali Vicatio praesenteaepiscopo ut est apud
84쪽
apud Rebuistim in praxi benefic. l. I. c. 22. n.I87. Haec verὰ monitoriorum ad fines praedictos concessio, neque nominatim est excepta a numero carum functio-itu quas Uicario Generali in Episcopi praesentia obire licet; neque est eiusmodi, ut Vicarius Generalis ob Episcopi reuerentiam debeat ea abstinerc praesente Episcopo. Obseruat porro ibidem Rebullus num. a I7.potestatem Generalis Uicarii suspendi, si amoritas Episcopi suspendatur, quia incidit in excommunicationem, vel quia deuenit in hostium pote itatem, aut quomodolibet aliter contingat Episcopi autori tatem suspendi. Tunc enim iuspendi quoquc potcstatem Vicarii Gencratis, habetur ex cap di EpiIcopiis .d C suppl. neglig. Praelat. in 6. Sc ex cap. I. de ossi c. Vicarii, eodem libro. Itaque in eo euentu,Vicarius Generalis non posset concedere monitorium: absolute autem cum liberum habet muneris sui exercitium, potitur hac facultate. Et ratio est,quia idem est Vicarit Genc ratis & Episcopi tribunal. Igitur cum Episcopus quandiu eius autoritas non suspenditur , possit haec monitoria concedere, idem praestare poterit Generalis Vicarius. Suspensa autem Episcopi potestate, eo ipso continget suspendi potestatem Generalis Vica-1 ij, qui solius Episcopi radiis collucet. Ex contrario autem fundamento intulit Guti erres i. i. qq. Can. c. I. num. 83. aliter statuendum esse de delegato. Nam delegati & delegantis non est unum tribunal. Itaque iuspensa per excommunicationcm potestate delegantis , non suspenditur eo ipso potestas delegati, ut Glossa, Inuoc. Abbas, aliique a Gutierre num illosue.& 8 .acidisti, tradunt. Quod diximus Generalem Vicarium pb Eoiscopo
85쪽
constitutum posse monitoria ad finem restitutionis ac reuelationis concedere , aeque assirmandum est de Vicario Generali per Capitulum constituto sede vacanto;quod recte asseruerunt Gutierres i. I. qq. Can. c. o. a n. 9. Bonac. disp. 2. de excom.in particui. q. s. p. vnic. num. 4. & multi apud Barbosam de potest Episc. allegat.96.num. Io. & ratio est,quia ut lath tradit Franc. Paulia. tra 2. de potest Capit. sede vacante parte I .princip.q. r. & 2. & Tuscus litera C. conclus.s o. mortuo Episcopo, omnia quae sunt necessariae iurisdictionis, inter quae est facultas e ccommunicandi, transeunt ad Capitulum,ex cap.cum olim,de maiorit.& obed. atque adeo Vicarius Generalis constitutus a Capitulo, ea autoritate potitur. Quia vero si Episcopus quidem sit stiperstes,absit autem a Dioecesi, nullo ante egressum constituto Generali vicario, Archidiaconus ipso iure in tali euentu est Generalis Vica- . rius Episcopi, iuxta cap. I. Sc Caep.a ac de ossic. AGchid. idcirco assirmandum est, in eo euentu facultatem Archidiaconi porrigi quoque ad concessionem
monitoriorum ad finem restitutionis ac reuelationis, ut bene docet Lagarius seeh. I .q. 6.num.I I.
Omnia quae hactenus sunt constituta, quoad Generalis vicatij ab Episcopo,aut Capitulo, vel iure ipso constituti potestatem, ad concedenda vi proprij muneris monitoria ad fines restitutionis aut reuelationis,aeque valent pro Generali Vicario constituto per summum Pontificem. Imo isti, ut bene aduertit De Cius cap. quoniam.de Ossic. deleg. peculiare est,ut pos- .sr exequi monitoria a Pontifice concessa,& pro more directa Episcopo , ut tanquam delegatus Sedis . Apostolicae ea recognoscat, iubeatque esse rata, si
86쪽
preces Pontifici propositas niti veritate compererit, vi sanxit Pius V. & habet usus. Huiusmodi namque literas, nisi Pontifex expresse aut Episcopo aut eius Vicario executionem illarum demandet, solus Episcopus tanquam delegatus Pontificis exequitur, non item Vicarius, nisi subdelegante eum Episcopo; quod potest,quia delegati a summo Pontifice possunt sub- delegare, ut tradunt DD. adiit. de offic.deleg.& Iason l.ὰ iudice, C. de iudic. Sed neque viceversa, Episcopus causam ad Vicarium Generalem direct am,potest excutere, quandiu vicarius perstat in munere, iuxta Panorm. cap. quoniam . de ossic. deleg.num. I s.& ibid. Decium. At vicarius Generalis a Pontifice Constitiitus, monitorium Pontificium, directum a
Pontifice ad Episcopum , potest exequi absque alia Episcopi delegatione, cum ipse quoque sit delegatus
Pontificis. Itaque restrictio potestatis concedendi monitorium ad finem restitutionis aut reuelationis facta a, Concilio Tridentino, non excludit Generalem Episcopi vicarium, siue ab ipso Episcopo, siue a Capitulo, siue iure ipso , siue a summo I 'ontifice constitutum.Controuersia vero est an excludat quosdam Abbates & alios Praelatos qui potiuntur iurisdictione Episcopali. Assentior iis qui admittunt quemcunque potientem iurisdictione quasi Episcopali, non includi ea Concilii limitatione. Ita Tuscus litera E, con
xat arctat limitatio per Concilium adhibita, qui Episcopis subordinantur , nec potiuntur iurisdictione ' Episcopali, vel quasi Episcopali, ut Archipresbyteri, Da dc
87쪽
de Archidiaconi, cum non deest Episcopus aut Vica. rius Genetalis.ltem excluἀitur per eam limitationem Visitator Generalta ab Episcopo constitutus , iuxta Henriquem l. 13.cap. I . num. . ac vicarius foraneus, quia non habet idem tribunal cum Episcopo : unde ab eo datur appellatio ad Vicarium Generalem, vel ad Episcopum, quae non conceditur a vicario Generali ad Episcopum. Praelatos item Regulares ea limitatione excludi, censet Roderic. t. 2.qq. Regul.q. I9. artic. 4. quod intelligo de illis Praelatis regularibus , qui non potiuntur quasi Episcopali autoritate, cuiuia modi est Prior conuentus,quem non fuisse exclusum male censuit Grais consit. a. deeXcommvn. num.Il. Ec Lazar. s. r. q. 8. quamuis enim talis Praelatus possit suis subditis Hib poena excommunicationis quip- ιpiam mandare, non tamen ad finem restitutionis aut reuelationis occultorum , quia Concilium arctauit
hanc potestatem ad Episcopos id est vel ad simplicia ter dictos Episcopos, vel ad eos Praelatos qui iurisdiactionem habent quasi Episcopalem , cuiusmodi non est Prior, & similes. Et ita loli Guardiani in ordine Minorum de Obseruantia vetiti sunt ad praedictos: .nes excommunicare , quia non potiunt nutoritate
quasi Episcopali. Ita refert Miranda t. a. Manu. q. i.
88쪽
REspondeo,Concilium Tridentinum sessi. 2 s.c. 3.
de reform. non modo Episcopis ad sensum proxime expositum reseruatam voluisse fac uiuatem concedendi monitoria ad finem restitutionis ac reuela tionis,led etiam addidiss e,cauendum est e,ne Episcopus ad has literas monitorias concedendas , cuiusuis . secutaris, etiam Magistratus,autoritate adducatur. In
ferius vero generaliter addit, Nefas esse seculari cuilibet Magistratui, prohibere aut mandare Ecclesiastico Iudici,vsum Ecclesiastici gladij, aut eius remisi1onem in vaginam: cum non ad seculares.sed ad Ecclesiasticos,uniuersum hoc negotium pertineat. Voluit nimiru sancta Synodus,coprimere abusionem Vrge-di.vel compellendi Antistites ad concessionem monitorii, quam seculares Magistratus inuehebant. Pugnat late pro ea licentia Laurentius Bouchel in Bibliotheca iuris Gallicani v monitomum,sed ita ut usum duntaxat alleget, quem Concilium manifeste statuit esse corruptelam extirpandam. Licentius etiam eo loco idem Autor,seculari potestati conceptis verbis trisbuit potestatem ferendi censuram monitorio consertam,& ab ea absoluendi: eaque potestate non modo Iustinianum & Carolum Magnum usos affirmat, sed omnes sque Principes,& eoru ministros uti similitet posse contendit. Hic ne quis virus aliquod doctrinae
89쪽
pro bono succo hauriat, in tam frequenti libri illius versatione per Iurisperitos nostrates , obseruandum 'est , assertione illa qua potestas laica dicitur posse per , se ipsam intorquere excommunicatione, vel ab ea absoluere,no poste a manifesta haeresi liberari. Nemini enim ius est in Ecclesiastici gladii exsertionem, praeterquam Ecclesiasticae potestati. Idque contra Anglicanam haeresim assirmant uno ore omnes Catholici. Vsus vero in contrarium praetensius, nunquam viguit apud Catholicos Principes, bonosve & Catholicos eorum Praesectos &administros. Nemini enim eorum in mentem unqua venit, ut alienam sibi potest tem arrogaret ; & monstrosὰ spiritualia iura cu temporalibus,tiaram cum corona,cum sceptro pedum in persona laica consociaret. Nec ut id ipsi voluissent, aliquid reuera effecissent. Imo nulla quantumuis longa consuetudine talem potestatem praescribere potuissent, ut rect e statuit Panorm. in c. lin. de consuetud.num. Is .& in c. Massana,de elech.num 24.Sed Principes aut Magistratus qui excommunicationem
intorsisse aliquando,vel ab ea exsoluisse sunt visi,per Episcopos quorum id est proprium, obiri ea munera
curauerunt. Et qui ut par erat reuerentes erga Ecclesiam fuerunt,& Antistitum se in Christo oues agnouerunt, non vi aut imperio Praesules ad talia praestanda adegerunt unquam , sed interpositis supplicibus precibus, vel adhortationibus,& persuasionibus,non Thessalicis ut Eunapius loquitur, id est ineluctabili bus de violenter adigentibus,sed quae essent quod diacutur, exorarui ab eis,ut hoc remediu male grauatis, vel bono publico non negarent. Certe Iustinianiis
qui supra caeteros minus cauisse visus est sacrae de profauae
90쪽
profanae politiae mixturam,ebque nomine a Facundo Hermianensi illius temporis scriptore, castigatus liberrime est l. ia .pro tribus capitulis fere toto, & nominatim c. 3. . & aliud reuera noluit quam quod diximus,ut notauit de sacrorum immunitate trae ans Ribadenetra lib. 1. de Principe cap. 22. &Anastas Germonius L 2.de sacror. immunit. c. I. II. VCl liplus voluit Iustinianus ut satis significat Liberatus c. 23. Breuiarii & Innocentius Maronianus epistola ad. Thematem Presbyterum, non est quod pii & Ca- ttholici rectores populorum,Iustinianum aemulentur, hominem morum contaminatissimorum, Ut Pi ocOpius in historia arcana, Euagrius & alij prodiderunt; tandemque haeresi misere immortuum . .
an Iudex Ecclesia Mus, possit monitoria ex of cio
nemine petente concedere, vel tantum ad
instantiam partis,ct cuius artis.
REi pondeo,ut plurimum monitoria concedi tantum petente parte, & iudicis auxilium implorante;aliquando tamen ias esse Iudici,nemine petente ferre monitorium.In causa enim rerum Ecclesiasti- Carum male usurpatarum,potest Episcopus motu proprio monitorium ferre, ut reos adigat ad restituendum vel conscios ad detegendii, ut fecit Ioan .XXII extrau. unica de furtis. Item cum criminosus quisi